V. 1 :
Tunc congregati sunt omnes maiores natu Israel cum principibus tribuum, et duces
familiarum filiorum Israel, ad regem Salomonem in Ierusalem, ut deferrent arcam
foederis Domini de civitate David, id est, de Sion.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Venerunt cuncti senes ex Israel ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent
arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion, et tulerunt sacerdotes arcam
foederis Domini, intuleruntque eam in locum suum in oraculo templi in sancta sanctorum
subtus alas cherubin: siquidem cherubin expandebant alas suas super locum arcae,
protegebantque arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, apparerentque
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus:
qui et
fuerunt ibi usque in praesentem diem
(
R3, 8,
R3, 8, 1,
R3, 8, 3,
R3, 8, 4,
R3, 8, 6,
R3, 8, 7,
R3, 8, 8,
Ch2, 5, 2,
Ch2, 5, 7,
Ch2, 5, 8 et
Ch2, 5, 9). Hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur :
Vectium
, inquit,
quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum.
Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterant
(
Ch2, 5, 9). Ubi notandum, quia et si capita vectium accedentibus propius, ac diligentius
intuentibus apparebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita
ante
oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat, ut clauso oraculo, et appenso ante
ostia velo,
ipsi quoque vectes toti cum arca, et cherubin abderentur interius; quod fieri non
poterat, si
prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Quorum
positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter
expedire curavit: constat enim, quod domus templi exterior, peregrinantem in terris
Ecclesiam:
sancta sanctorum autem internam supernae patriae felicitatem designat. Item illata
in sancta
sanctorum arca, assumptam Christi humilitatem, et intra velum regiae coelestis inductam:
vectes vero, quibus eadem arca portabatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo
innotuit,
typice denuntiant. Apparebant enim summitates vectium foris ante oraculum non semper,
sed cum
ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret, neque hoc omnibus, sed iis solummodo, qui
propius
accedentes attentius ea, quae intus erant, satagebant intueri, Ipsa autem arca, qualis
et
quomodo esset posita ( solis iis ) solum eis, qui oraculum intrassent, videre
licebat, quia nullus sanctorum adhuc vita positus, tametsi multum in altitudine se
mentis
attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris ( plene )
plane contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt
etiam
nunc perfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus Dei,
a
conturbatione hominum, quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo his,
qui
appropiant, visuntur: cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentione
purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum
donaverit. Quae nimirum contemplatio his, qui paulo longius recesserunt, minime conceditur,
quia quanta exterius mente vaga remanent, tanto minus, quae sint interna gaudia, vident.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis