Liber Tertius Regum

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66
PrécédentSuivant

V. 11 : et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 8
    • Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam. Impleverat enim gloria Domini domum Domini, ( R3, 8, 10 et R3, 8, 11) et reliqua. Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare etministrare propter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctoresinsinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fideisuae ministerium per erroris nebulam perdiderunt. Ita eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritisnon agnoscant cultum credulitatis. Nebula ergo Synagogam, id est domum Domini implevit, et sacerdotes propter nebulamministrare non poterant, quia dum in Testamento Veteri sensus mysticos litteraevelamine coopertos, inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt,debitum fidei suae ministerium,propter nebulam perdiderunt. Quibus et tunc in nebula doctrinae suae, vocem Dominus protulit, cum de se etiamaperta narravit. Quid est enim apertius quam Ego et Pater unum sumus? ( Jn, 10, 30) [mauvais référencement: Jn, 10] Quid apertius quam Ante Abraham ego sum? ( Jn, 8, 58) [mauvais référencement: Jn, 8] Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum solisradium nebula interjacens abscondebat. Et dedicaverunt templum Domini, rex et filii Israel. ( R3, 8, 63) Templum Domini sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est: hanc dedicavitrex Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sancti gratiasanctificavit, diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum, quando unusquisque fidelium, secundum sibidonum collatum a Deo, verbopraedicationis et virtutum operibus proximos suosquoscunque valet ad meliora et perfectiora convertere, satagit. Templum enim Domini, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos. ( 1Co, 3) Sed hanc sanctificationem, rex et populus, caput et membra, non aequaliterperficiunt, quia de Christo Joannes ait: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. ( Jn, 1, 16) [mauvais référencement: Jn, 1] Hinc Paulus dicit: Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus. ( 1Co, 3) Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus subsequenter exponitdicens: Qui plantat autem et rigat unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Deienim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis, ( 1Co, 3) etc. Igitur ipse sanctificat suum templum quasi Deus et Dominus inhabitando: nos autemdigni habitationis ejus conservando. Sequitur:

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cum nebula implesset domum Domini, ait Salomon: Dominus dixit, ut habitant in nebula ( R3, 8, 11 et R3, 8, 12) [mauvais référencement: R3, 8, 10] . Ubi legitur quod Dominus dixisset ?
  • Liber 3, Caput 2
    • Factum est cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini: et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini ( R3, 8, 10 et R3, 8, 11). Gloria Domini intelligitur Christus, cujus fide repletus est universus mundus. De qua gloria (voir: Nb, 14, 19 et Nb, 14, 20) cum pro adorato vitulo Dominum deprecaretur Moyses, ut parceret populo peccatori, respondit Dominus: Propitius ero illis, verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum, quia implebitur gloria mea omnis terra ( Nb, 14, 21). Et septuagesimus primus psalmus canit : Implebitur gloria ejus omnis terra ( Nb, 14, 21) [mauvais référencement: Nb, 14, 19] . Unde et angeli clamabant pastoribus : Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis ( Lc, 2, 14). Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam ( R3, 8, 10), haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum Nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per erroris nebulam perdiderunt. Ita enim eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritis, non agnoscant cultum credulitatis.