Liber Tertius Regum

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66
PrécédentSuivant

V. 29 : ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus:

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Hinc est enim quod paries cedrinus domus interioris januam habebat in superioribus per totum, ubi fumus incensorum intraret, quia Oculi Domini aperti sunt super domum ejus nocte ac die, et aures ejus in orationes servorum suorum intendentes; ( R3, 8, 29) [mauvais référencement: Ps, 33] et hoc per totam latitudinem diffusae per orbem Ecclesiae. Altare namque thymiamatis, quod in domo quidem exteriori, sed prope ostium stabat domus interioris, typus fuit perfectorum, qui carne quidem adhuc in mundo retenti, sed omni desiderio sunt ad coelestia suspensi, et, velut incenso thure, fumum ascendentem in Sancta sanctorum emittunt, quia superno amore flagrantes, crebris orationum vocibus aures sui pulsavit auctoris. Apertamque late januam fumus incensorum in superioribus invenit, quia quanto mundiores quique in terris et quasi viciniores coelesti patriae commorantur, tanto citius a Domino cuncta, quae poscunt, accipiunt. Bene autem interior domus viginti cubitos longa facta est, propter mysterium scilicet geminae dilectionis, de quo et supra diximus. Quae in hac interim vita ex parte maxima electorum mentes illustrat, sed in illa patria, cessantibus aliarum virtutum operibus, sola perpetuo regnat (voir: 1Co, 13) .