Liber Tertius Regum

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66
PrécédentSuivant

V. 63 : Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israel.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 49. 50. :

    Millia bina boum, vicenaque per Salomonem;

    Ast ovium centum sunt data bisque decem.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 8
    • Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam. Impleverat enim gloria Domini domum Domini, ( R3, 8, 10 et R3, 8, 11) et reliqua. Quod autem nebula implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare etministrare propter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctoresinsinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fideisuae ministerium per erroris nebulam perdiderunt. Ita eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritisnon agnoscant cultum credulitatis. Nebula ergo Synagogam, id est domum Domini implevit, et sacerdotes propter nebulamministrare non poterant, quia dum in Testamento Veteri sensus mysticos litteraevelamine coopertos, inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt,debitum fidei suae ministerium,propter nebulam perdiderunt. Quibus et tunc in nebula doctrinae suae, vocem Dominus protulit, cum de se etiamaperta narravit. Quid est enim apertius quam Ego et Pater unum sumus? ( Jn, 10, 30) [mauvais référencement: Jn, 10] Quid apertius quam Ante Abraham ego sum? ( Jn, 8, 58) [mauvais référencement: Jn, 8] Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat, quasi emissum solisradium nebula interjacens abscondebat. Et dedicaverunt templum Domini, rex et filii Israel. ( R3, 8, 63) Templum Domini sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est: hanc dedicavitrex Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sancti gratiasanctificavit, diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum, quando unusquisque fidelium, secundum sibidonum collatum a Deo, verbopraedicationis et virtutum operibus proximos suosquoscunque valet ad meliora et perfectiora convertere, satagit. Templum enim Domini, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos. ( 1Co, 3) Sed hanc sanctificationem, rex et populus, caput et membra, non aequaliterperficiunt, quia de Christo Joannes ait: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. ( Jn, 1, 16) [mauvais référencement: Jn, 1] Hinc Paulus dicit: Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus. ( 1Co, 3) Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus subsequenter exponitdicens: Qui plantat autem et rigat unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Deienim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis, ( 1Co, 3) etc. Igitur ipse sanctificat suum templum quasi Deus et Dominus inhabitando: nos autemdigni habitationis ejus conservando. Sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 8
    • Et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israel ( R3, 8, 63). Templum Domini, sancta est Ecclesia, sicut supra ostensum est. Hanc dedicavit rex Christus, quando eam sanguine suo mundavit, et Spiritus sancti gratia sanctificavit, ac diversis virtutum donis multiplicavit. Hanc dedicant et filii Israel secum, quando unusquisque fidelium secundum donum sibi collatum a Deo verbo praedicationis et virtutum operibus proximos suos, quoscunque valet, ad meliora et perfectiora convertere satagit. Templum enim Dei, ait Apostolus, sanctum est, quod estis vos ( 1Co, 3). Sed hanc sanctificationem rex et populus, caput et membra non aequaliter perficiunt, quia de Christo Joannes ait: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia ( Jn, 1, 16) [mauvais référencement: Jn, 1]. Hinc Paulus dicit: Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus ( 1Co, 3). Sed quantum valeat hominis dedicatio, praedictus Apostolus subsequenter exponit dicens: Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt: unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Dei enim sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis, ( 1Co, 3) etc. Igitur ipse sanctificat suum templum, quasi Deus et Dominus inhabitando, nos autem digne habitationi ejus conversando. Sequitur: