Liber Tertius Regum

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66
PrécédentSuivant

V. 64 : In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare aereum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 8
    • In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini. Fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat, et capere non poterat holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum. ( R3, 8, 64) Quid ergo est quod Salomon sanctificavit medium atrii, offerens ibi holocaustumet sacrificium: propterea qui altare aeneum quod juxta constitutionem legis ante forestempli positum erat, non poterat totum capere, nisi quod Christus ea quae in legepropter infirmitatem ejus perfici non poterant, nunc in Ecclesia catholica plenitergerit. Ipse est enim atrium domus Domini: per ipsum ingressus patet in domo Domini inJerusalem videlicet coelestem. Quia ergo holocausta et sacri ficia omnia in altari typico Veteris Testamenti nonpoterant offerri, eo quod omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster et sacerdos erexitaltare fidei in Ecclesia catholica, in quo pinguia holocausta et sacrificiaacceptabilia quotidie spiritualiter Deo offeruntur. Hinc est quod Dominus reprobans vetus sacrificium per Prophetam ait: Holocausta et sanguinem victimarum nolui. ( He, 10) [mauvais référencement: Ps, 39] Et item in Psalmis: Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei. ( Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 44]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 8
    • In die illa sanctificavit medium atrii. quod erat ante domum Domini. Fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia altare aereum, quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum ( R3, 8, 64). Quid ergo est, quod Salomon sanctificavit medium atrii, offerens ibi holocaustum et sacrificium, quia altare aeneum, quod juxta constitutionem legis ante fores templi positum erat, non poterat totum capere, nisi quod Christus ea quae in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, nunc in Ecclesia catholica pleniter gerit? Ipsa est enim atrium domus Domini, quia per ipsam ingressus patet in templum Domini, in Jerusalem videlicet coelestem. Quia ergo holocausta et sacrificia omnia in altari typico Veteris Testamenti non potuerunt offerri, eo quod omnia ibi figuraliter fiebant, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia catholica, in quo pinguia holocausta et sacrificia acceptabilia quotidie spiritaliter Deo offeruntur. Hinc est quod Dominus, reprobans vetus sacrificium, per prophetam ait: Holocausta et sanguinem victimarum nolui ( Es, 1). Et item in Psalmis, sacrificium probans Novi Testamenti, taliter per Prophetam locutus ait: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter est, in quo ostendam illi salutare Dei ( Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49].