Liber Tertius Regum

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66
PrécédentSuivant

V. 65 : Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 8
    • Fecit ergo Salomon festivitatem in tempore illo celebrem, et omnis Israel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro. ( R3, 8, 65) Quod dicitur, quia fecit Salomon festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eomultitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino: per introitumEmath, septentrionalem terrae repromissionis plagam per rivum sive torrentem Aegypticoram Domino: ut verba dierum nominant, designat australem. De quibus aliqua latius ex verbis sancti Hieronymi ponere gratum puto esselectori. Scriptum est in libro Numerorum (voir: Nb, 34) , in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur:Pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est juxta Edom, et habebit terminoscontra orientem mare salsissimum, qui circuit australem plagam per ascensumscorpionis, ita ut transeant in Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne,unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona. Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magnilittore finietur. Pro quo in ultima visione prophetae Ezechielis ita dicitur: Plaga autem australis meridiana a Thamar, usque ad aquas Mariboth. ( Ez, 48) Aquas Mariboth, id est contradictionis. Cades quoque et torrentes usque ad mare Magnum, quod significat latissimamsolitudinemSin, quae est juxta Edom. Et in mari Rubro terminum circumire, et per ascensum scorpionis et Senna etCadesbarne et atrium sive villam Adar, et a Semona pervenire usque ad torrentemAegypti, qui juxta urbem Rinocoruram mari influit. Hic vero terminus plagae australis incipit, a Thamar quae urbs in solitudine est,quam et Salomon miris operibus exstruxit, et hodie Palmira nuncupatur; Hebraicoquesermone Thamar dicitur, quae in lingua nostra palmam sonat, usque ad aquascontradictionis Cades quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mareMagnum, hoc quod Aegypti Palaestinaeque praetenditur littoribus. Sequitur in libro Numerorum: Plaga autem occidentalis, a mari Magno incipit, et ipso fine clauditur, ( Nb, 34) hoc est a mariusque ad mare, a torrente videlicet Rinocore, qui in mareinfluit, usque ad eum locum ubi est Emath urbs Syriae, cujus in hac plaga et nomenponitur in Ezechiele: Et plaga (inquiens) mare Magnum a confinio per directum, donec venias Emath, ( Ez, 47) quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum nominecommutato. Nam cognomentum habuit Epiphanes. Porro ad septentrionalem (inquit) partem a mari Magno termini incipientpervenientes usque ad montem altissimum, quo veniens in Emath usque ad terminossedebat, ibuntque confinia usque ad Sephrona et villam Enan, hi erunt termini in parteaquilonis. Dicunt Hebraei septentrionalem plagam incipere a mari Magno, quod Palaestinae,Phoenicis et Syriae quae appellatur Cele,Ciliciaeque praetenditur littoribus, et perAegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur: pervenientes terminos usque ad montem altissimum, eumdemHebraei autumant vel Imaum montem significare, vel Taurum: quod nobis videturverius. Ibuntque, inquit, confinia usque ad Sephrona, quam Hebraei hodie Zephuim, oppidumCiliciae, voCant. Quod autem sequitur: Et villam Enan, pro quo in Hebraeo scriptum estAserenam, quod interpretatur atrium fontis, terminus est Damasci. Unde dicitur in Ezechiele: Et erit terminus a mari usque ad atrium Enan, siveAser. Enan terminus Damasci, et ab aquilone ad aquilonem plaga septentrionalis de villaEnan Sephama, et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem. Inde pervenit contra orientemad mare Genezareth, et tendent usque Jordanem et adultimum salsissimo claudentur mari. A fine igitur septentrionalis plagae, hoc est, atrio Enan tendunt fines usque adSephama, quam Hebraei Aphamiam nominant. Et de Aphamia descendunt termini in Reblata, quae nunc Syriae vocaturAntiochia. Et ut scias Rebla hanc significare urbem, quae nunc in Syria Celes nobilissimaest, sequitur: Contra fontem, cui proprium est significari Daphnem; de quo fontesupradicta urbs aquis abundantissimis fruitur. Inde, inquit, pervenient termini contra orientem ad mare Genezareth, id est adstagnum Tiberiadis. Mare autem dicitur, cum habeat dulces aquas, juxta idiomata Scripturarum, quaecongregationes aquarumappellant maria. Et tendent, inquit, usque Jordanem et ad ultimum claudentur mari, vel Mortuo, vel,ut alii putant, lingua maris Rubri, in cujus littore Abila posita est.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 15
    • Fecit Salomon festivitatem celebrem ( R3, 8, 65), etc. Quod dicitur quia fecit Salomon festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo; multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino ( R3, 8, 65); per introitum Emath, Septentrionalem terrae repromissionis plagam; per rivum sive torrentem Aegypti, ut Verba dierum nominant, designat Australem. De quibus aliqua latius ex verbis sancti Hieronymi ponere, gratum puto esse lectori. Scriptum est in libro Numerorum, in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur: Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom, et habebit terminos contra Orientem mare Salsissimum, qui circuibunt Australem plagam per ascensum scorpionis, ita ut transeant Senna, et perveniant in Meridiem usque ad Cades-Barne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona, ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magni littore finietur ( Nb, 34, 3, Nb, 34, 4 et Nb, 34, 5). Pro quo in ultima visione prophetae Ezechielis ita dicitur: Plaga autem Australis Meridiana a Thamar usque ad aquas Mariboth ( Ez, 47, 19), id est, contradictionis. Cades quoque et torrens usque ad mare Magnum ( Ez, 47, 19), quae significat latissimam solitudinem Sin, quae est juxta Edom, et in Mari Rubro terminum circumire, et per ascensum scorpionis, et per Senna, et Cades-Barne, et atrium sive villam Adar, et ab Asemona pervenire usque ad torrentem Aegypti, qui juxta urbem Rhinocoruram mari influit. Hic vero terminus plagae Australis incipit a Thamar, quae urbs in solitudine est, quam et Salomon miris operibus exstruxit, et hodie Palmyra nuncupatur, Hebraicoque sermone Thamar dicitur, quae in lingua nostra palmam sonat; usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non dubium est. Et torrens ingrediens mare Magnum, hoc quod Aegypti Palestinaeque praetendit littoribus. Sequitur in libro Numerorum: Plaga autem Occidentalis a mari Magno incipiet, et ipso fine claudetur ( Nb, 34, 6): hoc est, a mari usque ad mare, a torrente videlicet Rhinocorure, qui in mare influit, usque ad eum locum ubi est Hemath urbs Syriae. Cujus in hac plaga et nomen ponit Ezechiel: Et plaga , inquiens, maris mare Magnum a confinio per directum, donec venias Hemath ( Ez, 47, 20) , quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum nomine commutato; nam cognomentum habuit Epiphanes. Porro ad Septentrionalem , inquit, partem a mari Magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, a quo venient in Hemath usque ad terminos Sedada, ibuntque confinia usque Zephrona et villam Enan. Hi erunt termini in parte Aquilonis ( Nb, 34, 7, Nb, 34, 8 et Nb, 34, 9). . Dicunt Hebraei Septentrionalem plagam incipere a mari Magno, quod Palaestinae, Phoenicis, et Syriae, quae appellatur Coele, Ciliciaeque, praetenditur littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicit, pervenientes terminos usque ad montem altissimum, iidem Hebraei autumant, vel Amanum montem significare, vel Taurum, quod nobis videtur verius. Ibuntque confinia , inquit, usque Zephrona ( Nb, 34, 9), quam urbem hodie Zephyrium oppidum Ciliciae vocant. Quod autem sequitur, et villam Enan, pro quo in Hebraeo scriptum est Haser Enan, quod interpretatur atrium fontis, terminus est Damasci. Unde dicit Ezechiel: Et erit terminus a mari usque ad atrium Enan , sive Haser Enan, terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem plaga Septentrionalis ( Ez, 47, 17). Inde metabuntur , inquit, fines contra Orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem. Inde pervenient contra Orientem ad mare Chenereth, et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum Salsissimo claudentur mari ( Nb, 34, 10, Nb, 34, 11 et Nb, 34, 12) . A fine igitur Septentrionalis plagae, hoc est, atrio Enan, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebraei Apamiam nominant. Et de Apamia descendunt termini in Rebla, quae nunc Syrice vocatur Antiochia. Et ut scias Reblam hanc significare urbem quae nunc in Syria Coele nobilissima est, sequitur, contra fontem, quem perspicuum est significare Daphnim, de quo fonte supradicta urbs aquis abundantissimis fruitur. Inde, inquit, pervenient termini contra Orientem ad mare Chenereth, id est, ad stagnum Tiberiadis. Mare autem dicitur, cum habeat dulces aquas, juxta idioma Scripturarum, quo congregationes aquarum appellantur maria. Et tendent, inquit, termini usque ad Jordanem, et ad ultimum claudentur mari vel Mortuo, vel (ut alil putant) lingua maris Rubri, in cujus littore Ahila posita est.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.