Liber Primus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 19 : percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Quid haec omnia designent, late supra expositum est. Quid est autem, quod cum reddi pro peccato debitum arcae praecipitur, quinque ani aurei et quinque mures simul nominantur; cum vero jam redditum quod debebatur asseritur, urbes singulae separatim unum reddidisse referuntur? Sed simul supra nominantur: quia simul omnium membrorum demonstrabatur ornatus, in commutatione bonorum operum; hic autem cum redditum debitum arcae describitur, caute ostenditur: quia urbes singulae anos aureos singulos et mures obtulerunt: ut profecto peccatori converso insinuetur, ut semel peccata deserat, quae per solitam pravitatem ulterius non requirat. Urbes quippe singulae anos et mures singulos reddunt, cum conversi peccatores semel tersa lacrymis poenitentiae peccata non repetunt. Unde et sacra Scriptura admonet, dicens: Non iteres verbum in oratione ( Ec, 7, 15). Verbum quippe in oratione iterat, qui precibus purgare peccata conatus est; sed tamen committere non omittit alia, pro quibus oret. Qui profecto anum unum et murem Deo pro delicto non offert: quia etsi poenitendo compungitur, foeditates multiplicat, quas Deo confitens ei repraesentat. Cum ergo anum unum et murem unum urbes Philisthiim sive provinciae singulae reddidisse describuntur, quid aliud designat, nisi perfectionem verae conversionis? Perfecte enim convertitur, qui cum semel quod prave egerat plangit, quod rursum plangat ultra non repetit. Igitur anum unum et murem unum pro peccato offert, qui sic commissa luget praeterita, ut perfecte caveat futura. Et quia ista forma conversionis tam sapientibus quam indoctis, tam fortibus quam debilibus in sancta Ecclesia observanda est, bene ab urbe murata, usque ad villam sine muro haec solutio debiti extensa perhibetur. Nulli enim intra sanctam Ecclesiam constituto liberum est peccare, nulli innoxium prava committere. Quare per prophetam Dominus comminatur, dicens: Anima quae peccaverit ipsa morietur ( Ez, 18, 4) . Muratae quippe urbes sunt mentes sanctarum Scripturarum eruditione circumdatae. Villae autem absque muro sunt mentes simplices. Unum ergo anum aureum non solum singulae urbes reddunt, sed etiam villae; ut quicunque ad religiosam vitam, Deo auctore, convertitur, ablutis jam fetoribus, ulterius non foedetur. Et quia nemo tam sanctus est, qui in se non habeat aliquid foeditatis quod plangat, solutio hujus debiti usque ad Abelmagnum, super quem posuerant arcam Dei, pertenditur. Abel quippe interpretatur luctus. Quo nimirum nomine lapis in quo arcam Dei posuerant vocabatur. Sed hoc profecto Redemptori nostro nomen congruit: quia, etsi propria quae fleret non habuit, nostra tamen quotidianis precibus et fletibus peccata purgavit. Sunt quoque in sancta Ecclesia viri perfecti, et illi summo lapidi charitatis consummatione conjuncti. Huic namque unitus erat lapidi, qui dicebat: Nemo me separat a charitate Christi ( Rm, 8, 35); qui an arcae debitum solvat, audiamus: Primum , inquit, fui blasphemus, et persecutor ( 1Ti, 1, 13) . Hinc iterum confitens, ait: Non sum dignus vocari apostolus: quia persecutus sum Ecclesiam Dei ( 1Co, 15, 9) . Notandum etiam quod usque ad lapidem excurrisse arcae debitum legitur, qui usque in die illo in agro Josue manere, et in quo posita arca Dei memoratur. Qua in re quid aliud tenemus, nisi quod in sancta Ecclesia cernimus: quia illi etiam Deo pro culpa satisfaciunt, qui non solum a peccatis per Dei gratiam erepti, sed etiam per magna sanctarum virtutum culmina, in ejus tabernaculum sunt assumpti? Sequitur: Percussit autem Dominus de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini, et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis ( S1, 6, 19).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 6
    • Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini. ( S1, 6, 18) Abel magnum civitasest in termino Israel. Abel magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocata sit, sive propterluctum super viris Bethsamitis ita factum, sive propter distinctionem civitatis AbelBethmacha, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joab, dicens: Qui interrogant, interrogent in Abela. ( S2, 16) Sic itaque intelligendum est, quod ab urbe murata usque ad villam quae estabsque muro, et usque ad Abel magnum dederunt mures. Super quem, ( S1, 6, 18) id est, super luctum posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illam diem in agro Josue Bethsamitis, et fuit ibi donec in Cariathiarim ducta est. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis, ( S1, 6, 18 et S1, 6, 19) et reliqua usquequo ait:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 6
    • Quod autem sequitur: Et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam Dei ( S1, 6, 18). Abel magnum civitas est in termino Israel. Abel magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocitata sit, sive propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, sive propter distinctionem civitates Abel Bethmatha, de qua exclamavit mulier sapiens ad Joad, dicens: Qui interrogant interrogent in Abela. ( S2, 20) Sic itaque intelligendum est quod ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, dederint mures. Super quem, id est, super luctum, posuerunt arcam Domini quae erat usque in illam diem in agro Josue Bethsamitis. Fuit igitur in agro illius donec in Cariathiarim ducta est. Quod dictum est de eis qui videre arcam Domini, reversam de terra Philisthinorum, ausi sunt, cum non essent de stirpe Levitica: Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis ( S1, 6, 19). Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur: nam ex uno Graeco, quod est λαός solet utrumque transferri. Sed mihi videtur esse distantia quod in priore commate versiculi additum est, viros septuaginta ( S1, 6, 19). Viros enim majores natu significat, ut sit sensus, quia de optimatibus populi septuaginta sunt percussi; de ipsa autem turba vulgari homines quinquaginta millia. Quod ne pateretur, in Exodo (voir: Ex, 20) , populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascendit ad Dominum.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro. ( S1, 6, 18) Quod dicit quinque civitates quinque mures dedisse, et quinque anos aureos, et postea subjungit: Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, ( S1, 6, 18) ita intelligendum est, quod quinque provinciae quinque mures dederunt, et quinque anos singulae singulos, quos, licet pro dignitate specialiter civitates quasi capita provinciarum dedisse dicuntur, tamen pecunia non solum ab iis qui in civitatibus erant, sed etiam a villis quae erant absque muro: hoc est tam a minimis quam a maximis collecta est, ut sicut periculum erat omnium, ita oblatio esset universorum. Sic igitur omnes dederunt per universam regionem a fine usque ad finem, hoc est quod sequitur: Et usque ad Abel magnum? ( S1, 6, 18) lapidem dicit de quo superius dixerat: Erat autem ibi lapis magnus, et ceciderunt ligna plaustri: vaccasque imposuerunt super ea. ( S1, 6, 14) Hic ergo lapis quasi terminus erat terrae Philisthiim, et Israel usque ad quem Philisthaei arcam Domini prosecuti sunt, ubi, et Bethsamitae, arca suscepta, holocausta obtulerunt. Usque ad hunc igitur lapidem omnes tam villae, quae erant absque muro, quam civitates muratae terrae Philisthiim ad debitum munus Domino persolvendum pecuniam et impensam tribuerunt, hoc est quod dicitur: Usque ad Abel magnum, ( S1, 6, 18) usque ad lapidem magnum. Nam, et ipsum nomen lapidem sonat. Abel enim Hebraice lapis ( S1, 6, 14) dicitur, ut proprium nomen ex communi vocabulo derivatum intelligatur. Super quem lapidem posuerunt arcam Domini ( S1, 6, 15) sicut superius dictum est: Quae arca erat usque in illa die, ( S1, 6, 18) quo scilicet percussit Dominus Bethsamitas, in agro Josue. In quo etiam culpa eorum notari potest, quod non eam in domum introduxerunt, sed foris dimiserunt, ubi ab omnibus irreverenter aspiceretur. Nam viri Cariathiarim non sic fecerunt postea, propter quod nec percussi sunt illi. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. ( S1, 6, 19) Quidam per septuaginta viros majores et principes populi intelligendos putant. Ut quod sequitur: Quinquaginta millia plebis, ( S1, 6, 19) sic accipiendum sit, quasi in morte horum tantum damnum sit factum, quantum foret si quinquaginta millia de plebe prostrata fuissent. Saed in Hebraeo plebis non habetur. Sic igitur accipiendum supradictum putant: Percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia; ( S1, 6, 19) ac si dixisset. Quinquaginta millia et septuaginta percussit de populo, neque hos solum de Bethsamitis, ne forte non de populo, sed ipsum populum prostravisse videatur; sed de tota provincia et regione circumjacente civitati Bethsamis. Subdit causam, quare sint percussi, dicens: Eo quod vidissent arcam Domini; ( S1, 6, 19) scilicet non reverenter, neque cum timore, ut tantam rem decebat; sed audacter irruentes respexissent arcam Domini. Dignum quippe fuerat, ut quia Philisthaeos, qui digni non erant arcam Dei retinere, praesumentes pro sua temeritate percussos audierant: ipsi quoque infirmitatis suae memores cum magna reverentia, et timore ad illam respiciendam accederent. Quia igitur pro sua praesumptione percussi sunt: innuit eosdem percussos nominans. Hinc est quod Oza in sequentibus, cum ad eamdem arcam sustentandam manum extenderet, percussus periit, quia inclinato vehiculo, et ruinam minitanti auxilium laturus majestatem praesidentis non cogitavit.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 3
    • Et percussit de populo LXX viros, et L millia plebis ( S1, 6, 19). Quod dictum est de eis qui videre arcam Domini reversam de terra Philisthinorum ausi sunt, cum non essent de stirpe Levitica: Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis ( S1, 6, 19). Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur. Nam et ex uno Graeco, quod est laos, solet utrumque transferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quod in priore commate versiculi additum est viros. Nam quod tuus Codex habet, septuaginta binos, omnino mendosum est; viros enim majores natu significat, ut sit sensus quia de optimatibus populi septuaginta sunt percussi, de ipsa autem turba vulgari hominum quinquaginta millia; quod ne pateretur in Exodo, populus a longe stabat, et orabat, solus Moyses ascendit ad Dominum ( Ex, 20, 21).

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 8
    • Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur: nam et ex uno Graeco quod est λαὸς, solet utrumque transferri. De percussione Bethsamitarum. Percussit autem de viris Bethsamitis, eo quod vidissent arcam Domini, percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis ( S1, 6, 19). Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur: nam et ex unoGraeco quod est λαὸς, solet utrumquetransferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quod in priore commate versiculi additumest viros, viros enim majores natu significat: ut sit sensus: Quia deoptimatibus populi septuaginta sunt percussi, de ipsa autem turba vulgarihominum quinquaginta millia. Quod ne pateretur in Exodo populus a longe stabat et orabat, solusque Moysesascendit ad Dominum. Isti ob hoc a Deo percussi sunt, quia non solum appropinquaverunt, sed etiam,ut alia translatio habet, despexerunt, quod rationi plus congruum est. Nam in Exodo, viderunt et audierunt, perspicua divinae potentiae inspexerunt,nec perierunt: et ideo isti, non de visione, sed de despectione et temeritatemultati sunt.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 4
    • Et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta millia plebis ( S1, 6, 19). In Hebraeo ita habetur: Et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta millia viros. Hos septuaginta viros, Judices septuaginta Hebraei intelligunt. Quorum merito et gloriae quinquaginta millia viri comparabantur, sicut et de David dicitur: quia tu unus pro decem millibus computaris.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.
  • Liber 1, Caput 1
    • Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: percussit autem de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis ( S1, 6, 19). Populus, et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur. Nam ex uno Graeco quod est λαὸς solet utrumque transferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quod in priore commate versiculi additum est viros. Viros enim majores natu significat, ut sit sensus, quia de optimatibus populi septuaginta sunt percussi, de ipsa turba vulgari homines quinquaginta millia. Quod ne pateretur, in Exodo populus a longe stabat, et orabat, solusque Moises ascendit ad Dominum (voir: Ex, 20) [mauvais référencement: Ex, 2] . Isti ab hoc percussi, quia non solum appropinquaverunt, sed etiam (ut alia refert translatio) despexerunt, quod rationi plus congruum est: nam in Exodo viderunt, et audierunt, et perspicua divinae potentiae inspexerunt, nec perierunt. Et ideo isti non de visione, sed de despectione, et temeritate mulctati sunt.