Liber Primus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 1 : fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 4
    • Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus ( S1, 6, 1).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 6
    • Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus. ( S1, 6, 1) Hoc enim tempus propter universitatem temporum quae septenario numero discurritsignificat Testamentum Domini usque ad consummationem saeculi in gentibuspermansurum. Deinde sequitur qualiter inito consilio, quinque anos aureos, juxta numerumcivitatum suarum, obtulerunt arcae. Patet enim litterae sensus, tamen aliquid significationis habet: quia quosdamsignificat qui post idola poenitentiam gerunt. Illi enim aureos anos atque mures aureos, ad arcam Domini offerunt, qui perflagella agnita virtute ejus, pro transactis peccatis, et idolorum culturapoenitudinem gerentes, per veram confessionem Deo gloriam reddunt. Et licetcoacti studium vitae suae ad meliora convertunt, cognoscentes se flagellaDomini atque plagas juste perpeti a Domino. Unde quinque civitates Philisthinorum, quinque corporis sensus, id est visum,auditum, gustum, odoratum, et tactum, figuram habuisse non dubium est. Per hos enim homo, aut bene operando praecepta Dei adimplet, aut prave vivendodiabolo satisfacit. Sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 6
    • Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus, ( S1, 6, 1) etc. Septem menses, quibus arca Dei inter gentes fuit, figuraliter exprimunt universitatem temporum, quae septenario numero dierum discurrit, et significat Testamentum Domini usque ad consummationem saeculi in gentibus permansurum.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (voir: S1, 6, 1, S1, 6, 2 et S1, 6, 3) Cum vero de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret, (voir: S1, 6, 7, S1, 6, 8 et S1, 6, 9) plaustro superposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse memorantur; (voir: S1, 6, 10) quarum filios clauserunt domi, ut scriptum est. Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames: uno itinere gradiebantur pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque ad sinistram. ( S1, 6, 12) Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia significant, qui dum sacri eloquii praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant? de quibus hoc est etiam notandum, quod fuisse fetae memorantur: quia sunt plerique, qui in via Dei intrinsecus positi, foris carnalibus affectibus ligantur: sed non declinant a recto itinere qui arcam Dei portant in mente. Ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur Domus solis. Et propheta ait : Vobis autem, qui timetis Deum, orietur sol justitiae ( Ma, 4, 2). Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut de Dei itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est, quod vaccae Dei plaustro suppositae pergunt, et dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non detorquent gressus: amorem quidem per compassionem sentiunt. Sed colla posterius non deflectunt. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam agere debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem. Arca quippe superposita Bethsames pergere est, cum superna scientia ad internae lucis habitaculum propinquare: sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicina erroris latera, nec pro affectu pignorum declinamus. Sic namque sic necesse est, ut incedere debeant, qui sacrilegiis suppositi jam per internam scientiam, Domini arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent, accepto rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet, ne haec eadem mens, aut si affectu non tangitur, dura sit, aut tacta, plus, si inflectitur, remissa.