V. 9 :
et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse
fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus eius
tetigit nos sed casu accidit
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Cor namque, ut Aegyptus et Pharao, aggravat, qui jam cognitione sacri
eloquii, vulnera peccatorum suorum intelligit, et tamen per
meliorationem vitae, per amaritudinem poenitentiae, ad vera futurae
vitae gaudia animum non intendit. Bene ergo Aegyptiis in
gravitate cordis similatur. Aegyptus quippe tenebrae
dicitur. Quid ergo Aegypti nomine accipitur, nisi a coelorum
sedibus angelorum lapsa multitudo? Et quid in Pharaone
Aegypti rege, nisi ipse tenebrarum auctor diabolus
designatur? Bene ergo dissimulatores poenitentiae, Aegypto et
Pharaoni in cordis aggravatione similantur. Reprobi quippe
angeli semel a coelestibus lapsi, sicut amorem amissae beatitudinis non
recipiunt, ita et poenitentiam agere de perpetrata superbia nunquam
possunt. Dum ergo sancti praedicatores contra impudentes
peccatores per acutam increpationem se invehunt, Aegypti et Pharaonis
similitudinem ad medium ducunt; ut auditores eorum tanto facilius ad
satisfactionem proruant, quanto per id, quod poenitentiam nolunt agere,
damnatis angelis se esse similes non ignorant. Unde et
instanter ad studium adimplendi consilii eos cogunt, dum subinferentes
dicunt:
Accipite ergo, et facite plaustrum novum
unum, et duas vaccas fetas, quibus non est impositum
jugum, jungite ad plaustrum, et claudite vitulos earum
domi: tolletisque arcam Domini, et ponetis eam in
plaustrum, et vasa aurea, quae exsolvistis ei pro
delicto, ponetis in capsella ad latus ejus, et dimittite
eam, ut vadat. Et aspicietis: et si quidem
per viam confinium suorum ascenderit contra Bethsames,
ipse fecit vobis grande malum hoc. Si autem
minime, scietis quia nequaquam manus ejus tetigit nos,
sed casu accidit
(
S1, 6, 7,
S1, 6, 8 et
S1, 6, 9).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 6, 1,
S1, 6, 2 et
S1, 6, 3)
Cum vero de terra Philistiim arca Domini ad terram Israelitarum rediret,
(voir:
S1, 6, 7,
S1, 6, 8 et
S1, 6, 9)
plaustro superposita est, et vaccae plaustro subjunctae sunt, quae fetae fuisse
memorantur;
(voir:
S1, 6, 10)
quarum filios clauserunt domi, ut scriptum est.
Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames: uno itinere
gradiebantur pergentes, et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque
ad
sinistram.
(
S1, 6, 12) Quid igitur vaccae, nisi fideles quosque in Ecclesia significant, qui dum sacri eloquii
praecepta considerant, quasi superimpositam Domini arcam portant? de quibus hoc est
etiam
notandum, quod fuisse fetae memorantur: quia sunt plerique, qui in via Dei intrinsecus
positi,
foris carnalibus affectibus ligantur: sed non declinant a recto itinere qui arcam
Dei portant
in mente. Ecce enim vaccae Bethsamis pergunt. Bethsamis quippe dicitur Domus solis.
Et propheta ait :
Vobis autem, qui timetis Deum, orietur sol justitiae
(
Ma, 4, 2). Si igitur ad aeterni solis habitationem tendimus, dignum profecto est, ut de Dei
itinere pro carnalibus affectibus non declinemus. Tota enim virtute pensandum est,
quod vaccae
Dei plaustro suppositae pergunt, et dant ab intimis mugitus, et tamen de itinere non
detorquent gressus: amorem quidem per compassionem sentiunt. Sed colla posterius non
deflectunt. Sic nimirum praedicatores Dei, sic fideles quique intra sanctam Ecclesiam
agere
debent, ut et compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent
per
compassionem. Arca quippe superposita Bethsames pergere est, cum superna scientia
ad internae
lucis habitaculum propinquare: sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis
gradientes, ad vicina erroris latera, nec pro affectu pignorum declinamus. Sic namque
sic
necesse est, ut incedere debeant, qui sacrilegiis suppositi jam per internam scientiam,
Domini
arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent, accepto
rectitudinis itinere non declinent. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet,
sed
reflectere non debet, ne haec eadem mens, aut si affectu non tangitur, dura sit, aut
tacta,
plus, si inflectitur, remissa.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Theutmirus; Claudius Taurinensis