V. 4 :
qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 201. 202. 203. 204. 205. 206. : Sedes pelliceas faciunt sibi qui patiuntur
Plagas, conueniunt consiliumque petunt;
Ex auro quinque faciunt anos totidemque
Mures, hos, illos portet ut archa Dei,
Vt tam deformis illorum plaga quiescat,
Et sanent turpes splendida dona notas.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Unde et is, qui in aerumna convertebatur, dum configeretur spina, in
eodem psalmo omnipotentem Deum curationis suae auctorem laetanter
alloquitur, dicens:
Tu es mihi refugium a pressura, quae circumdedit me,
exsultatio mea
(
Ps, 31, 7)
. Pressuram quippe vocat gravissimam valde manum
Domini. De qua percussione gravissimae manus etiam Paulus
loquitur, dicens:
Ipse enim spiritus pro nobis postulat gemitibus
inenarrabilibus
(
Rm, 8, 26)
. Qui ergo a pressura invenisse Domini refugium, et
exsultationem insinuat, ab interni doloris percussione, gaudio divinae
indulgentiae curatum se esse manifestat. Hinc item dolens
adhuc confitetur, dicens:
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci
(
Ps, 50, 6)
. Sed quia de curatione praesumit, insinuans, ait:
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt
ossa humiliata
(voir:
Ps, 50, 10) [mauvais référencement: Ps, 50, 7]
. Debitum ergo arcae redditur pro peccato,
cum peccatores ex Scripturae sacrae cognitione affliguntur, et cruciatu
tergere culpas satagunt, quas carnis delectatione traxerunt.
Curantur autem, quando jam expleta mensura afflictionis, ad fiduciam
divinae indulgentiae per auxilium relevantur interni solatii.
Unde et Psalmista loquitur, dicens:
Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in
lacrymis in mensura
(
Ps, 79, 6). Lacrymarum quippe potus ad mensuram dat:
quia profecto peccator, etsi ex interna Dei aspiratione pro culpa
compungitur, ex eadem compunctionis afflictione eodem consolante
relevatur. Unde et per Moysen Dominus dicit: Ego
occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego
sanabo
(
Dt, 32, 39). Percutit namque, et sanat: quia quos per
compunctionem sauciat, per indulgentiae securitatem curat.
Bene itaque curatis jam dicitur: Et scietis, quare manus ejus
non recedat a vobis. Nam antequam curet,
quare manus Domini ab eis non recedat, scire non possunt: quia tunc
poenitentiae bonum intelligunt, cum in purificato jam corde sancti
Spiritus gratiam recognoscunt, et divinae indulgentiae dona
concupiscunt, de quibus ineffabili exsultatione gratulantur.
Nam curantis jam manus Domini causam, qua ab afflictione non recesserat,
eos scisse conspexerat, qui percussorum exsultationes exprimit, Deo
loquens et dicens:
Repleti sumus mane misericordia tua, exsultavimus et
delectati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, annis
quibus vidimus mala
(
Ps, 89,
et
) [mauvais référencement: Ps, 89, 14]
. Velut enim in nocte poenitentiae luctum exceperant,
qui mane, videlicet divinae dignationis apparente claritate, se repletos
misericordia congaudebant, qui se delectatos pro diebus, in quibus
humiliati fuerant, asserunt: per donum curationis, gravitatem manus
Domini, quare ab eis non recesserat, scire demonstrantur. Sed
quia a principibus adhuc per consilium dicitur, ut quod debetur pro
peccato arcae reddatur; et quid sit illud quod debetur, non exponitur,
adjunctum est:
Qui respondentes dixerunt: Quid est quod pro
delicto reddere debeamus? Responderunt illi:
Juxta numerum provinciarum Philisthiim quinque anos
aureos facietis, et quinque mures: quia plaga una fuit
vobis et satrapis vestris. Facietisque
similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium,
qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam,
si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris,
et a terra vestra
(
S1, 6, 4 et
S1, 6, 5).
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 6
Et convocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos,
dicentes: Quid faciemus de arca Dei? Indicate nobis quomodo
remittemus eam in locum suum? Qui dixerunt: Si remittitis
arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod
debetis reddite ei pro peccato, et tunc curabimini, et
scietis quare non recedat manus ejus a vobis. Qui
dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei?
Responderuntque eis: Juxta numerum provinciarum Philisthiim
quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos, quia
plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris.
Facietisque similitudines anorum vestrorum, et
similitudines murium qui demoliti sunt terram, et dabitis
Deo Israel gloriam si forte elevet manum suam a vobis, et a
diis vestris, et a terra vestra,
(
S1, 6, 2,
S1, 6, 3,
S1, 6, 4 et
S1, 6, 5) etc. Quinque ani aurei et quinque mures similiter
aurei, quos fecerunt Philisthaei post plagam quam perpessi sunt, et
attulerunt ad arcam Domini, significant quod quidam carnales quinque
corporis sensibus dediti, et illecebras voluptatum sequentes, cum
correpti fuerint a Domino, scelera sua cognoscentes, ipsas plagas juste
se perpeti a Domino confitentur, et licet coacti, studium vitae suae
meliorandi impendunt. Quod bene significant quinque civitates
Philisthinorum, id est, Azotus, Gaza, Ascalon, Geth, Accaron, illos
videlicet exprimentes qui exterioris hominis actus sequuntur.
(voir:
Hier, sl)
Gaza civitas est Evaeorum, in qua habitavere Cappadoces,
pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus
Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Judae, sed eam
tenere non potuit, quia Enachim, id est, gigantes Allophylorum,
fortissime restiterunt. Et est usque hodie insignis civitas
Palaestinae. Quaeritur autem quomodo in quodam propheta
(voir:
So, 2)
dicatur Gaza futura in tumulum sempiternum? Quod solvitur ita,
antiquae civitatis locum vix fundamentorum praebere vestigia; haec
autem, quae nunc cernitur, in alio loco pro illa aedificata.
Ascalon autem urbs est nobilis Palaestinae, Quae et ipsa
antiquitus una fuit de quinque satrapiis Allophylorum, separata quidem
et per sortem tribui Judae decreta, nec tamen retenta ab ea, quia
habitatores ejus superare non potuit. Geth, ad quem locum
transtulerunt arcam testamenti de Azoto, nunc vicus grandis, vocatur
Gechtham inter Antipatridem et Jamniam. Sed et alia villa
appellatur Gechim. Accaron in tribu est Dan, sive (ut ego arbitror) in
tribu Judae ad laevam Chananaeorum, urbs una de quinque olim satrapiis
Palaestinae, et decreta est quidem tribui Judae, nec tamen tenta ab ea,
quia habitatores pristinos nequivit expellere. Sed et usque
hodie grandis vicus civium Judaeorum Accaron dicitur inter Azotum et
Jamniam ad orientem respiciens. Quidam putant Accaron turrem
Stratonis, postea Caesaream nuncupatam. Azotus (ut superius
diximus) interpretatur ignis patris mei vel incendium
Gaza interpretatur fortitudo. Ascalon, ignis infamis,
aut ignis ignobilis. Geth, torcular. Accaron quoque
interpretatur eruditio tristitiae vel sterilitatis. Omnis enim
concupiscentia infamis atque ignobilis per diabolum inflammata, atque
per contrarias fortitudines instigata, et quasi per torcular nequitiae
expressa, vinum profundit amaritudinis in doctrina prava et in
operatione perversa. Unde necesse est ut tendat ad mortem,
ubi est tristitia vera et sterilitas perpetua.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)