Liber Primus Samuelis

Caput 22

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 1 : abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 494. 495. 496. 497. :

    A facie regis fugit in caueam Dauid, illic

    Quippe latens non est uisus ab hoste suo:

    Sic Christi corpus positum iacet in monumento,

    Nec fidei lumen hausit Hebreus ibi.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 21
    • Fugit David in speluncam Odollam, ubi eum omnes fratres ejus, et omnis domus patris ejus visitaverunt et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaroanimo, et factus est eorum princeps. ( S1, 22, 1 et S1, 22, 2) Quid est quod manente David in spelunca, venerunt ad eum omnes fratres ejus etomnis domus patris ejus, nisi quod Redemptor noster, peracta passione sua acredemptione humani generis, de plebe Israelitica in Judaea primum Ecclesiamcollocavit, de gente in qua carnem assumere dignatus est? Ubi fratres ejus, id estapostoli, et domum patris ejus, id est illi qui ex Synagoga in eum crediderant,venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti etoppressi aere alieno, hoc est quod ipse ad se venire invitans dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. ( Mt, 11, 28) [mauvais référencement: Mt, 11] Caeterum omnes qui se agnoscunt in angustia constitutos vitiorum, nec habentlatitudinemcharitatis, et oppressi sunt aere alieno, hoc est, censu peccatorum, quemexsolvebant diabolo, quando exhibuerunt membra sua servire iniquitati ad iniquitatem:necesse est ut amaro sint animo, hoc est, ut digne poenitentiam gerant a delictis suispraeteritis, et venient ad David, ad desideratum videlicet nostrum, quatenus fiateorum princeps, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum etmortuorum. Deus fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis, cujus regni non erit finis, et dominabitur a mari usque ad mare potestas ejus, potestas aeterna, et regnum ejus alteri non dabitur. ( Es, 9)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 22
    • Fugit David in speluncam Odollam, ubi eum fratres ejus, et omnis domus patris ejus visitaverunt, et convenerunt ad eum omnes querant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps, ( S1, 22, 1 et S1, 22, 2) etc. Quid est quod David manente in spelunca, venerunt ad eum fratres ejus, et omnis domus patris ejus? Hoc est, illi qui ex Synagoga in eum crediderunt, venerunt ad illum. Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno. Hoc est quod ipse ad se venire invitans dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. ( Mt, 11, 28) [mauvais référencement: Mt, 11] Omnes quippe qui se agnoscunt in angustiis vitiorum constitutos, nec habent latitudinem charitatis, et oppressi sunt aere alieno, hoc est, censu peccatorum quem exsolvebant diabolo quando exhibuerunt membra sua servire iniquitati ad iniquitatem (voir: Rm, 6) , necesse est, ut amaro sint animo, hoc est, ut digne poenitentiam gerant de delictis suis praeteritis, et veniant ad David, ad desideratum videlicet nostrum, quatenus fiat eorum princeps; quia ipse est qui « constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Deus fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis, cujus regni non erit finis. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Cujus potestas est aeterna et regnum ejus alteri non dabitur. » Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, proficescere et vade in terram Juda ( S1, 22, 5), etc. Miro modo hic introducitur Gad propheta, cum in praecedentibus hujus nulla facta fuerit mentio. Sic itaque introducitur, sicut Elias propheta in loco ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites, de habitatoribus Galaad. ( R3, 17, 1) Ex ore itaque Domini Gad propheta David dixit ut non moraretur inter gentes et in terra polluta, sed in terram Judae rediret, et ibi juxta voluntatem Domini persecutionem inimicorum ferret.