V. 1 :
filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis regnavit super
Israhel
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Filius unius anni erat Saul, cum regnare coepisset: duobus
autem annis regnavit super Israel.
(
S1, 13, 1)
Liber 5, Caput 3
Superius cum ordinandi regis negotium tractaretur, de eo, qui divino
judicio praeferendus erat caeteris, dictum est,
Quia erat electus, et bonus.
(
S1, 9, 2) Item de eo jam electo in regnum, et in medio populi
statuto Samuel ait:
Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non est
ei similis in omni populo.
(
S1, 10, 24) [mauvais référencement: S1, 9, 24]
De eodem item rege nunc dicitur:
Filius unius anni erat Saul;
(
S1, 13, 1) ut dum attente laudatur, a Domino bonus electus fuisse
sentiatur. Cur ergo unius anni esse dicitur, cum regnare
coepisset, nisi ut ejus innocentia praedicetur? Nam ad
litteram, unius anni quomodo esse filius potuit, qui universo populo ab
humero et sursum eminebat? Quod ergo secundum litteram
intelligi non potest, intelligi per internae intelligentiae rationem
debet. Unius itaque anni rex esse describitur, ut donum
pueritiae in persona regis innocentiae bonum signet.
Unde et aeterni regni filiis jubetur:
Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli
estote.
(
1Co, 14, 20) Quod certe et Ecclesiarum pastoribus ipsa Veritas
comminatur, dicens:
Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non
intrabitis in regnum coelorum.
(
Mt, 18, 3) De rege ergo, qui prius bonus, postea malus exstitit,
dicitur: quia unius anni fuit, cum coepit regnare, et duobus annis
regnavit. Licet enim multis annis regnaverit, illis solis
regnare dicitur, in quibus innocens et humilis fuisse
perhibetur. Nam postea superbus et inobediens audivit:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 26) Se quidem a regno projectum cognovit, et tamen
projectus regnare non timuit. Quanta postea fortiter
egit? Sed ecce omnia illa tempora ad regnum ei deputata non
sunt. Illo ergo solum tempore nos vixisse gaudeamus, quo
innocenter et humiliter viximus. Nam illa tempora, quae in
saeculi vanitate, et fluxa carnis vita consumpsimus, quasi perdita
minime memorantur. Sunt adhuc quoque, qui ad rapiendum culmen
sanctae Ecclesiae ingeruntur: de quibus per prophetam Dominus queritur,
dicens:
Regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et ego
ignoravi.
(
Os, 8, 4) Qui nimirum dum quaedam fortiter agunt, rapinam invasi
culminis a Deo oblivioni traditam arbitrantur. Secum sua
opera numerant, et quod praeter Deum agunt, a Deo remunerandum
putant. Qui certe, ut rectius ea, quae agunt, enumerent, Saul
abjecti tot fortia facta numerent, quae divinus numerus nequaquam
tenet. Dicat ergo Saul:
Duobus annis regnavit super Israel,
(
S1, 13, 1) ut de omnibus sentiatur: quia quod nobis vivimus, mercede
vacuatur; et nequiter praeesse, non est veritas praeeminendi, sed
temeritas puniendae praesumptionis. Sed jam quid unius anni
rex fecerit, audiamus.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 12
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset; duobus autem annis
regnavit super Israel.
(
S1, 13, 1) Non de Isboseth filio Saul tantum, sed de eodem Saule hoc dictum
est. Sic enim erat innocens Saul quando regnare coeperat, sicut filius
unius anni est,et in innocentia perseveraret. Et quia in eadem innocentia
duobus annis regnavit et humilitate, bene diciturtanquam filius unius anni
fuisse. Caeteri vero quibus regnavit indigne calculo non hic
comprehenduntur. Sed si voluerit quis intelligere per anticipationemde
Isboseth, eo quod insequentibus legatur, Quadraginta annorum erat Isboseth cum regnare
coepisset, etduobus annis regnavit, et a morte Heli usque ad Saul omne tempus
quadraginta annorumest, non prohibemus quia et intelligi valet.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 13
Filius erat Saul unius anni cum regnare coepisset.
Duobus autem annis regnavit super
Israel.
(
S1, 13, 1) Per anticipationem dixit de Isboseth filio Saul. De
quo et in sequentibus ita scriptum est: « Quadraginta annorum erat
Isboseth cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit. »
Si ergo a morte Heli simul omne tempus concludatur quo Samuel et postea
Saul Israel rexerat, inveniuntur anni quadraginta, secundum Chronicorum
fidem, usque ad interfectionem Saul. Inde patet quod quando
Saul (secundum hanc computationem) regnare coepit, filium habuit unius
anni, hoc est primi anni; qui, posteaquam ille diem ultimum clausit,
regnum Israel duobus annis tenuit, donec, eo a latronibus occiso, totum
regnum simul ad David concessit. Sunt qui volunt de ipso Saul
dictum accipere, ut unius anni fuisset, cum regnare coepisset, id est
humilis, et mansuetus, secundum id quod Psalmista dicit:
Si non humiliter sentiebam, sicut ablactatus super matrem
suam;
(
Ps, 130, 2) [mauvais référencement: Ps, 130] duobus autem annis regnaverit, id est, rite regnum tenuerit, quod
in principio regni sui eum fecisse constat. Sed postquam per
inobedientiam a Deo desertus est, et Spiritus ejus ab eo recessit, licet
potestatem tenuerit, jam non regimen impendere, sed magis tyrannicam
vitam ducere visus est.
Et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel,
mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin.
(
Hier, sl) Machmas huc usque vicus grandis ostenditur in finibus Aeliae,
antiquum nomen retinens, octo ab ea millibus distans, juxta villam Rama,
et interpretatur humilitas. Gabaath in tribu Benjamin, urbs et
Phinees, filii Eleazar, ubi sepultus ipse Eleazar. Est autem
nunc Gabaath villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum
prophetae Habacuc ostenditur. Gabaath interpretatur collis
patruelis. Bene tria millia Israelitarum electa sunt ad
pugnandum contra Philisthaeos, quia si solummodo apti sunt ad spiritalem
militiam, ut pugnent contra hostes Ecclesiae, qui Trinitatis fidem
perfectam habent, in qua superiores hostibus suis resistere possunt.
(voir:
Hebr, sl)
In hoc ergo quod scriptor historiae, ubi de praelio Saul contra
Philisthaeos commemorat, subsequitur, dicens:
Quod cum vidissent viri Israel se in arcto
positos (afflictus est enim populus), absconderunt se in
speluncis, et in abditis, in petris quoque et antris, et in
cisternis. Hebraei autem transierunt Jordanem, in
terram Gad et Galaad
(
S1, 13, 6 et
S1, 13, 7), quaestio non indigna oboritur. Si se enim abscondit
Israel in praefatis locis, quid est quod ait:
Hebraei autem transierunt Jordanem
(
S1, 13, 7)? Quod ita solvitur. Abscon sis enim quibusdam
Israelitis, qui Saul et populum qui cum eo erat reliquerant, quaedam
pars illorum, qui hic Hebraei vocantur, timore perterriti defecerunt a
Saul et a viris qui cum eo erant, et descenderunt in castra Philisthiim.
Quem locum ad intelgendum clarius et manifestius sequentia
demonstrant in eo loco ubi ait:
Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et
nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut
essent cum Israel, qui erant cum Saul et Jonathan
(
S1, 14, 21). Omnes ergo Israelitae qui se absconderant in monte Ephraim,
audientes quod fecissent Philisthiim, sociaverunt se cum suis in
praelio.
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 1
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis
regnavit super Israel. Et elegit sibi Saul tria millia de Israel.
(
S1, 13, 1 et
S1, 13, 2) Quidam sic exponunt. Ipsi autem Saul, cum regnare
coepisset, erat filius unius anni, vel ipse Saul erat filius unius anni, id est
innocens, et simplex ut puer unius anni. Et duobus annis regnavit in illa
simplicitate, postea mutatus est in pejus. Hebraei dicunt Saul duobus
tantum annis regnasse, Samuelem viginti annis judicasse Israel. Secundum
hanc existimationem sic intelligitur, Saul duobus annis regnavit super Israel, qui
cum
regnare coepisset, et esset filius unius anni, id est unum annum jam habuisset in
regno, fecit quod sequitur:
Elegit sibi tria millia de Israel.
(
S1, 13, 2)
Nam, et David postea secundum eamdem loquendi formam filius triginta annorum
dicitur; id est, habens triginta annos cum regnare coepisset. Quod idioma
in Hebraeo frequens et usitatum est, ut filius iniquitatis, filius pacis, filius unius
anni, filius triginta annorum.
Percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa,
(
S1, 13, 3) id est exercitum eorum, qui in illo loco morabantur.
Quod cum audissent Philisthaei, Saul cecinit buccina.
(
S1, 13, 3)
Saul cum cognovisset Philisthaeos audivisse, quod Jonathas filius ejus
stationem eorum percussisset, sciens eos in ultionem percussorum adventuros: cecinit
buccina in omni terra: dicens,
audiant Hebraei.
(
S1, 13, 3)
Ideo enim buccina cecinit, ut Hebraei audirent percussos Philisthaeos, et
animarentur ad praelium.
Quod factum est. Nam universus Israel audivit hujuscemodi famam,
(
S1, 13, 4) quod scilicet Saul percussit stationem Philisthinorum, fama regi attribuente,
quod filius fecerat. Et ideo fiducia accepta, erexit se Israel adversus
Philisthiim.
Clamavit ergo populus Israel, currens post Saul, ad praelium in Galgala.
Hebraei autem transierunt Jordanem.
(
S1, 13, 4)
Hebraeos hic vocat partem populi, quae trans Jordanem morabatur, id est
tribum Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manassae. Reliquos Israel: hinc, et
Saul buccina cecinit, ut remoti famam victoriae audirent; quos, et Hebraeos discrete
Scriptura nominat, alludens vocabulo, quia ad auxilium reliquo Israeli venientes
frequenter Jordanem transire oportebat, quia Hebraeus transiens
interpretatur.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 12
Ungitur post haec, jubente Domino, rex prior a propheta in regnum; qui
etipse quidem, in id quod unctus est, imaginem Christi portavit: unde et
beatusDavid, et ipse Christus nuncupatus, ait ad eum qui se finxerat
Saulumoccidisse: Quomodo non timuisti injicere manum tuam in
Christum Domini? Hinc est quod ab humero sursum Saul
supereminebat omnibus, quiacaput nostrum sursum est supra nos, quod est
Christus.
In id autem quod reprobatus postea et rejectus est succedente in
regnumDavid, populi, ut praedictum est, Israel personam gestavit; qui
populus regnumadeptum fuerat amissurus, Christo Domino nostro per novum
Testamentum, noncarnaliter, sed spiritaliter regnaturo.
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset; duobus
autem annis regnavit super Israel
(
S1, 13, 1).
Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo
sedensdissimulavit se esse regem, reliquis duobus annis publice
judicavit omnemIsrael, tenens obedientiam cum humilitate, et hoc fuit
illud tempus antequammandatum Domini transgrederetur in Amalech; reliquo
vero tempore quo vixit etimperavit, transgressor mandati Domini
exstitit.
Post haec exspectans Saul Samuelem in Galgalis, videns quod tardaret,
obtulitholocaustum.
inter caetera
Non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem in aeternum Deus
praeparaveritregnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti, neque
enim eum nesciebat;sed praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset
regni aeterni.
Ideo addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi.
Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic,
quia nonin aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus, ut
saltem per posterosalter alteri succedentes, videretur impleri quod
dictum est, In aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi
hominem.
Sive David, sive ipsum mediatorem significans novi Testamenti,
quipraefigurabatur in chrismate, etiam quo unctus est ipse David et
progeniesejus.
Non autem quasi nesciat ista, sibi hominem Deus quaerit, sed hominibus
morehominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit: non solum enim Deo
Patri,verum ipsi quoque unigenito ejus, qui venit quaerere quod
perierat, usque adeojam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante
constitutionem mundi.
Quaeret sibi, ergo dixit, suum habebit.
Unde in Latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et
Acquiritdicitur, quod satis apertum est quid significet:
quamquam et sine additamentopraepositionis, quaerere intelligatur
acquirere; ex quo lucra vocantur etquaestus.
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni Israel;
caverant enim Philistiim ne forte facerent Hebraei gladium aut
lanceam
(
S1, 13, 19).
Sicut enim tunc Philistiim caverant ne forte facerent Hebraei gladium
autlanceam, et ne haberent fabros ferrarios qui arma ad repugnandum
facerent, itaChaldaei, destructa Hierusalem, et vastata omni terra
repromissionis,satagebant ut nullus in ea remaneret artifex, nullus
clusor, qui vel foedataurbis moenia componere, vel posset resarcire
dirupta; quin potius quidquid apudgentem exterminatam artis invenerant,
totum in Babyloniam transferunt, ut velad nihilum ultra valeat, vel
illius civitatis utilitatibus proficiat.
Arma quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Domino nobis
donatamdefendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum in quibus
et ipsiusDomini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum
superari debeant,luce clarius discimus? Sed Philistaei filios Israel
fabris armorum privant, cummaligni spiritus animos fidelium a
meditatione sacrae lectionis, saeculariaillis negotia inserendo,
retardant; ne vel ipsi per hujus exercitium resistendifiduciam sumant;
vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiisexhortando aut
corripiendo accendant.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 8
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset
(
S1, 13, 1).
Duobus autem annis regnavit super Israel.
Non de Isboseth filio Saul, sed de eodem Saule dictum est hoc. Sic enim erat
innocens, quando regnare coepit, sicut filius est unius anni, et in eadem
innocentia duobus regnasse annis dicitur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Quare de Saul scribitur:
filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit super
Israel,
(
S1, 13, 1) cum supra legatur quod ab humero et sursum emineret omni populo.
(voir:
S1, 9, 2)
Liber 1, Caput 1
Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset: duobus autem annis regnavit super
Israel
(
S1, 13, 1). Uno anno postquam rex electus est a Samuele, in domestica domo sedens dissimulavit
se
esse regem:
(voir:
S1, 13, 1)
reliquis duobus annis publice judicavit omnem Israel, tenens obedientiam cum
humilitate: et hoc fuit illud tempus, antequam mandatum Domini transgrederetur in
Amalech:
reliquo vero tempore, quo vixit, et imperavit, transgressor mandati Domini exstitit.
(voir:
S1, 10, 26 et
S1, 11)
Post hoc exspectans Saul Samuelem in Galgala, videns quod tardaret, obtulit
holocaustum, veniensque Samuel inter caetera ait ad Saul:
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod
si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum:
sed
nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum,
et
praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae
praecepit
Dominus.
(
S1, 13, 13 et
S1, 13, 14)
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod
si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum:
sed
nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum,
et
praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae
praecepit
Dominus.
Nec sic id accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparaverit
regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque enim peccaturum nesciebat:
sed
praeparaverit regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit:
et nunc regnum tuum non stabit tibi.
Stetit ergo, et stabit quod in illo significatum est, sed non huic: quia non in
aeternum ipse fuerat regnatus, nec progenies ejus, ut saltim per posteros alterum
alteri
succedentes, videretur impleri, quod dictum est in aeternum. (I Reg. II, 14) Et
quaeret, inquit, sibi Dominus hominem, secundum cor suum, sive David, sive
ipsum mediatorem significans testamenti novi, qui praefigurabatur in chrismate etiam,
quo
unctus est ipse David, et progenies ejus. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi
hominem
Deus quaerit, sed per hominem more hominum loquitur, quia sic loquendo nos quaerit:
non solum
enim Deo Patri, verum ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat,
usque adeo
jam eramus noti, ut in ipso essemus
electi ante mundi constitutionem.
(
Jn, 17, 24) Quaeret sibi ergo dixit: id est suum habebit. Unde in latina lingua hoc verbum
accipit praepositionem, et adquiri dicitur, quo satis apertum est quid significet,
quanquam et sine additamento praepositionis quaerere intelligatur adquirere, ex quo
lucra
vocantur, et quaestus
(voir:
Ep, 1, 4)
.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Auctor incertus
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis