V. 7 :
Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in
Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
In arcto quidem sumus, quando ab immundis spiritibus intus tentamur, et
foris malorum hominum exempla conspicimus. Contra internam
ergo malorum spirituum tentationem bene dictum est:
Afflictus est populus,
(
S1, 13, 6) et contra exteriora exempla impiorum hominum,
Absconderunt se.
(
S1, 13, 6) Quia blanda et laeta nobis appetenda callidus
adversarius suggerit, qui nunquam melius vincitur quam si tentati ad
devotae orationis lamenta curramus. Et exempla pravorum
vitare citius possumus, si ea etiam respicienda non esse
judicemus. Abscondi ergo sanctorum, est reproba videre
dedignari. Et quia quinque sensus corporis a reproborum
imitatione custodiunt, quinque etiam latibulorum genera describuntur:
speluncae scilicet, abdita, petrae, antra, et cisternae.
Speluncae vero montium occulta sunt: quia vero alta in coelesti
desiderio sunt corda sanctorum, et malignis spiritibus clausa et
inaccessibilia sunt. Speluncas ergo ingredimur, quando ad
mentium secreta recurrimus, ne vagantibus oculis foris concupiscenda
videamus. In abditis abscondimur, quando clausi oris silentia
occulta servamus. Petras ascendimus, quando actum corporis in
robusta operatione locamus. Unde et de his absconditis per
prophetam dicitur sub unius assignatione:
Qui claudit oculos suos, ne videat malum, et obturat
aures suas, ne audiat sanguinem, et excutit manus ab omni
munere: in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas
ejus.
(
Es, 33, 15 et
Es, 33, 16) Antra et cisternas intramus, quando et olfactum ab
obscoenitatibus mundi, et aures ab audiendis vaniloquiis
custodimus. Cisternae namque aquarum sanctarum Scripturarum
verba sunt. In cisternis ergo abscondimur, quando ad sacri
eloquii aquas ingredimur, ut per aurium officium mentium prata
rigemus. Bene autem in electorum typo Israelis latibula
memorantur: quia qui sensus corporis a delectationum carnalium
inquinamento non protegit, occultorum hostium gladium non
evadit. Dicat ergo occultae illius congressionis victoriam,
dicat:
Afflictus est populus.
(
S1, 13, 6) Dicat aperte objecti extra certaminis triumphos:
Absconderunt se.
(
S1, 13, 6)Afflictio quippe electae mentis, omnis diabolicae
tentationis peremptorius mucro est. Nam dum profunde
compungitur, in superni gaudii amorem sublevatur; et tanto jam fortius
oblata mundi oblectamenta respuit, quanto jam coelestia ferventius
diligit, ad quae flendo conscendit. Doctor namque egregius
dicit:
Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum
Dei.
(
Ac, 14, 21) Qui certe regni coelestis introitus sic speratur in
fine temporum, ut in quotidiana sanctorum vita sentiatur.
Tribulatio igitur nostra superni gaudii introitus est.
Merito ergo quoties electa mens in afflictionis suae lamento
compungitur, se tribulando, hoc obtinet, ut intret in contemplationem
illius superni regni,in quo ineffabiliter gratuletur. Et dum
sancti viri amatores mundi in flore transeuntis laetitiae videre
refugiunt, dum corporeos sensus suos ab eorum imitatione abscondunt,
eorum, quae cernitur non est fuga, sed gloriosa victoria.
Actus quidem terrenos fugiunt, sed coelestes assequuntur; mundo
delitescere videntur, sed coelesti gloriae revelantur.
Fugiendo igitur noxia, hostes suos validius insequuntur, et valde
nobilius triumphant, cum sic ad coelestia properant, ut eos
adversariorum polluta saevitia non contingant. Sequitur:
Hebraei autem transiere Jordonem ad terram Gad, et
Galaad.
(
S1, 13, 7)
Liber 5, Caput 3
Hoc profecto si prius juxta litteram scire volumus, Hebraei isti et
timore perterriti, et ad hostes suos confugisse sentiuntur.
Nam non multo post in aperta Jonathae victoria scribitur:
Hebraei, qui fuerant cum Philistiim heri et nudiustertius
ascenderuntque cum eis in castra, reversi sunt ut essent cum
Israel, qui erant cum Saul et Jonatha.
(
S1, 14, 21) Quid vero in hoc facto signatur, nisi quod quotidie in
sancta Ecclesia fieri cernimus, bonorum esse tutam et cautissimam vitam,
negligentium praecipitem impatientiam?
Infirmi quidem et audaces sunt curiosi ad actiones saeculi; debiles ad
tolerandum bellum tentationis. Et si in his nostra
discutimus, in monasteriis plerique tales inveniuntur. Intra
portus quidem tranquilla inhabitant, sed aperti pelagi procellas, et
tempestatum turbines nequaquam pensant. Cumque foris quasi
fortes agere se magna aestimant, ad gravissima tentationum praelia
faciles exeunt; ad fortes adversarios, impotentes. Ratione
quidem improvidi, robore infirmi, sicut astutae tentationis fraudes non
intelligunt, ita et apertas blandimentorum decipulas non
evadunt. Jordanem ergo transeunt, quia ad perpetranda carnis
flagitia incurvantur Jordanis quidem, descensus eorum interpretatur Qui
ergo justitiam deserunt, ab alto monte virtutum cadunt. Quia
ergo infirmi quique libenter appetunt mundi blandimenta quae cernunt, in
eorum typo Hebraei non trans Jordanem perlati, sed Jordanem transire
perhibentur. Transire quidem volentis est.
Jordanem itaque transeunt, qui ad carnales delectationes voluntaria et
festina deliberatione flectuntur. Possunt autem intelligi
Jordanem transire, qui noviter peccare incipiunt, sed aliorum peccatorum
hominum nequitias peccando transcendunt. Ad descensum quippe
eorum desinendo, non transeundo pertingerent, si aliis aequalia mala
facerent, et non ea audendo superarent. Et quia in nequiori
etiam vita pares suos inveniunt, bene ad terram Gad et Galaad, trans
Jordanem pervenire memorantur. Velut enim trans Jordanem
habitant, qui per peccandi usum malis pejores fiunt. Ab hoc
descensu culpae erigere peccatores venerat ille, de quo scriptum est:
Venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum
poenitentiae in remissionem peccatorum.
(
Lc, 3, 3) Qui de omnibus culpis praedicare poenitentiam venerat,
in omnes utique descensus regiones venisse praedicatur.
Sequitur:
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus
perterritus est, qui sequebatur eum. Exspectavit
autem septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit
Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica: et
obtulit holocaustum.
(
S1, 13, 7,
S1, 13, 8 et
S1, 13, 9)
Liber 5, Caput 4
Qui sunt Hebraei, qui fuerant cum Philistaeis, nisi peccatores a
religiosa conversatione lapsi? De quibus non valde supra
dictum est:
Hebraei transierunt Jordanem.
(
S1, 13, 7) Hebraei quidem sunt ordine religionis, sed cum
Philistaeis sunt, et cum eis ascendunt, quandiu per suggestiones noxias
illuduntur, et in prava operatione proficiunt. Cum malignis
quidem spiritibus sunt proposito et voluntate peccati, sed cum eis
ascendunt, quia ipsis impellentibus, in audaciam se extollunt iniquae
operationis. Vel cum eis sunt, cum peccata sua operando
perficiunt; cum eis vero ascendunt, cum pravitatis suae exempla aliis
imitanda proferre non metuunt. Quid est ergo quod reverti et
esse cum Israele dicuntur, nisi quia tales etiam plerumque
resipiscunt? Reverti enim amorem religiosae vitae resumere
est. Et cum Israele esse, est intra sanctam Ecclesiam in
charitatis unitate persistere. Ad hoc quippe revertendum, ut
cum Israele esse proponatur, quia nulla est conversio peccatoris, si
conversus perseverantia careat boni operis, et unitate
charitatis. Sequitur:
Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte
Ephraim, audientes quod fugissent Philistiim, sociaverunt se cum
suis in praelio.
(
S1, 14, 22)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 12
Hebraei autem transierunt Jordanem.
(
S1, 13, 7) Quod nos aliter intelligere non possumus, nisi illos sentiamus qui
sesubstraxerant a Saule timore perterriti,et ad Philisthiim transierant.
Sed postea audientes quod Philisthiim fugissent, sociaverunt se cum suis
inpraelio. Quid enim hoc significet quod reversi fugitivi sociaverunt se
cum suis in praelio,dicemus in posterum:
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui
sequebatur eum.
Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in
Galgala.
Dilapsusque est populus ab eo.
Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica,
(
S1, 13, 7,
S1, 13, 8 et
S1, 13, 9) et reliqua usquequo ait:
Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui, quae praecepit tibi,
(
S1, 13, 13) etc. Verum jam superius dixerat:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendi ad te, ut offeras oblationem, et immoles
victimaspacificas.
Septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias.
(
S1, 10, 8) Videtur quibusdam, inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel ab
eoexspectatus, juxta placitum septem dierum non venerit. Quod qui hunc
locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum fuisse etinobedientem
redargutum. Locus autem hic apud quosdam ita distinguitur:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendam ad te.
(
S1, 10, 8) Et postea subinfertur,
ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas, septem diebus
exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias.
(
S1, 10, 8) Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum temporepraecepit,
sed ad offerendasoblationes et immolandas victimas pacificas, se ab eoeisdem septem
diebus voluit exspectari; quod ille nequaquam fecit, et ideo meritoculpatur, et
stultitiae elogio denotatur indiscreta Saulis oblatio; ob hoc quodobedientiae
praeceptum praevaricatus est, a Deo accepta non est. Quia enim prophetae
praeceptum parum perpendit, Deum qui loquebatur in prophetacontempsit, dicente Domino:
Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit
(
Lc, 10, 16) [mauvais référencement: Lc, 10]. Unde audivit:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 13
Filius erat Saul unius anni cum regnare coepisset.
Duobus autem annis regnavit super
Israel.
(
S1, 13, 1) Per anticipationem dixit de Isboseth filio Saul. De
quo et in sequentibus ita scriptum est: « Quadraginta annorum erat
Isboseth cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit. »
Si ergo a morte Heli simul omne tempus concludatur quo Samuel et postea
Saul Israel rexerat, inveniuntur anni quadraginta, secundum Chronicorum
fidem, usque ad interfectionem Saul. Inde patet quod quando
Saul (secundum hanc computationem) regnare coepit, filium habuit unius
anni, hoc est primi anni; qui, posteaquam ille diem ultimum clausit,
regnum Israel duobus annis tenuit, donec, eo a latronibus occiso, totum
regnum simul ad David concessit. Sunt qui volunt de ipso Saul
dictum accipere, ut unius anni fuisset, cum regnare coepisset, id est
humilis, et mansuetus, secundum id quod Psalmista dicit:
Si non humiliter sentiebam, sicut ablactatus super matrem
suam;
(
Ps, 130, 2) [mauvais référencement: Ps, 130] duobus autem annis regnaverit, id est, rite regnum tenuerit, quod
in principio regni sui eum fecisse constat. Sed postquam per
inobedientiam a Deo desertus est, et Spiritus ejus ab eo recessit, licet
potestatem tenuerit, jam non regimen impendere, sed magis tyrannicam
vitam ducere visus est.
Et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel,
mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin.
(
Hier, sl) Machmas huc usque vicus grandis ostenditur in finibus Aeliae,
antiquum nomen retinens, octo ab ea millibus distans, juxta villam Rama,
et interpretatur humilitas. Gabaath in tribu Benjamin, urbs et
Phinees, filii Eleazar, ubi sepultus ipse Eleazar. Est autem
nunc Gabaath villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum
prophetae Habacuc ostenditur. Gabaath interpretatur collis
patruelis. Bene tria millia Israelitarum electa sunt ad
pugnandum contra Philisthaeos, quia si solummodo apti sunt ad spiritalem
militiam, ut pugnent contra hostes Ecclesiae, qui Trinitatis fidem
perfectam habent, in qua superiores hostibus suis resistere possunt.
(voir:
Hebr, sl)
In hoc ergo quod scriptor historiae, ubi de praelio Saul contra
Philisthaeos commemorat, subsequitur, dicens:
Quod cum vidissent viri Israel se in arcto
positos (afflictus est enim populus), absconderunt se in
speluncis, et in abditis, in petris quoque et antris, et in
cisternis. Hebraei autem transierunt Jordanem, in
terram Gad et Galaad
(
S1, 13, 6 et
S1, 13, 7), quaestio non indigna oboritur. Si se enim abscondit
Israel in praefatis locis, quid est quod ait:
Hebraei autem transierunt Jordanem
(
S1, 13, 7)? Quod ita solvitur. Abscon sis enim quibusdam
Israelitis, qui Saul et populum qui cum eo erat reliquerant, quaedam
pars illorum, qui hic Hebraei vocantur, timore perterriti defecerunt a
Saul et a viris qui cum eo erant, et descenderunt in castra Philisthiim.
Quem locum ad intelgendum clarius et manifestius sequentia
demonstrant in eo loco ubi ait:
Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et
nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut
essent cum Israel, qui erant cum Saul et Jonathan
(
S1, 14, 21). Omnes ergo Israelitae qui se absconderant in monte Ephraim,
audientes quod fecissent Philisthiim, sociaverunt se cum suis in
praelio.
Liber 1, Caput 13
Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus
populus perterritus est, qui sequebatur eum, et exspectavit
septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel
in Galgala. Dilapsusque est populus ab eo. Ait
ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, et pacifica, et obtulit
holocaustum
(
S1, 13, 7,
S1, 13, 8 et
S1, 13, 9), etc. Videtur quibusdam inculpabiliter Saul obtulisse
holocaustum, cum Samuel ab eo exspectatus juxta placitum septem dierum
non venerit. Quod qui hunc locum bene distinxerit, inveniet
eum non immerito culpatum fuisse et inobedientiae redargutum.
Locus autem hic apud Hebraeos ita distinguitur: « Et
descendes ante me in Galgala, ego quippe descendam ad te. » Et postea
infertur: « Ad offerendas oblationes, et immolandas victimas pacificas
septem diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae
facias. » Non ergo Samuel suum praestolari adventum Sauli septem dierum
tempore praecepit, sed ad offerendas oblationes, et immolandas victimas
pacificas se ab eo eisdem septem diebus voluit exspectari.
Quod ille nequaquam fecit; et ideo merito culpatur, et
stultitiae elogio denotatur.
(voir:
Aug, sl)
Quod autem Saul mandatum Domini transgredienti Samuel ita dixisse
legitur:
Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei
tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc
praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in
sempiternum. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget.
Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, et
praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo
quod non servaveris quae praecepit Dominus
(
S1, 13, 13 et
S1, 13, 14); non sic accipiendum est ac si ipsum Saulem Deus in aeternum
paraverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti: neque
enim eum peccaturum esse nesciebat, sed praeparaverat regnum ejus, in
quo figura regni esset aeterni. Ideo ergo addidit: « Et nunc
regnum tuum non stabit tibi. » Stetit ergo et stabit quod in illo
significatum est. Sed non hinc stabit, quia non in aeternum
ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus: ut saltem per posteros,
alterum alteri succedentes, videretur impleri, quod dictum est, « in
aeternum, » etc.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 11
Quod cum vidissent filii Israel se in arcto positos:
afflictus enim erat populus: absconderant se in speluncis et in
abditis, in petris quoque et in antris, et in cisternis.
Hebraei autem transierunt Jordanem in terram Gad et
Galaath
(
S1, 13, 6 et
S1, 13, 7).
Si se abscondit Israel in praefatis locis, quid est quod ait:
Hebraei autem transierunt Jordanem
(
S1, 13, 7).
Absconsis enim quibusdam Israelitis qui Saul et populum qui cum eo erat,
reliquerant: quaedam pars eorum qui hic Hebraei vocantur timore perterriti,
defecerunt a Saul et a viris qui cum eo erant, et descenderunt in castra
Philistiim.
Quem locum ad intelligendum clarius et manifestius sequentia demonstrant, in
eo loco ubi ait:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)