Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 22 : omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 63. 64. :

    Dum fugat Allophylos, ne quisquam prandia sumat

    Rex Saul in populum dans maledicta, vetat.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Qui sunt Hebraei, qui fuerant cum Philistaeis, nisi peccatores a religiosa conversatione lapsi? De quibus non valde supra dictum est: Hebraei transierunt Jordanem. ( S1, 13, 7) Hebraei quidem sunt ordine religionis, sed cum Philistaeis sunt, et cum eis ascendunt, quandiu per suggestiones noxias illuduntur, et in prava operatione proficiunt. Cum malignis quidem spiritibus sunt proposito et voluntate peccati, sed cum eis ascendunt, quia ipsis impellentibus, in audaciam se extollunt iniquae operationis. Vel cum eis sunt, cum peccata sua operando perficiunt; cum eis vero ascendunt, cum pravitatis suae exempla aliis imitanda proferre non metuunt. Quid est ergo quod reverti et esse cum Israele dicuntur, nisi quia tales etiam plerumque resipiscunt? Reverti enim amorem religiosae vitae resumere est. Et cum Israele esse, est intra sanctam Ecclesiam in charitatis unitate persistere. Ad hoc quippe revertendum, ut cum Israele esse proponatur, quia nulla est conversio peccatoris, si conversus perseverantia careat boni operis, et unitate charitatis. Sequitur: Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philistiim, sociaverunt se cum suis in praelio. ( S1, 14, 22)
  • Liber 5, Caput 4
    • Hoc quidem toties fit quoties remotiori vitae dediti, ad quaerenda animarum lucra intorquere studium dignantur. Cum suis namque se in praelio sociant, cum vera aeternae vitae gaudia cum sanctae Ecclesiae doctoribus praedicant, pariterque a peccatorum cordibus malignos spiritus fugant. Sed quaerendum valde est quomodo dicatur: A udientes quod fugissent Philistiim. ( S1, 14, 22) Praeclara quidem victoria non est fugientes insequi, sed resistentes effugare. Quid est ergo quod dicitur: Audientes quod fugissent Philistiim, sociaverunt se cum suis in praelio, ( S1, 14, 22) nisi quia his verbis ejusdem remotae vitae convenientia lucra signantur? Mos namque illorum virorum esse solet, ut verbum potius consulentibus se quam sibi obsistentibus proferant, quia nisi devotum cor auditoris agnoscunt, praedicationem suam quasi in vacuum perituram emittere dedignantur. Prius ergo quam se suis in praelio socient, Philistaeos fugisse audiunt: quia non tam scelestis convertendis invigilant, quam conversis ad perfectioris vitae fastigia sublevandis. Ipsa autem sublimitas vitae perfectioris, quia suaderi magnae exhortationis laboribus solet, qui fugisse Philistaeos audiunt, praeliari merito dicuntur. Hostes itaque fugiunt, sed nuper absconditi praeliantur, quia remotae vitae viri non dignantur loqui, nisi devotis auditoribus, sed loquentes vitae quam ipsi tenent, altitudinem magna verborum atque exemplorum pugna suadere vix possunt. Et quia magna lucra praedicationis infirmi, et imperfecti colligere non possunt, sequitur: Erant cum Saul quasi decem millia virorum. ( S1, 14, 22) Non ait decem millia, sed quasi decem millia. Hujus denique numeri perfecta perfectio in terra noninvenitur, sed in coelo. Quia enim novem sunt ordines angelorum, et ad illorum societatem electorum illa hominum multitudo sustollitur, decem millia virorum illa sunt, quae in sanctis angelis, et electis hominibus in illa aeternae gloriae sede gratulantur. Quasi ergo decem millia virorum illa sunt, quae in istius adhuc saeculi exsilio posita, illius beatae societatis formam in moribus susceperunt. Quia item illius supernae vitae amore peccatorum tenebrae relinquuntur, sequitur: Et salvavit Dominus in die illa Israel. ( S1, 14, 23) Contemplatio quidem internae lucis splendida valde atque clarissima dies est, in qua Dominus Israelem salvat, quia quorum corda luce intimi splendoris irradiat, in celsitudinem perpetuae salutis levat. Salvare quippe in die illa Dominus dicitur, quia ad aeternae vitae amorem nemo succenditur, cui intimae lucis splendor occultatur. Ad hanc salutis gratiam non solum electa, sed etiam despecta quae videntur mundi perveniunt. Unde et subditur: Pugna autem pervenit usque Bethaven. ( S1, 14, 23)

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 12
    • Sed et Hebraei qui fuerant cum Philistiim ab heri et nudiustertius, ascenderuntque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Jonathan. Omnes quoque [Al. ergo] Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philistiim, sociaverunt se cum suis in praelio ( S1, 14, 21 et S1, 14, 22). Et versus ad praedam; tulit oves et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine ( S1, 14, 32). Non fecit populum irritum juramentum, quo eos Saul adjuraverat, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar me de inimicis meis ( S1, 14, 24): quia victoria jam potiti erant: sed peccasse Domino et cum sanguine comedisse dicuntur: quia contra legis praeceptum antequam sacrificium vespertinum perageretur, comederunt. Sic itaque usus erat, ut quando homicidium ab eis, aut in suis, aut in exteris fiebat, ut non comederent, antequam sacrificium vespertinum pro eis fieret. Aliter peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicunt: quia mactatis victimis, non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus juxta legis praeceptum adipem et sanguinem, cum videlicet sanctuarium secum haberent. Quando locus sanctuarii procul erat, jubetur [ Al. jubebatur] sanguis victimarum in terram fundi, de his videlicet victimis quas ad suos esus praeparabant. Quando vero sanctuarium praesens erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubetur fundi, sicut est illud in libro Deuteronomii: Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari: carnibus autem ipse vesceris ( Dt, 12, 27): quod praefatus tamen non fecit populus: Peccasse idcirco dicitur Domino, et cum sanguine comedisse.