V. 47 :
at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos
eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque
se
verterat superabat
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Et osculatus est eum, et ait: Ecce unxit te
Deus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum
ejus de manu inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt.
(
S1, 10, 1,
S1, 14, 45 et
S1, 14, 47)
Liber 5, Caput 4
Tacentibus quidem doctoribus, in loca sua daemones abeunt; quia per
pastorum silentium non pereunt, nisi quia ad vitam aeternam
praedestinati non sunt. Loca etenim daemonum sunt, quia
divina praescientia in habitaculum Dei praeordinati non sunt.
Hinc est quod praedicantibus primis doctoribus dicitur:
Credebant quotquot praedestinati erant ad vitam
aeternam.
(
Ac, 13, 48) Hinc Paulus ait:
Quos praescivit, et praedestinavit, et quos praedestinavit,
vocavit.
(
Rm, 8, 30) Hinc est quod volentes apostoli transire in Asiam, a
Spiritu sancto prohibiti sunt
(voir:
Ac, 16)
. Qui ergo non praedestinati sunt, sive audiant
doctorum verba, sive non audiant, vocari in Dei habitaculum nequeunt,
quia per nequitiam, in qua sunt ante constitutionem mundi praecogniti,
locum in se malignis spiritibus paraverunt. Bene igitur, dum
insequi Philistaeos cessare [Forte cessari] dicitur, in loca sua
daemones abiisse referuntur, quia aliquando Dei dispensatione doctores
tacent, ut illis tacentibus hi qui Domini non sunt, a malis spiritibus
recipiantur. Sed, ut dixi, cum post culpam pastores tacent,
semetipsos humiliant, ut purgati in ministerium praedicationis potenter
surgant. Dum tacent, infirmitatem suam pensant, sed
considerando semetipsos, contra occultos hostes se validius
roborant. Unde et bene subjungitur:
At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per
circuitum contra inimicos ejus.
(
S1, 14, 47)
Liber 5, Caput 4
Debilitatur quidem regnum, quando pastores in aliquibus culpis
cadunt. Sed debile confirmatur cum per satisfactionem
poenitentiae ad opus magnae virtutis eriguntur. Et super
Israel confirmari dicitur, quia dum ad vitae altitudinem proficit, eos
quibus praeeminet ordine, vincit conversatione. Videntibus
Deum praelatus est, sed supra Deum videntes extollitur, cum prae
caeteris in divina assumitur contemplatione. Merito ergo
dicitur:
Pugnabat contra omnes inimicos ejus, et quocunque se
vertebat superabat:
(
S1, 14, 47) quia qui aeterna altius conspicit, facile conterit quidquid de
infimis sibi ad pugnam venit. Quia enim nulla terrena sibi
jam placent, qui per magnam charitatem super Israel, id est in
coelestibus regnat, quocunque se vertit, superat. Quid enim
huic malignus spiritus suggerat, qui terrena nulla considerat, qui laeta
saeculi nulla jam amat? Pugnat doctor, dum praedicat, sed
superat, quia quod praedicando prohibet de mundi delectatione
contingere, conversationis virtute persuadet.
Et quia pugnare in circuitu contra inimicos dicitur, magnae laudis
ejus victoria esse demonstratur. Ex omni quidem parte
perfectum esse doctorem docet, qui ex omni parte fortissimos habet
inimicos. Dum ergo ubique verti et superare dicitur, quanta
ejus gloria praedicatur? Quid est ergo quod in circuitu
hostes habere dicitur, nisi quia maligni spiritus omnibus sensibus
nostris insidiantur? Nam loquendo alios, alios videndo
decipiunt. Alios per auditum, alios per gustum vel olfactum
fallunt. Alios etiam per insidias illecebrosae delectationis
vel cogitationis pertrahere ad immunditias satagunt. Aliis
foris obscoena offerunt, quae mentis deliberatione sequantur.
Sed ut rectius hunc circuitum demonstremus, hunc dum ad laeta
pertrahunt, eis quasi ad dexteram insidias ponunt. Illum dum
per adversa dejiciunt, quasi a laeva parte constringunt. Nos
dum ad praeterita oblectamenta invitant, quasi a retro
praecipitant. Illis quasi ab anteriori parte obviant, quia
saepe infirmorum mentibus districtae conversationis et vitae
longitudinem quasi consulendo monstrant. Ab ante enim
veniunt, quia proficisci ad coelum animas non permittunt. In
circuitu ergo inimicos habemus, quia ante, retro, in dexteram et
sinistram malignorum spirituum certamen patimur. Unde et
beatus Petrus apostolus nos cohortatur, dicens:
Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit,
quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide.
(
1P, 5, 8)
Liber 5, Caput 4
Sed jam belli circuitum novimus, qualiter per circuitum reges vincant,
videamus. In circuitu quidem vincunt, qui linguam, et os, et
oculos, et omnia corporis membra ab illicita actione
custodiunt. Dum enim linguam perfecte per silentium muniunt,
quasi in una parte victores sunt, et dum vident oculis quae concupiscere
dedignantur, ex alia parte victores fiunt. Saepe etiam mala
audiunt et repellunt, et quia noxia reprobant, et reprobando
triumphant. Cunctis ergo sensibus victores sunt, qui per
eorum aliquem subdi malignis spiritibus nolunt. Sed et dum
cordi inepta cogitatio offertur, hostis qui reprobatur
eliditur. Qui enim noxia quaeque abjicit, hostem potenter
premit. Et quia item laeta contemnit, et adversa non metuit,
quae reliquit aliquando perversa non repetit, et ad coelestia ferventer
currit, hostes, quos in circuitu patitur, superare
declaratur. In quibus profecto adversariis, quia insidiae
oppositae quinque corporalibus sensibus designantur, apte per quinarium
numerum exprimuntur.
Contra Moab,
(
S1, 14, 47) inquit,
et filios Ammon, et Edom, et regem Suba, et
Philistaeos.
(
S1, 14, 47)
Liber 5, Caput 4
Qui enim quinque gentium nomina posuit, oppositas quinque sensibus
corporis fraudes daemonum designavit. Sed quia doctor non
solum vivendo, sed etiam docendo dimicat, cum contra omnia vitia
disputat, cum ea verbi gladio in auditorum suorum mentibus necat,
nimirum in circuitu et pugnare cernitur, et quocunque se vertit
superare. Sed quaedam specialiter nominantur, quae sibi
principaliter obstant:
Contra Moab,
(
S1, 14, 47) inquit,
et filios Ammon, Edom, et regem Suba, et
Philistaeos.
(
S1, 14, 47) Moab, ex patre interpretatur, Ammon, populus moeroris,
Edom, rufus, Suba, incensa, sive convertens, Philistaeus, poculo
cadens. Quid enim his nominibus nisi gradus pessimae vitae
exprimitur? In Moab quippe, qui ex patre dicitur,
concupiscentia designatur. In mente quidem reproba, quia a
diabolo ponitur, quasi a patre generatur. Quid vero per
Ammon, qui populus moeroris interpretatur, ostenditur, nisi frequentia
malorum operum? Quia enim multa sunt, populus dicitur, et
quia ad aeterni luctus amaritudinem reprobum unumquemque perducunt,
moeroris populus recte nominatur. Edom vero, qui rufus
dicitur, quid nisi peccandi nimium fervorem insinuat? Prius
enim peccare quisque consuevit, deinde per usum peccandi proficit in
augmentum fervoris, ut peccare saepius audeat, et hoc, quod audendo
ingeminat, semper iterare ardentius concupiscat. Quo nimirum
peccandi ardore agitur, ut in mente reproba quidquid virtutis aut boni
operis viruit, comburatur. Incensa ergo post Edom in
spirituali bello describitur, quia ita est perditae mentis casus, ut cum
ferventer mala congregare nititur, bonis omnibus quasi per combustionem
perditis et redactis ad nihilum spolietur. Suba etiam
convertens dicitur, quia et formam Dei de reproba mente fervens peccatum
tollit, et hanc ad apostatae angeli formam redigit. De qua
jam per divinam sententiam dicitur:
Cum venerit impius in profundum malorum, contemnit.
(
Pr, 18, 3) Superba quidem mens jam divina mandata despicit, et
semetipsam carnalibus desideriis subdit. Quis ergo est rex
Suba, nisi ille, de quo ad beatum Job a Domino dicitur:
Ipse est rex super universos filios superbiae.
(
Jb, 41, 2) Philistaei vero, qui poculo cadunt, qui sunt, nisi qui
omnibus supradictis malis ebrii sunt? Qui sic coelestia
obliviscuntur, ut ad haec evigilare aut vix, aut nunquam
videantur. Per Moab ergo concupiscentia carnis exprimitur,
per Ammon, frequens usus malae operationis; per Edom, peccandi ardens
desiderium; per Suba, vastatio et combustio virtutum; per Philistaeos,
oblivio coelestium. Cum ergo electus doctor aliquem educere
de tantorum laqueorum medio appetit, quantae virtutis certamen
sumit? Et quia de omni hoc perditionis gradu per doctorum
laborem ad poenitentiam redeunt, quocunque se vertit superare
perhibetur. Praedicando etenim aliquando concupiscentiam in
alicujus corde interficit, aliquando usum pravae operationis.
Modo illos trahit, qui in usum peccandi transierant, modo illos qui
combustis et ad nihilum redactis virtutibus, regi suo diabolo quasi
incensi serviebant. Et quia praedicando superna memorat,
cadentes poculo, et coelestium oblitos ad spiritualis vitae studium
excitat et per amorem ardenter inflammat.
Bene ergo dicitur:
Quocunque se vertebat, superabat.
(
S1, 14, 47)
Commentaires
Gregorius I (540-604)