V. 20 :
conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum
certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum et caedes
magna nimis
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quasi dicat: Hoc applicare praecepit, quod esse cognovit. Ab
irreligiosis quidem religionis consilium, aut sapientiae a stultis
petere, non est consilium accipere, sed praecipitare. Bene
ergo dicitur:
Erat enim ibi arca Dei,
(
S1, 14, 18) quia in rebus dubiis illos debemus consulere, quibus aperte
scimus spiritualia dona non deesse. Sed quaedam sunt quae per
consilium, quaedam vero quae per auxilium meliorantur. Ubi
enim aperta et indubitata necessitas est, illic non est idonea mora
consilii, sed celeritas subventionis. Ambigua quidem, et
obscura melius consulendo peragimus, sed aperta et cognita subveniendo
et festinando sublevamus. Unde et subditur:
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus
exortus est in castris Philistiim, crescebatque paulatim, et
clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem:
Contrahe manum tuam.
Conclamavit Saul, et omnis populus qui cum eo erat, et
venerunt usque ad locum certaminis.
(
S1, 14, 19 et
S1, 14, 20)
Liber 5, Caput 4
Quid enim aliud signat quod prius Saul applicare arcam petiit, deinde
sacerdotem contrahere manum jussit, nisi quia et obscura debemus
consulendo disponere, et quae clarius innotescunt, cum festinatione
complere? Sed praedicatori tumultum crescentem paulatim
audire, est conversorum peccatorum devotionem cognoscere.
Quod paulatim crescere dicitur, quia dum mentem nostram ad bona opera
spiritus dirigit, hanc ad meliora per quotidianos profectus leniter
ducit. Quid vero est, quod Saul et omnis qui cum eo est
populus clamat, nisi, quia se praeliatoribus sociant? Sed et
usque ad locum certaminis veniunt. Locus certaminis cor est
verbum Dei audientis. Certaminis vero locus dicitur quia
verbum quod recipitur, cum praeterita conversatione
praeliatur. Placent enim ei jam coelestia quae audit, sed
vetus consuetudo insurgit, et ut audita contemnat, suggerit.
Fit pugna item gravior, quia quod praedicator laudat, hoc maligni
spiritus dissuadendo vituperant, et quasi praeliando se contra sanctos
erigunt, dum illud bellando destruunt, quod istorum voce
praedicatur. Quid est ergo venire usque ad locum certaminis,
nisi per exquisitionis aditum pervenire ad secreta cordis auditoris, ubi
hostes celeriter inveniat, et potenter caedat? Nam qui
discutere interna nesciunt, ad locum certaminis pervenire non
possunt. Vel locus certaminis est, ubi crebra fama magnae
religionis est. Illuc quippe dum ab innumeris curritur, qui
et vitam deponere veterem, et induere novam concupiscunt, certaminis
locus recte nuncupatur, quia quotidie illic spiritualium virtutum
exercitus pugnat cum numerositate vitiorum. Illic quidem
quanto graves pugnae, tanto gloriosae victoriae. Illic quo
frequentius accessus hostium, eo et laudabilior numerus triumphorum: ubi
non solum magnorum alta virtus extollitur, sed communis omnium
strenuitas mira fortitudinis ostensione monstratur. Unde et
sequitur:
Et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum
suum, et caedes magnanimis.
(
S1, 14, 20)
Liber 5, Caput 4
Quis est hic gladius, nisi gladius spiritus, quod est verbum
Dei? Qui enim innumerabilibus locis ad omnipotentis Dei
servitium conversi sunt, quia verbo Dei inseparabiliter inhaerent, quasi
juxta se quisquis gladium tenet. Gladius ergo uniuscujusque
ad proximum vertitur, quando hi qui in monasteriis conversi sunt, et
vicissim se verbo Dei perforant, et carnalitatem in se penitus
necant. Velut enim alterutro vulnere interficiuntur, dum
alter alterum verbo Dei percutit, et quidquid in se carnaliter vivit,
exstinguit. Qui, quia nuper conversi, a seculari vita
ceciderant, Philistinorum typo signati sunt. Vel gladius
alterius ad proximum vertitur, quando per conversorum exhortationem,
nondum conversi peccatores ad Dominum convertuntur; quando non solum hi
qui praesunt verbo praedicationis alios lucrifaciunt, sed multitudo
subditorum quotquot possunt verbis et exemplis instruere, et praesentis
vitae desideriis conantur velut interfectos subducere, et aeternae vitae
vivos exhibere. Haec quidem lucra peremptorum jam in tota
Ecclesia per orbem universum diffusa conspicimus, quia quicunque per
divinam gratiam jam Deo vivunt, alternae charitatis mucrone huic mundo
mortui videntur. Gladius quippe uniuscujusque ad proximum
vertitur, quia omnes electi se in sancta Ecclesia vicissim roborant, et
ad coelestem patriam studio alternae praedicationis
inflammant. Et quia innumerabilis populus quotidie Deo
acquiritur, bene illic subditum est:
Et caedes magna nimis.
(
S1, 14, 20) Magnum utique nimis est, quod in magnitudine potest
quomodocunque dignosci, sed excellentia non valet
comprehendi. Ad hanc quidem magnam nimis caedem oculos
extulerat, qui dicebat:
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis
confortatus est principatus eorum; dinumerabo eos, et super
arenam multiplicabuntur.
(
Ps, 138, 17 et
Ps, 138, 18) [mauvais référencement: Ps, 138, 17] Potest etiam magna nimis caedes intelligi, non solum
ut multi, sed etiam ut bene interfecti videantur. Quod quidem
in conversione peccatorum fieri cernitur, cum sic praeterita deserunt,
ut ad eadem delectamenta nunquam reviviscant. Caedi utique
peccatoribus, est ad tempus a turpi vita separari. Vehementer
ergo, sive nimis caedi, est temporalis vitae illecebras perfecte
deserere, et futurae gaudiis inhiare. Ipsorum vero, qui
convertuntur, quia multa diversitas est, sequitur:
Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philistiim heri et
nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt,
ut essent cum Israel, et his qui erant cum Saul et
Jonatha.
(
S1, 14, 21)
Commentaires
Gregorius I (540-604)