Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 46 : recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quo in loco notandum est quia rex bis jusjurandum interfectionis Jonathae superius protulit, quem tamen victus populi instantia non occidit. Quid est quod juravit, et juramenti assertionem nequaquam servavit? Sed ex hac re duo nobis documenta proveniunt, ut cauti scilicet, et discreti esse debeamus. Cauti quidem, ne juremus, discreti, si agere perversa juramus. Qui enim jurare cavet, perjurare omnino non potest. Sed cum male juratur, justius jusjurandum dimittitur quam compleantur crimina quae jurantur. Sit ergo unusquisque cautus antequam juret, ut aut ne omnino juret, aut facturum se mala non juret. Cautos quidem nos esse Dominus insinuat, dicens: Sit sermo vester: Est, est, non, non. Nolite jurare per coelum, neque per terram. ( Mt, 5, 37 et Mt, 5, 34) [mauvais référencement: Mt, 5, 37] E contra autem reprobi, et incauti quidem sunt, et discreti non sunt. Nam saepe se acturos mala repromittunt, et revocare promissa, quasi perjurium incursuri, non satagunt. Hinc est, quod Herodes incaute juravit, et nefarium jusjurandum quod protulit, in praecursoris Domini morte complevit (voir: Mc, 6) . Cauti ergo in nostris dispositionibus esse debemus, sed si cauti esse negligimus, praetermittenda sunt proposita, non implenda. Sic quippe a proposito desistere non est vitium levitatis, sed virtus discretionis. Tamen jurare quae revocanda sunt et detestanda, omnino cavendum est, et vehementer horrendum, quia cum tale jusjurandum non impletur, non omnino culpa vitatur, sed minor eligitur. Sequitur: Recessitque Saul, nec persecutus est Philistiim. ( S1, 14, 46)
  • Liber 5, Caput 4
    • Cum Jonathae culpa reperitur, cum jusjurandum rex non perfecisse cognoscitur, cessare Philistaeos persequi perhibetur, quia dum propria infirmitate pastores deprimuntur, lucra aliorum exquirere fortiter nequeunt. Cessare etenim persequi Philistaeos, est ad tempus vitia aliorum insequi, praedicando desistere. Prius enim esse intendendum judicant ad purificationem suam, deinde purgati vigilandum ad salutem alienam, quia dum silent semetipsos praeparant, ut quasi per poenitentiam suam ad lucra aliorum fortiter surgant. Et quia saepe dum doctor sibi conscius silet, quibusdam ejus subditis maligni spiritus, impia suggerendo non silent. Sequitur: Porro Philistiim abiere in loca sua. ( S1, 14, 46)