V. 41 :
et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul
populus autem exivit
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quid est autem, quod populo Saul, ut se in partem unam separaret
praecipit, et populus facere regem rogat quod praecipit, nisi quia
inquirere semetipsos simplices nesciunt, etiam cum jubentur?
Dicit ergo:
Fac quod bonum est in oculis tuis.
(
S1, 14, 40) Quasi dicat: Tu melius agere nostra poteris, qui lumen
cordis non solum tibi, sed etiam nostris praevidendis itineribus
suscepisti.
Sed rector de interna illuminatione laudatur, quam per gratiam habet,
per aestimationem non habet. Laudatur quidem, quia cognoscere
secreta aliorum possit, sed ipse semetipsum posse scire
diffidit. Quia ergo lumen sibi tantae gratiae non adscribit,
a Deo postulare hoc precibus non omittit. Unde et sequitur:
Et dixit ad Dominum Deum Israel: Da indicium.
Quid est, quod non responderis servo tuo hodie?
Si in me aut in Jonatha filio meo haec iniquitas est, da
ostensionem: aut si est in populo tuo haec iniquitas, da
sanctitatem.
(
S1, 14, 41)
Liber 5, Caput 4
Indicium ergo dari petimus, quando nobis abscondita revelari
flagitamus. Sed quaerendum est quid sibi vult tanta verborum
diversitas? Nam in se et filio ostensionem dari petit, si in
populo est iniquitas sanctitatem. Quod tamen dici breviter
potest, quia electi doctores sciunt propriam fortitudinem, sciunt populi
subjecti infirmitatem. Pro se ergo solam ostensionem culpae
petunt, quia austeritate poenitentiae hanc soleant insequi,
sciunt. Pro populo autem sanctitatem quaerunt, quia culpas
subditorum solum scire appetunt; sed quos inveniunt prava agere, rogant
ad veniam per lamenta pervenire. Quid est enim dicere:
Da sanctitatem,
(
S1, 14, 41) nisi: Sanctifica, quos demonstras? Mihi eorum occulta
detegis, sed detegendo nihil agitur, si quos ostendis, gratiam
refundendo, non operis. Quia vero saepe stant subditi et
praelati cadunt, sequitur:
Et deprehensus est Jonathas et Saul.
(
S1, 14, 41) Et quia ipsa etiam culpa non facile a quo sit
perpetrata cognoscitur, sequitur:
Et ait Saul: Mittite sortem inter me et filium
meum. Et captus est Jonathas.
(
S1, 14, 42)
Commentaires
Gregorius I (540-604)