V. 1 :
congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium convenerunt in Soccho Iudae et
castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus Dommim
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 16
Congregantes vero Philistim agmina sua in praelium convenerunt in
Sochoth,
(
S1, 17, 1) et reliqua. Sochoth est oppidum in tribu Juda, ut in libris Locorum
legitur. Sunt autem usque hodie viculi duo pergentibus Aeliam de
Eleutheropoli in nonomilliario viae publicae: unus in monte, et alter in campo situs,
qui Sochothnuncupantur. Interpretatur vero ramus vel
humilitas Azeca, civitasChananaeorum in parte tribus Judae, ad quam usque
persecutus est Jesus quinquereges. Sed et hodie vocatur villa Azeca, inter
Eleutheropolimet Aeliam, et interpretatur fortitudo, sive decipula.
Domu sive Domim in tribu Juda vicusgrandis est, in Daromam, hoc est ad australem
plagam in finibus Eleutheropoleos, decemet septem ab ea milliaribus distans, et
interpretatatur silentium sive gaudium.
Liber 1, Caput 16
Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.
(
S1, 17, 55) Secundum illud locutionis genus hoc dictum est quod alibi legimus,
BenedixitNabath Deo et regi; acsi diceret: Non vivat anima tua, rex, si
novi. Aliter: Videam mortem tuam si novi. Seu etiam, ut quidam
volunt, si positum est pro non adverbio, utest illud Psalmistae:
Si introibunt in requiem meam.
(
Ps, 94, 11) [mauvais référencement: Ps, 94] Id est non introibunt.Si novi dicit acsi diceret, non
novi. Utitur enim modo jurandi pervitam regis, et affirmat se non nosse unde
sit David. Hoc etiammodo usus est Joseph, quando ait fratribus suis:
Per salutem Pharaonis, non regrediemini hinc, donec veniat frater vester
minimus.
(
Gn, 42, 15) [mauvais référencement: Gn, 42] Ecce historiam, sicut spopondimus, summatim tetigimus, nunc figuras
spiritaliumrerum subjungamus. Ait enim sacra descriptio:
Congregantes vero Philistim agmina, sua,
(
S1, 17, 1) et reliqua. Quid per Philisthaeos nisi adversarias potestates? Et
quid per Goliath Gethaeum,nisi caput omnium malorum diabolus praefiguratus est? qui
adversus populum Dei, cumsatellitibus suis ab origine mundi dimicavit, sed ante
adventum veri David, hoc esthumani generis Redemptoris, a nullo superari
poterat. Geth vero civitas est ejusdem Goliath, quae interpretatur
torcular, etpraesentis mundi seu inferni praetendebat similitudinem, inquo
mundo atque infernodiabolus humanum genus peccatis obnoxium, velut in torculari
conculcabat. Enormitas, sive altitudo ipsius Goliath, diaboli designabat
superbiam. Septenarius namque numerus supernae quietis obtinet sacramentum,
ex qua idemdiabolus ob superbiae suae meritum exclusus, in hunc mundum, qui sex diebus
factusesse narratur, lapsus est. Et quia super delinquentem creaturam
propter peccati meritum, in hoc mundoprincipatum obtinuit, quasi palmam super ipsius
mundi creaturam superbiendoextulit. Arma vero Goliath, et operimentum ejus,
totius diaboli impietatem atque nequitiamdemonstrabant, per quae humanum genus
debellando gravi pondere peccatorumdepresserat:quae arma impietatis, Dominus Jesus
Christus igne Spiritus sui sancti,sicut Psalmographus canit,
combussit et ad nihilum usque redegit.
(
Ps, 14, 4) [mauvais référencement: Ps, 106] --
Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere per quadraginta dies,
(
S1, 17, 16) et reliqua. Quadraginta dies quibus Goliath adversus populum Israel
stetisse narratur, omnetempus vitae praesentis, propter denarii numeri perfectionem,
atque mundi quatuorpartes sive quatuor elementa, e quibus visibilis creatura constat,
figuram habuissenon dubium est. David a patre suo ad visitandum fratres
missus est: similiter et Christus Dominusa Deo Patre ad oves quae perierant domus
Israel, se destinatum dicit
(voir:
Mt, 15)
. David ephi polentae, hoc est trium mediorum mensuram fratribus suis
detulit, etChristus per novamdoctrinam quam Ecclesiae suae tradidit, mysterium sanctae
Trinitatiscunctis credentibus commendavit. David decem formellas casei
tribuno detulit, et Dominus Jesus Christus decalogumlegis populo Judaeorum
tradidit. Goliath Gethaeus personam diaboli gestabat, qui de altitudine
superbiae suae sejactans, per omne tempus quod ante adventum Salvatoris decursum est,
adversus populumDei dimicans, in imo hujus mundi, velut in valle, a nullo poterat
superari. Eliab, frater David major, qui interpretatur Deus meus
pater, typumgestasse Judaeorum non dubium est, qui licet falsa opinione, se
Domini patrem haberementiuntur, per hoc vero quod Dominum Jesum Christum filium ejus
aemulati sunt, abhaereditate filiorum Dei degeneraverunt, et primogenita, quae
illisjure debebantur, obculpae meritum perdiderunt. David leonem pariter et
ursum necavit, et Dominus Jesus Christus diabolumhominibus latenter insidiantem, et
ante Christum in posterum manifestissimesaevientem, in judicio puniturus
est. David arma Saulis deposuit, quia et Christus corporalia sacramenta
legis, atquecarnalia bella, quae non sunt imposita gentibus, repulit. Onera
namque legis legimus, sed carnaliter non observamus. Quinque limpidissimos
lapides de torrente elegit, et in peram pastoralem misit, etChristus Dominus quinque
libros Mosaicae legis de fluvio saeculi hujusassumpsit. Labitur enim
mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erat enim in
flumine tanquam in populo illo.
Et in peram pastorale mmisit.
(
S1, 17, 40) Nam ipse est Deus verus pastor animarum. Vas quoque pastorale quo
lac, ut nonnulli dicunt, mulgere consueverat, divinamsignificat gratiam quae legi
conjungitur, quae intelligitur in quinque lapidibus, sinequa non impletur.
David rufus et pulcher fuisse narratur, quia de Domino Jesu Christo in
Canticiscanticorum Ecclesia dicit:
Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
(
Ct, 5) De cujus pulchritudine superius praelibavimus. Goliath David ad
pugnam provocavit, similiter et elatio diaboli Christihumilitatem parvipendens, ab
ipso prostratus est. Baculus David a diabolo despectus, mysterium gestavit
Dominicae crucis. David ex quinque lapidibus unum jecit, quiaet Christus
qui ex lege nuntiabatur,singulari potentia, per unitatem fidei et gratiam suam,
diaboli superbiam prostravit:funda vero Ecclesiam praefiguravit, quae per volumina
temporum, velut in circuituvolvitur. David Goliath in fronte percussum
prostravit, similiter et Christus, devictodiabolo, qui ei haeserant se infigens, ab
ejus societate secernens, fidei suaesubdidit: hoc enim indicabat quod idem Goliath
percussus in faciem ruit. David, Goliath percusso, gladium ejus tulit, hoc
fecit noster David, qui ejectumdiabolum de suis, quando credunt magnitudinem ejus,
quos ille in potestate habebat, etde quibus tetras animas trucidabat, convertunt
linguas suas contra diabolum, et sicGoliath de gladio suo caput inciditur.
David gladium Goliath in Jerusalemdetulit, similiter et Christus eos quos depotestate
diaboli rapuit, ad defensionem altaris fidei in Ecclesiam suamtranstulit.
Saul de David Abner velut pro incognito requirit, de qua stirpe descenderit, velcujus
esset filius, cum jam dudum ipse David ei ministrasset, atque in conspectu ejusad
repellendum nequam spiritum assisteret. Sic nimirum caecitas Judaeorum,
Dominum Jesum Christum per legem et prophetasventurum esse noverunt: et quem in
praesentia corporali per administrationem virtutum,Filium Dei esse approbare poterant,
tanquam ignorantes dicunt ei:
Tu qui es? et ubi est pater tuus?
(
Jn, 8, 19) [mauvais référencement: Jn, 8] Moraliter vero David typum tenuit Domini, quia videlicet manu
fortisinterpretatur. Goliath quidem haereticorum superbiam signans,qui
cum gladio ratione dominicafidei superati sunt. David vero cum pera
pastorali venit ad praelium, sed eumdem Goliath David superanssuo gladio occidit:
quod
sancti quoque agunt, qui praemissi David membra, ex ejusfieri dignatione meruerunt,
nam cum superbientes haereticos et sacrae Scripturaesententias deferentes, eisdem
verbis atque sententiis quas proferunt, vincunt, quasielatum Goliath gladio suo
detrunCant.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 17
Post haec, Philisthiim agmina sua in praelium conduxerunt in
Socho Judae, et castrametati sunt inter Socho et Azecha, in
finibus Dommim.
(
S1, 17, 1)
(voir:
Hier, sl)
Socho est oppidum in tribu Juda. Sunt autem usque
hodie viculi duo pergentibus Aeliam de Eleutheropoli in novo milliario
viae publicae: unus in monte, et alter in campo situs,qui Socho
nuncupantur. Interpretatur vero ramus vel
humilitas. Azecha civitas est Chananaeorum in parte tribus
Judae, ad quam usque persecutus est Jesus quinque reges
(voir:
Js, 10)
. Sed et hodie vocatur villa Azecha inter
Eleutheropolim et Aeliam. Azecha interpretatur
fortitudo sive decipula. Duma sive Dommim in tribu
Juda vicus grandis est in Daroma, hoc est ad australem plagam, in
finibus Eleutheropoleos, decem et septem ad ea millibus distans.
Duma interpretatur silentium sive
gaudium.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)