Liber Primus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 1 : tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 43. 44. :

    Cis patris amissas Saul in Suph quaerit asellas,

    Cui Samuel regnum donat, et ungit eum.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 262. 263. 264. :

    Saul ungitur in regem

    Eligit ergo Deus ad regni sceptra Saulem;

    Vngitur hic olei rore iubente Deo.
  • liber 1 , v. 265. 266. :

    Hac in parte quod est unctus signare uidetur

    Christum, cui nomen unctio sancta dedit.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Pastor egreditur, quando a secreto meditationis venit ad publicum operis. Quando enim disponit, quae vult agere, intus est: quando autem ea agit foris, quae cogitavit, quasi exit. Exiit etiam Saul, quia in exteriori dignitate, is qui promovetur, illud suscipit quod, an esset suscipiendum, diutius cogitavit. Ambo igitur dicuntur egressi, quia ambo fuerunt intus: dum ille sollicita mente praeviderit, quid aut cui daret; ille item attentius cogitaret, qualis esset, qui tam summa perciperet. Quia ergo ministerium sanctae praedicationis cum summa discretione tribuendum atque recipiendum est, dum rex Israelis ungitur, et rex et propheta uncturus eum, egressi perhibentur. Plerique autem codices habent: Cumque mane surrexissent, antequam dilucesceret: quod nimirum intelligi convenienter potest. Mane est quidem, antequam dilucescat, quando quodammodo aspirare dies incipit, et tamen plena lux diei non est. Praedicatores autem sanctae Ecclesiae, dum eorum bonam conversationem considerant quos ordinare disponunt, quasi mane est. Sed quia eorum futura scire non possunt, mane est, sed antequam dilucescat. Quod bene in ejus ordinatione dicitur, qui omnipotenti Deo postea displicuisse memoratur. Quasi enim mane, antequam dilucesceret, propheta vidit hunc, qui ei in luce bonae conversationis apparuit. Sed plena diei claritas nondum erat, quia in eo futuras tenebras per praesentem cognitionis lucem videre non poterat. Quod nimirum toties sanctae Ecclesiae agitur, quoties boni sunt, qui eliguntur in praesenti, sed in eodem bono perseveraturi non sunt. Quasi enim mane, et ante lucem egreditur, qui lucem boni operis praesentem monstrat, caliginem vitae futuram celat. Sed quid inde actum sit, sequitur: Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos, et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et osculatus est eum ( S1, 9, 27 et S1, 10, 1).
  • Liber 4, Caput 5
    • Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus. ( S1, 10, 1)
  • Liber 4, Caput 5
    • Et osculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Deus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum ejus de manu inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt. ( S1, 10, 1, S1, 14, 45 et S1, 14, 47)
  • Liber 4, Caput 5
    • Ad culmen sanctae Ecclesiae rector ducitur, ut hoc officium habeat, quo inter Deum et homines pacem ponat. Peccando etenim, inimicitias Creatoris incurrimus. Dum ergo ad peccatorum correptionem rector ponitur, illud de medio tollit, quod Dei nos inimicos fecit. Bene ergo Samuel Saul caput osculatus fuisse perhibetur. Prophetae namque osculum defixum ille portat in capite, qui reconciliationis nostrae suffragium portat in mente: cum videlicet in se nulla gerit fomenta divinae discordiae, qui in mente paci reddere discordes studet. Osculato ergo principe, dicitur: Unxit te Deus in principem super haereditatem suam. ( S1, 10, 1) Quasi rebus eum admoneat, dicens: Qui te ad hoc positum nosti, ut peccati inimicitias debeas solvere, quod in aliis destruis, in te non debes retinere. Nonnulli etenim et unguntur, et osculum non accipiunt; liberare populum Domini satagunt, sed se inimicorum jugo subjicere non pavescunt. Nam qui aliis bona praedicat, quae non agit, quasi osculum dat, quod non accipit. Amicos etenim Dei alios facere quaerit, et ipse inimicus esse non desinit. Inimicitias peccati in se aedificat, quas in aliis destruere per verbum tentat. Quia ergo ille solum praeeminet utiliter, qui per affectum magnae charitatis Dei amicus est, Samuel caput regis osculatus fuisse dicitur. Hinc ipsa Veritas prius osculatur, quos ordinat: deinde ad liberandos alios mittit. Vos, ait, amici mei estis; deinde addidit, dicens: Posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. ( Jn, 15, 16) [mauvais référencement: Jn, 15, 14] Hinc item resurgens a mortuis dicit: Pax vobis; deinde subdit: Quorum remiseritis peccata, remittentur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. ( Jn, 20, 23)Ut velut osculum pacis in eorum mente figeret,quos peccati odia solvere praecepisset. Osculatus ergo rex super haereditate Domini constituitur, quia electus doctor eligitur, ut fidelibus subditis dignitate praeemineat, sed de praelatione sua non suum, sed Domini lucrum quaerat. Quare ad hoc constitutus asseritur, ut qui sub eo sunt, de inimicorum manibus liberentur. Haereditas Domini multitudo fidelium est. Omnis ergo saecularis intentio removetur, cum rex super haereditate Domini unctus asseritur. Unctionis ergo fructus est, cultus divinae haereditatis. Ille ergo officium unctionis exsequitur, qui sola quaerit lucra animarum. Super haereditate quippe Domini in principem se unctum meminit, qui hoc solum de terrena dignitate quaerit, quod per suum ministerium Christus quaesivit. Hoc igitur verbo negligentium rectorum intentio reprobatur.
  • Liber 4, Caput 5
    • Audiunt namque, quia super haereditate Domini uncti sunt: quia de terra Dominus nonnisi electos quaerit; norunt quod non terrae latitudinem, non auri copiam, non divitiarum affluentiam, sed fideles suos haereditatem suam dicit, et tamen terrenum quaerere, et quod perit congregare non desinunt. Ad id quod Dominus non quaerit, tota sollicitudine intendunt; et quod solum quaerit, quaerere negligunt. Dicitur ergo, in quo se negligentes aspiciant; dicitur, in quo boni meliores fiant: Unxit te, inquit, Deus in haereditate sua in principem. Qua sidicat: Haereditatem suam tuam fecit, vide ut tu in ea aliter non regnes. Liberabis ergo populum de manu inimicorum, qui in circuitu ejus sunt. Grandis labor praedicatori praecipitur per hoc, quod inimici in circuitu esse referuntur. Satis enim grave praelium esset, si in una parte malignorum spirituum saevitiam tolerarent. Hinc per prophetam denuntians, dicit: In circuitu impii ambulant. ( Ps, 11, 9) Hinc beatus Petrus exhortans, ait: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide. ( 1P, 5, 8) Inimici igitur nostri in circuitu nostro sunt, quia immundi spiritus cogitationi nostrae, verbo et operationi semper insidiantur. Nam dum prava nobis suggerere appetunt, ab una parte sunt: cum ad mala pertrahunt, eorum praelio ab alia parte pulsamur: cum ad mala opera invitant, ex parte reliqua bellum excitant. In circuitu ergo hostes habemus, qui in omni, quod cogitamus, loquimur et operamur, malignorum spirituum bella patimur. Sed quia non a bello, sed de manibus inimicorum liberare populum dicitur, magna virtutis insignia praedicatoribus adscribuntur: quia non solum liberos, ne capiantur, debent protegere, sed etiam captos de eorum servitute liberare. Hoc autem tunc a regibus nostris agitur, quando illi per eorum praedicationem resipiscunt, qui per audaciam transgressionis subjecti sunt jugo diabolicae potestatis. Quod profecto agere illi solummodo praedicatores possunt, qui ad culmen regiminis divina ordinatione perveniunt. Nam quos omnipotens Deus ordinat, ad toleranda praelia antiqui hostis mittit, sed eos inter ipsa bella non deserit, quia milites suos protegit, et victores facit. Sed cum sancti viri ad primatum sanctae Ecclesiae sustolluntur, vehementer expavescunt, ne onus tanti ordinis sibi judicio hominum sit impositum, non ordinatione Conditoris. Ad robur ergo humilium dantur signa, quibus se a Deo, non ab hominibus, electos sciant. Quare et Samuel subjungens, ait: Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. Cum abieris a me hodie, invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel, in finibus Benjamin, in meridie salientes magnas foveas, dicentque tibi: Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas, et intermissis, pater tuus, asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo? ( S1, 10, S1, 10, 1 et R4, 10, 2)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 9
    • Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super haereditatem suamin principem. ( S1, 10, 1) Sciendum est quod Saul non unius semper personae gestavit figuram, sedaliquando Judaeorum typum, ob superbiam, et adversus Deum invidentiam, sicut superiustetigimus, et in futuro demonstrabimus: aliquando Domini nostri Jesu Christi, propterunctionem regni, atque altitudinem staturae, et propter principatum. De quo Isaias ait: Factus est principatus ejus super humerum ejus. ( Es, 9) Aliquando vero principem saeculi hujus, propter elationem cordis et humiliumoppressionem, sicut in sequentibus declarabitur; sed in hoc loco, ubi a Samuele unctuslegitur, ipsum Christum Dominum scilicet Salvatorem designat. Sicut enim Saul, cum asinas patris sui quae deerant quaereret, in regno assumptusest: simili quoque modo Dominuset Salvator noster, postquam a Patre suo missus, adoves quae perierant domus Israel venire dignatus est, super cunctum populum suum ab eoin regem tantum constitutus est. Sic ipse ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus: ( Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Mc, 23 et Ps, 2] hoc enim praefigurabatur per asinas propter simplicitatem, quod et per ovespropter innocentiam. Armus quem Saul accepit, sicut superius legitur, principatum significat Domininostri quem accepit. Qui a Samuele unctus dicitur, quia a Deo Patre unigenitus Filius spiritaliunctione delibutus legitur: de quo Psalmista: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, ( Ps, 44, 8) [mauvais référencement: Ps, 44] et reliqua. Omnes enim retro olim regesIsrael, ob unctionis sacramentum, in typo Salvatorischristi sunt appellati. Unde et David ait ad eum qui se finxerat Saul occidisse: Quomodo non timuisti manum tuam mittere in christum Domini? ( S2, 1) Sed bene ait, quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, juxtaspiritalem intelligentiam, quia caput nostrum sursum est supra nos, quod estChristus. Et bene dictum: Non erat melior illo, ( S1, 9, 2) et Psalmista: Quis in nubibus aequabitur, aut quis similis erit Deo Filio Dei? ( Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Hic enim non seriem historiae secuti, sed spiritalis intelligentiae sensumcontinuatim describere conati sumus. Caeterum quia parum historiam praetermisimus, ad eam insinuandam apostrophenfacere decrevimus. Ait enim sacra historia:

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 2
    • Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cujus semini, et gentem Israeliticam secundum carnem, et omnes gentes deberi secundum fidem, Deo pollicente didicimus; quemadmodum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei civitas indicavit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum David factus est finis, nunc ab eodem regno, quanto suscepto operi sufficere videtur, caetera, quae sequuntur, attingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captivus in Babiloniam duceretur, atque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam, (voir: Jr, 25, 11) post septuaginta annos reversis Israelitis, Dei domus instauraretur, totum est Prophetarum tempus. Quamvis enim et ipsum Noe Patriarcham, in cujus diebus universa diluvio terra deleta est, et alios supra, et infra usque ad hoc tempus, quo reges in populo Dei esse coeperunt, propter quaedam per eos futura, sive quo quomodo significata, sive praedicta, quae pertinerent ad civitatem Dei, regnumque coelorum, non immerito possumus appellare prophetas; praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, (voir: Gn, 20, 7) sicut Moysen, (voir: Dt, 34, 10) tamen dies Prophetarum praecipue, maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et (voir: S1, 10, 1) Saulem prius, et eo reprobato, (voir: S1, 16, 13) ipsum David, Deo praecipiente unxit in regem, de cujus stirpe caeteri succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a Prophetis sunt praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus, et nascendo succedentibus suis membris, civitas Dei, per ista curreret tempora, si omnia velim commemorare, in immensum pergitur. Primum, quia ipsa Scriptura, quae per ordinem reges, eorumque facta, et eventa digerens, videtur tanquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adjuvante Dei Spiritu considerata tractetur, vel magis, vel certe non minus praenuntiandis futuris, quam praeteritis enuntiandis invenietur intenta: et hoc perscrutando indagare, ac differendo monstrare, quam sit operosum, atque prolixum, et quam multis indignum voluminibus quis ignorat, qui haec vel mediocriter cogitat? Deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo, regnoque coelorum, quae civitas Dei est, ut ad hoc aperiendum major sit disputatio necessaria, quam hujus operis modus flagitat. Proinde ita si potuero, stylo moderabor meo, ut huic operi in Dei voluntate peragendo, nec ea, quae supersint, dicam, nec ea, quae satis sunt, praetermittam.