V. 7 :
quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia
Dominus tecum est
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Bene subditur:
Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum
eis.
(
S1, 10, 6) Insilire spiritus Domini dicitur, quia electorum corda
donis ejus subito replentur. Qui statim prophetare incipiunt:
quia qui divino spiritu pleni sunt, Dei magnalia tacere non
possunt. Vel prophetaturus asseritur, cui Samuel divini verbi
gratiam pollicetur. Quod tale est, ac si dicat: Qui modo in
illa abundantia in te supervenientis spiritus loqui non potes, quando
illa se tibi plenitudo infuderit, loquendi copia abundabis.
Hunc quippe insilientem spiritum discipulis promittens Dominus, ait:
Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem
veritatem, et quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
(
Jn, 16, 13) In eos quidem superveniens spiritus insilit, quorum
corda repente veniens, illustravit
(voir:
Ac, 2, 2)
. Et illustrati prophetavere, quia Redemptorem humani
generis omni lingua praedicaverunt.
Quod certe in sancta Ecclesia etiam nunc fieri cernimus: quia saepe
qui divina loqui appetunt, ab eodem spiritu subito docentur, et loqui
optime ea etiam possunt, quae praemeditatione nulla didicere.
Pro custodia quippe mandatorum Dei, percipiunt gratiam verbi in sublimi
revelatione Redemptoris. Quid enim mirum, si lucem scientiae
percipere subito possunt, qui per vitae puritatem sedes sancti Spiritus
semper sunt? Sed quale esset sancti Spiritus donum, si
scientiam daret, et affectum magnae charitatis non daret? Qui
enim illo spiritu replentur, coelestia praedicant, sed quae loquuntur,
amant. Apte ergo subjungit:
Et mutaberis in virum alium.
(
S1, 10, 6) Amor electae mentis quid est aliud, quam immutatio
vetustatis? Natura enim nostra per lapsum primi hominis sic
damnata est, ut quotidie labendo deficiat, et deficiendo
veterascat. Sed qui in nobismetipsis deficimus, cum in nos
ille spiritus insilit, renovamur: quia statim quod non eramus,
efficimur. Tepidus erat quis, sed repente visitatus a
spiritu, fervens efficitur. Incipit ardere per devotionem,
fortiter exerceri in bono opere. In virum ergo alium mutatus
est: quia esse coepit, quod ante insilientem spiritum in se, esse non
potuit. Jam bonae conversationis est aliquis, coelestia amat,
terrena despicit, sed pro iis, quae sursum diligit, et pro iis, quae
odit in infimis, flere non praevalet. Saepe vero flere
appetit et non potest qui plura, quae flere debeat, commisisse recolit:
sed cum subito ille spiritus insilit, in lacrymarum fontes
erumpit. In virum ergo alium mutatur, qui compunctionis
gratiam per advenientem spiritum suscipit, quam ante adventum ejusdem
spiritus non habebat. Puritatem cordis quis obtinere appetit,
coelestia cogitare, nullis curarum saecularium occursionibus impediri;
sed ad id, quod per devotionem appetit, assurgere nequit per affectum
puritatis. Repente autem raptus in virtute supervenientis
spiritus esse carnalis desinit, potenter saeculi curas abjicit, et in
aeternorum contemplationem mira puritate consurgit. Miratur
se tunc esse, quod non erat: miratur se tunc non fuisse, quod
est. Nam cum in spiritualibus talem se vidit, miratur qui
talis est, quod talis fuisse non potuit. In virum ergo alium
mutatur, qui illud, quod non fuit, se videt esse, et illud, quod fuerat,
non esse. Bene ergo de Saul:
Mutaberis in virum alium.
(
S1, 10, 6) Quia praedicatores sanctae Ecclesiae cum gratiam
divinae praedicationis accipiunt, non accipiunt solam scientiam verbi,
sed virtutem amoris: ut per verbum aliis prodesse valeant, et per verbi
amorem ipsi meliores fiant. Quando etenim loquuntur, mutantur
in virum alium: quia cum per eos spiritus loquitur, ipsi mira charitate
eidem spiritui conjunguntur, et ab ejus voluntate jam nec verbo nec
operatione dissentiunt. Talem namque virum sacra Scriptura
collaudans, dicit:
Qui adhaeret Deo, unus spiritus est.
(
1Co, 6, 17) Deo namque adhaeremus, quando Spiritus sancti gratiam
abundanter accipimus; et unus spiritus cum eo efficimur, quando divinae
voluntati mente, ore, et opere concordamus.
Bene ergo propheta Samuel subjunxit, dicens:
Quando enim venerint tibi omnia signa haec, fac quodcunque
invenit manus tua: quia Dominus tecum est.
(
S1, 10, 7)
Liber 4, Caput 5
Haec quidem signa sunt in quibus se praedicator agnoscat, et tunc omne,
quod disponit agere, audeat, cum certa experientia noverit; quia in
magna charitatis abundantia virtutem suscipit Spiritus
sancti. Sed docere ea debet praedicator, quae agit, sicut de
Domino Lucas dicit:
Quia caepit Jesus facere et docere, usque in diem qua
praecipiens apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit,
assumptus est.
(
Ac, 1, 1 et
Ac, 1, 2) Hinc Paulus ait:
Non audeo loqui ea, quae per me non effecit Deus, in
obedientia gentium verbo et factis.
(
Rm, 15, 18) Samuel itaque uncto regi praecipit, dicens:
Fac quodcunque invenit manus tua.
(
S1, 10, 7) Quasi dicat: Cum te divina gratia plenum videris, doce
alios quidquid facis, quia ex praesidente tibi eadem divina gratia habes
et optime vivere, et utiliter praedicare. Sed tamen quid ante
haec omnia observare debeat subjungit, dicens:
Et descendes ante me in Galgala.
Ego quippe descendam ad te, ut offeras oblationem, et
immoles victimas pacificas.
Septem diebus exspectabis me,donec veniam et ostendam tibi
quae facias.
(
S1, 10, 8)
Liber 4, Caput 5
Quid est, quod prius dicit:
Fac quodcunque invenit manus tua,
(
S1, 10, 7) deinde subdit:
Septem diebus exspectabis me, donec veniam, et ostendam
tibi, quae facias.
(
S1, 10, 8)
Sed qui signa perceperat, quibus se unctum regem a Domino
sciret, probandus erat an ipsa signa cognosceret.
Quod quidem magis spirituali, quam historicae explanationi
convenit. Nam venire in collem Domini,ad perfectam
cognitionem et amorem Redemptoris pertinere diximus: prophetiae dono
repleri, ad virtutem Spiritus sancti. Dicit ergo:
Quando tibi omnia haec signa venerint, fac quodcunque manus
tua invenit.
(
S1, 10, 7) Quia quisquis certus est de intima inspiratione sancti
Spiritus, praesumere potest tam de proposito boni operis, quam de
dispositione praedicationis. Dixit item:
Septem diebus exspectabis me, donec veniam; et ostendam
tibi, quae facias.
(
S1, 10, 8) Quia summi pastores sanctae Ecclesiae dum de minorum
profectione dubitant, solliciti valde sunt, ut hanc in eis certis
indiciis recognoscant. Quae autem sunt indicia spiritus, nisi
excellentia dona humilitatis. Sanctus enim Spiritus, quo
majori luce virtutum electorum corda irradiat, eo et abundantiori dono
humilitatis ditat. Quo enim celsiores sunt meritis, planiores
sunt per virtutem humilitatis. Qui ergo ante prophetam in
Galgala descendere et exspectare jubetur, ei nimirum pro cognoscenda
humilitate, obedientiae onus injungitur. Rectus quoque ordo
electae conversationis est, ut obedientiam non injungat aliis, quam ipse
aliis impendere non curavit. Exspectare ergo praecipitur, ut,
an sit vere humilis, agnoscatur. Si ergo signum perfecti
praedicatoris est repletio sancti Spiritus, et virtus humilitatis signum
illius plenitudinis, quid in laude humilitatis dicitur, nisi quia ejus
dona sunt signa signorum?
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 9
Post haec veniens ad collem Dei, ubi est statio Philisthinorum.
(
S1, 10, 5) Collis Dei locus erat ubi prophetae habitabant.
Et cum ingressus fueris in urbem, obviam habebis gregem prophetarum
descendentium de excelso, ipsosque prophetantes, et insiliet in te Spiritus
Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque invenerit manus
tua, quia Dominus tecum est: et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis
cum eis.
(
S1, 10, 5,
S1, 10, 6 et
S1, 10, 7) Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro saeculo, et de Gog et Magog, et
depraemiis justorum, et poena impiorum. Nam quia Spiritu Domini impulsus
prophetavit, de adventu Christi et salute hominumprophetassenon dubium
est.
Liber 1, Caput 9
Quando ergo venerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque invenerit manus
tua, quia Deus tecum est.
(
S1, 10, 7) Ac si diceret: His signis nosse poteris quia Deus te regem fieri voluit,
etidcirco ad omnia quae tibi agenda sunt, regaliter age, quia Deus tecum
est.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 10
Quando ergo venerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque
invenerit manus tua, quia Deus tecum est
(
S1, 10, 7), etc. Ac si diceret: His signis nosse poteris quia
Deus te regem fore voluit, et idcirco omnia quae tibi agenda sunt,
regaliter age, et Deus tecum est. Quod autem signa quae
praedixerat Samuel Sauli, cuncta ita evenerunt, et ipse Saul,
pertransita quercu Thabor, qui mons est in medio Galilaeae, campo mirae
rotunditatis sublimis, et interpretatur veniens lumen, ad
collem Domini perveniens (ita ipse vocatur locus ob aliquod collatum a
Domino beneficium), prophetavit in medio prophetarum ibi consistentium,
significat quod Judaeis omnia quae de eis legislator et prophetae
praedixerant, ita evenerunt, sive in prosperis, sive in adversis.
Attamen ipsi libros legis tenentes et prophetarum, quasi
divinasse videntur, cum futura mysteria de Christo et Ecclesia in eis
conscripta legendo et pronuntiando proferre noscuntur.
(voir:
Hebr, sl)
Quod autem de ipso Saul scriptum est quod videntes eum omnes qui
eum noverant heri et nudiustertius quod esset cum prophetis et
prophetaret, dixerunt ad invicem:
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 7
Quando ergo venerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque invenerit
manus tua, quia Deus tecum est
(
S1, 10, 7).
Ac si diceret: his signis nosse poteris, quia Deum te regem fore
voluit.
Et idcirco ad omnia quae tibi agenda sunt regaliter age, quia Deus tecum
est.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)