V. 6 :
et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum
alium
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Et notandum, quia uncto regi Samuel praecipit, dicens: Et
accipies de manu eorum. Cujus verbi, quae
melior ratio colligi potest, quam ea quae palam cernitur: quia videlicet
in sanctis viris afflictionem non libenter aemulamur? Nam qui
honorem praelationis, et dignitatem ambiant, innumeri sunt: qui vero
laborem ministerii, et afflictionem carnis de eadem praelatione
appetant, pauci. Libenter quidem volumus super alios
sublimari, sed eorum plangere peccata vitamus. Tunc enim
panes nobis oblatos videmus, sed de manibus offerentium recipere
nolumus: quia in electis viris afflictionem cernimus, quam non
imitamur. Praecipiat ergo propheta, dicens: Accipies
de manu eorum. Ut qui idoneus esse appetit
rector Ecclesiae, quod dictum est, assumere nequaquam vitet.
Bene quoque Saul prius ad viros salientes magnas foveas ducitur, deinde
ad eos, qui panes, haedos, et vinum portant: ut rudis praedicator in
aliis discat, saeculi alta despicere, et in aliis carnis afflictionem,
et lacrymarum hostias pro se, et subditis omnipotenti Deo
offerre. Sed et adhuc profectus ejus summam insinuans
propheta, subjungit, dicens:
Post haec venies ad collem Domini, ubi est statio
Philisthinorum, et cum ingressus fueris urbem, obvium
habebis gregem prophetarum, descendentem de excelso, et ante
eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam;
ipsosque prophetantes.
Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis,
et mutaberis in virum alium.
(
S1, 10, 5 et
S1, 10, 6)
Liber 4, Caput 5
Bene subditur:
Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum
eis.
(
S1, 10, 6) Insilire spiritus Domini dicitur, quia electorum corda
donis ejus subito replentur. Qui statim prophetare incipiunt:
quia qui divino spiritu pleni sunt, Dei magnalia tacere non
possunt. Vel prophetaturus asseritur, cui Samuel divini verbi
gratiam pollicetur. Quod tale est, ac si dicat: Qui modo in
illa abundantia in te supervenientis spiritus loqui non potes, quando
illa se tibi plenitudo infuderit, loquendi copia abundabis.
Hunc quippe insilientem spiritum discipulis promittens Dominus, ait:
Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem
veritatem, et quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
(
Jn, 16, 13) In eos quidem superveniens spiritus insilit, quorum
corda repente veniens, illustravit
(voir:
Ac, 2, 2)
. Et illustrati prophetavere, quia Redemptorem humani
generis omni lingua praedicaverunt.
Quod certe in sancta Ecclesia etiam nunc fieri cernimus: quia saepe
qui divina loqui appetunt, ab eodem spiritu subito docentur, et loqui
optime ea etiam possunt, quae praemeditatione nulla didicere.
Pro custodia quippe mandatorum Dei, percipiunt gratiam verbi in sublimi
revelatione Redemptoris. Quid enim mirum, si lucem scientiae
percipere subito possunt, qui per vitae puritatem sedes sancti Spiritus
semper sunt? Sed quale esset sancti Spiritus donum, si
scientiam daret, et affectum magnae charitatis non daret? Qui
enim illo spiritu replentur, coelestia praedicant, sed quae loquuntur,
amant. Apte ergo subjungit:
Et mutaberis in virum alium.
(
S1, 10, 6) Amor electae mentis quid est aliud, quam immutatio
vetustatis? Natura enim nostra per lapsum primi hominis sic
damnata est, ut quotidie labendo deficiat, et deficiendo
veterascat. Sed qui in nobismetipsis deficimus, cum in nos
ille spiritus insilit, renovamur: quia statim quod non eramus,
efficimur. Tepidus erat quis, sed repente visitatus a
spiritu, fervens efficitur. Incipit ardere per devotionem,
fortiter exerceri in bono opere. In virum ergo alium mutatus
est: quia esse coepit, quod ante insilientem spiritum in se, esse non
potuit. Jam bonae conversationis est aliquis, coelestia amat,
terrena despicit, sed pro iis, quae sursum diligit, et pro iis, quae
odit in infimis, flere non praevalet. Saepe vero flere
appetit et non potest qui plura, quae flere debeat, commisisse recolit:
sed cum subito ille spiritus insilit, in lacrymarum fontes
erumpit. In virum ergo alium mutatur, qui compunctionis
gratiam per advenientem spiritum suscipit, quam ante adventum ejusdem
spiritus non habebat. Puritatem cordis quis obtinere appetit,
coelestia cogitare, nullis curarum saecularium occursionibus impediri;
sed ad id, quod per devotionem appetit, assurgere nequit per affectum
puritatis. Repente autem raptus in virtute supervenientis
spiritus esse carnalis desinit, potenter saeculi curas abjicit, et in
aeternorum contemplationem mira puritate consurgit. Miratur
se tunc esse, quod non erat: miratur se tunc non fuisse, quod
est. Nam cum in spiritualibus talem se vidit, miratur qui
talis est, quod talis fuisse non potuit. In virum ergo alium
mutatur, qui illud, quod non fuit, se videt esse, et illud, quod fuerat,
non esse. Bene ergo de Saul:
Mutaberis in virum alium.
(
S1, 10, 6) Quia praedicatores sanctae Ecclesiae cum gratiam
divinae praedicationis accipiunt, non accipiunt solam scientiam verbi,
sed virtutem amoris: ut per verbum aliis prodesse valeant, et per verbi
amorem ipsi meliores fiant. Quando etenim loquuntur, mutantur
in virum alium: quia cum per eos spiritus loquitur, ipsi mira charitate
eidem spiritui conjunguntur, et ab ejus voluntate jam nec verbo nec
operatione dissentiunt. Talem namque virum sacra Scriptura
collaudans, dicit:
Qui adhaeret Deo, unus spiritus est.
(
1Co, 6, 17) Deo namque adhaeremus, quando Spiritus sancti gratiam
abundanter accipimus; et unus spiritus cum eo efficimur, quando divinae
voluntati mente, ore, et opere concordamus.
Bene ergo propheta Samuel subjunxit, dicens:
Quando enim venerint tibi omnia signa haec, fac quodcunque
invenit manus tua: quia Dominus tecum est.
(
S1, 10, 7)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 9
Post haec veniens ad collem Dei, ubi est statio Philisthinorum.
(
S1, 10, 5) Collis Dei locus erat ubi prophetae habitabant.
Et cum ingressus fueris in urbem, obviam habebis gregem prophetarum
descendentium de excelso, ipsosque prophetantes, et insiliet in te Spiritus
Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque invenerit manus
tua, quia Dominus tecum est: et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis
cum eis.
(
S1, 10, 5,
S1, 10, 6 et
S1, 10, 7) Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro saeculo, et de Gog et Magog, et
depraemiis justorum, et poena impiorum. Nam quia Spiritu Domini impulsus
prophetavit, de adventu Christi et salute hominumprophetassenon dubium
est.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 10
Et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum
eis
(
S1, 10, 6), etc. Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro
saeculo, de Gog et Magog, et de praemiis justorum et poena
impiorum.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 7
Post haec venies ad collem Dei
(
S1, 10, 5).
Collis Dei locus erat, ubi Prophetae habitabant.
Et insiliet in te Spiritus Domini et prophetabis cum eis
(
S1, 10, 6).
Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro saeculo, de Gog et Magog, et de
praemiis justorum et poena impiorum.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)