Liber Primus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 22 : et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Stare omnes per tribus et familias fecit; ut omnes consideraret, et consideratis omnibus utiliorem eligeret. Sed quia ipse jam, Domino revelante, regem cognoverat, eumque ipso praecipiente in principem unxerat, quid est quod adhuc eligendum [ Forte, eligendus] per tribus et familias quaeritur? sed inventus rex a solo propheta erat. Inventus ergo quaeritur, ut non inventus a populo inveniatur. Sorte etiam quaeritur, ut eum quem propheta eligeret dispensatione divina provisum populus non posset dubitare. Quid ergo in hoc facto signatur, nisi quia sanctae Ecclesiae principes multa consideratione eligendi sunt? Summi etenim praedicatores, ex interna gratia sancti spiritus quam habent, magno providentiae lumine pleni sunt. Et quia valde sunt humiles, de internae illuminationis suae magnitudine non praesumunt. Quare et ea quae apud se bene ordinant coram aliis probant. Solus enim propheta regem futurum noscit, quando summus sanctae Ecclesiae rector personam ordinandi rectoris et merita conspicit. Quem etiam in principem ungit quando eum donis spiritualibus plenum asserit. Tamen adhuc populum convocat, per tribus et cognationes dividit, sortes ponit, et eum quem novit quasi per artem invenit. Tribus quidem et familiae quasi divisae stant, quando in statu virtutum diversi sanctae Ecclesiae ordines attenduntur. Nam cum perfectiones electorum plures intuemur, cum candorem virginum, cum robur continentium, cum honesta ministeria clericorum, cum monachorum sollicitudinem videmus, velut stantes tribus attendimus. Et quia in Dei servitio horum multa varietas est, dum ea quae sunt in singulis ordinibus, item varietates aspicimus, quasi stantes non solum tribus, sed etiam cognationes videmus. Et sors super tribum cadit: quia meliores viri saepe in uno ordine quam in alio inveniuntur. Nam velut sortem tribus accipit, quando ii qui perfectiores sunt aliis convenire videntur ministerio praedicationis. Sed non super personam adhuc, sed super tribum sors cadit, quando plures sunt in quibus persona digna reconditur. Adhuc itaque summis viris remanet quod inquirant. Bene ergo sors super tribum Benjamin cecidisse dicitur; Samuel autem ipsam tribum et ejus cognationes applicuisse et ad Cis filium pervenisse, quia electi et summi viri sanctae Ecclesiae considerare virtutes singulorum non desinunt, donec ad eum veniant qui ministerii pastoralis sorte dignus inveniatur. Sed qui digni sunt, onus tanti ordinis suscipere vehementer expavescunt. Unde et sequitur: Quaesierunt ergo eum, et non invenerunt: et consuluerunt pro eo Dominum, utrumnum venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi. ( S1, 10, 21 et S1, 10, 22)