Liber Primus Samuelis

Caput 10

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 5 : post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Et notandum, quia uncto regi Samuel praecipit, dicens: Et accipies de manu eorum. Cujus verbi, quae melior ratio colligi potest, quam ea quae palam cernitur: quia videlicet in sanctis viris afflictionem non libenter aemulamur? Nam qui honorem praelationis, et dignitatem ambiant, innumeri sunt: qui vero laborem ministerii, et afflictionem carnis de eadem praelatione appetant, pauci. Libenter quidem volumus super alios sublimari, sed eorum plangere peccata vitamus. Tunc enim panes nobis oblatos videmus, sed de manibus offerentium recipere nolumus: quia in electis viris afflictionem cernimus, quam non imitamur. Praecipiat ergo propheta, dicens: Accipies de manu eorum. Ut qui idoneus esse appetit rector Ecclesiae, quod dictum est, assumere nequaquam vitet. Bene quoque Saul prius ad viros salientes magnas foveas ducitur, deinde ad eos, qui panes, haedos, et vinum portant: ut rudis praedicator in aliis discat, saeculi alta despicere, et in aliis carnis afflictionem, et lacrymarum hostias pro se, et subditis omnipotenti Deo offerre. Sed et adhuc profectus ejus summam insinuans propheta, subjungit, dicens: Post haec venies ad collem Domini, ubi est statio Philisthinorum, et cum ingressus fueris urbem, obvium habebis gregem prophetarum, descendentem de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam; ipsosque prophetantes. Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. ( S1, 10, 5 et S1, 10, 6)
  • Liber 4, Caput 5
    • Collis, altitudo est montis. Quid vero in colle hoc rectius accipitur, quam sancta intentio Scripturarum? Altitudo quidem montis est: quia non jacet in plano litterae, sed nimis erecta est in spiritualium sensuum sublimitate. Recto igitur virtutum itineri rudis innititur praedicator, si postquam publicos praedicatores et remotos anachoretas viderit, Scripturae altitudinem videat et agnoscat. Qua in re notandum est, quia Saul in eo quod ab humero et sursum supra omnem populum eminet, eruditum, et magnae conversationis virum signare diximus. Cur ergo ad collem Domini ascendit, ut ad Scripturarum altitudinem veniat, quam cognoscit? Sed simili modo de eo quaeri potuit, quod ad videndos viros salientes magnas foveas ierit, qui magnae conversationis esse dicebatur. Ad quod dicendum: quia magnos viros designare ostensus est in conversatione, sed ministerio praedicationis rudes. Qui ergo per exempla meliorum proficere, et in contemplationis puritate et officio praedicationis potest, redire ad altitudinem Scripturarum debet: quia quo altiori vita proficit, sublimitatem sacri eloquii valde subtilius attendit. Dicat ergo propheta: Post haec venies ad collem Domini. ( S1, 10, 5) Quasi dicat: Cum perfectionem sanctorum virorum perfecta imitatione comprehendis, in tantam Scripturae sacrae intelligentiam proficies; ut planum jam esse videas, quod in ea te sublimiter videre cogitabas.
  • Liber 4, Caput 5
    • Ibi est statio Philistinorum: quia qui superbiae potu de coelo ceciderunt, Judaeis atque haereticis per Scripturas illudunt. Stant ergo in colle: quia eorum corda, quae possident, in Scripturis decipiunt intelligentiae falsitate. Quoties ergo Judaei ad collem Domini ascendere praesumunt, a Philisthaeis ibi stantibus captivantur. Dum enim Scripturae sensum se sublimiter intelligere aestimant, eis in ascensu suo daemones obviant, et decipientes necant. Merito ergo Saul non statim, sed prius, visis salientibus foveas, et panes et vinum portantibus, ad collem Domini ire praecipitur: quia viri fideles magna et doctrinae meliorum et exemplorum tutela muniuntur. Unde et eidem Saul dicitur: Obvium habebis gregem prophetarum venientium de excelso. ( S1, 10, 5) Quasi dicat: Philisthinorum stationem timere tanto minus poteris, quanto ad securitatem obvios prophetas habebis. Et quia grex prophetarum dicitur, magna defensorum nostrorum multitudo signatur. Timeat ergo Judaeus: quia dum solus ascendit, interit. Quid enim iidem prophetae nobis obviam venientes dicunt? Vae soli, quia si ceciderit, non est qui erigat eum. ( Ec, 4, 10) Solus namque est, qui a Deo relinquitur. Hunc certe cadentem nullus erigit, quia relictum a Deo sanctorum aliquis non assumit. Electus ergo quisque securus ascendit: quia solus non est. Qui enim per nos loquitur, nobiscum est. Nam et repromittit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi>. ( Mt, 28, 20) Solus quippe non erat, qui dicebat: Solus non sum, sed qui misit me, mecum est. ( Jn, 8, 16) Solus item non erat, qui exquirebat, dicens: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus? ( 2Co, 13, 3) Quod non solum de Domini spiritali praesentia, sed et materiali electorum doctrina intelligi convenienter potest. Sancti quidem praedicatores in collem Domini, ubi est statio Philisthinorum, ascendunt: sed quia prophetarum gregem habent obvium, ipsos Philisthaeos nequaquam metuunt. Qui vero sunt hi prophetae, nisi magni praedicatores sanctae Ecclesiae? Prophetae namque ministerium est occulta revelare, et futura praedicere. Doctores autem sanctae Ecclesiae dum occultos Scripturarum sensus ad communem scientiam trahunt, secreta, quae nesciuntur, aperiunt: et dum aeterna gaudia praedicant, futura revelant. Prophetae ergo nobis obviam veniunt: quia doctores sanctae Ecclesiae, Scripturae sanctae veritatem nobis ostendunt. Dum enim ea, quae de sacro eloquio scire volumus, nobis dicunt, per viam, qua ad collem Domini pergitur, euntibus occurrunt. Ibi ergo per occursum prophetarum securi sumus, ubi Philisthaei sunt: quia per auctoritatem sanctorum praedicatorum Scripturae intellectum agnoscimus, in qua Judaei, et haeretici errorum suorum gladio a daemonibus perimuntur. Ecce enim si ad Legem Moysi recurrimus, collem profecto Domini invenimus. Ibi certe de tabernaculo, ibi de magno pontifice, ibi de hircorum et vitulorum simul, et Agni paschalis sanguine legimus. Judaei hoc suo spiritu juxta litteram intelligunt, in quo quia nullum prophetarum secum habent, moriuntur. Ego si ad hunc montem ascendere volo, ante descendentes prophetas video, et securus ascendo. Et ut novos interim deseram, Isaias ascendenti prius occurrit, dicens: Quasi ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se, non aperiet os suum. ( Es, 53, 7) Hinc Paulus ait: Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manu factum, id est non hujus creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. ( He, 9, 11 et He, 9, 12) Sed si plures habere volumus in isto colle, omnes prophetas requirentes invenimus: quia quod veteres doctores promiserant, hoc in Redemptore nostro novi praedicatores impletum esse demonstrant.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 9
    • Post haec veniens ad collem Dei, ubi est statio Philisthinorum. ( S1, 10, 5) Collis Dei locus erat ubi prophetae habitabant. Et cum ingressus fueris in urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, ipsosque prophetantes, et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecunque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est: et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis. ( S1, 10, 5, S1, 10, 6 et S1, 10, 7) Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro saeculo, et de Gog et Magog, et depraemiis justorum, et poena impiorum. Nam quia Spiritu Domini impulsus prophetavit, de adventu Christi et salute hominumprophetassenon dubium est.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 10
    • Post haec venies ad collem Dei ( S1, 10, 5). Collis Dei locus erat ubi prophetae habitabant.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 7
    • Post haec venies ad collem Dei ( S1, 10, 5). Collis Dei locus erat, ubi Prophetae habitabant. Et insiliet in te Spiritus Domini et prophetabis cum eis ( S1, 10, 6). Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro saeculo, de Gog et Magog, et de praemiis justorum et poena impiorum.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Cumque ab illo recessisset, venit ad collem Domini, ubi erat statio Philistinorum. ( S1, 10, 5) Jam primum signum peractum, sicut locutus fuerat homo Dei: et ecce cuneus Prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes, qui noverant eum heri, et nudius tertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul in Prophetis? ( S1, 10, 10 et S1, 10, 11) Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis: Spiritus enim, ubi vult, spirat. ( Jn, 3, 8) Et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus, attingit enim ubique propter suam munditiam; ( Sg, 7, 24) afficit autem omnes non eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam, alios utraque inspiratione, alios autem nescientes. Per informationem spiritus, duobus modis, aut per somnia, sicut non solum plerique sancti, sed et (voir: Gn, 45, 2) Pharao, et (voir: Da, 2, 1 et Da, 4, 1) Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorum intelligere valuit, sed tamen videre utique potuerant: aut demonstratione in extasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur. Mirum si proprie, sed vicine: tamen cum fit mentis alienatio a sensibus, ut spiritus hominis divino spiritu assumptus, capiendis atque intuendis imaginibus vacet, sicut Danieli demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas summissum est de coelo quatuor lineis: nam et ipse, quid illa demonstratio figuraret, postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam uno modo cum haec ipsa, quae demonstrantur in imaginibus, quid significent, et quo pertineant, revelantur, quae certior prophetia est. Nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam ( 1Co, 3, 2), sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao nonnisi videre; et Daniel exponit regi, quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia, et justitia, omnisque incommutabilis, et divina species, ad prophetiam, de qua nunc agimus, non pertinet. Utroque autem munere prophetiae donantur ii, qui et rerum imagines in spiritu vident, et quid valeant, simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum esset pontifex prophetavit ( Jn, 11, 49) de Domino, quod expediret unum mori pro tota gente, ( Jn, 11, 50) cum aliud in verbis quae dicebat, attenderet, quae non se a seipso dicere nesciebat. Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo, quod positum est, insiluit in eum spiritus, tanquam ex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum, quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satis apparet ex eo quod ibi scriptum est: Convertit Deus in Saul cor aliud. ( S1, 10, 9) Sic enim aliam cordis significat affectionem, quam convertendo fecit Deus, ut imaginum significantium, et praefigurantium capax fieret ad propheticam divinationem. Quantum autem distat prophetia Saul a prophetis? tantum distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam, quae in Saul apparuit, quantum distat inter loquelam humanam cum loquuntur homines, et cum eadem loquela propter necessarium prodigium asina locuta est, (voir: Nb, 20, 28) in qua sedebat Baalam propheta: accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus quod statuerat, demonstraret: unde non habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur: aut si hoc exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum est homini reprobo datam fuisse ad momentum temporis, affectu transitorio prophetiam, quoniam ille dederat, qui et asinam, cum voluit, loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis etiam hominibus; non enim si quisquam dixerit aliquid, quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiens existimandus est. Sic nec quisquam si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas numerabitur, cum et Dominus (voir: Mt, 13, 20) in Evangelio dicat: quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales. Ideoque, sicut consequens indicat lectio, factum est in parabolam: et Saul inter prophetas ( S1, 10, 12). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum vel meritum, vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia tale aliquid demonstrari. Si autem hoc movet, quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur, (voir: S1, 16, 14) qui prophetiae spiritum prius acceperat, neque hoc mirandum est. Illud enim factum est ex dispensatione aliquid significandi, hoc est ex merito judicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili, praesertim eodem tempore, quo caro corruptibilis, mortalisque portatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit, Beatus es Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus, qui in coelis est ( Mt, 16, 17)? Et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audiret: Vade post me, Satana, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. ( Mt, 16, 23) Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis, haec differentia, qua Petrus primo intellexit, Deo patre revelante, quod filius Dei esset Christus, et postea, ne moreretur, extimuit, quantum valet ad distinguenda visa, quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae, qua primo afflatus est Saul, et commixtio spiritus mali, quo postea premebatur.