V. 20 :
Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et
continuo cum gaudio accipit illud:
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Cumque ab illo recessisset,
venit ad collem Domini, ubi erat statio Philistinorum.
(
S1, 10, 5) Jam primum signum peractum, sicut locutus fuerat homo Dei:
et ecce cuneus Prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et
prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes, qui noverant eum heri, et nudius
tertius,
quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit
filio
Cis? Num et Saul in Prophetis?
(
S1, 10, 10 et
S1, 10, 11) Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis:
Spiritus enim, ubi vult, spirat.
(
Jn, 3, 8) Et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus,
attingit
enim
ubique propter suam munditiam;
(
Sg, 7, 24) afficit autem omnes non eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem
hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam,
alios
utraque inspiratione, alios autem nescientes. Per informationem spiritus, duobus modis,
aut
per somnia, sicut non solum plerique sancti, sed et
(voir:
Gn, 45, 2)
Pharao, et
(voir:
Da, 2, 1 et
Da, 4, 1)
Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorum intelligere valuit, sed tamen videre utique
potuerant: aut demonstratione in extasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur.
Mirum si proprie, sed vicine: tamen cum fit mentis alienatio a sensibus, ut spiritus
hominis
divino spiritu assumptus, capiendis atque intuendis imaginibus vacet, sicut Danieli
demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas summissum est de coelo
quatuor
lineis: nam et ipse, quid illa demonstratio figuraret, postea cognovit. Per fructum
autem
mentis ad intelligentiam uno modo cum haec ipsa, quae demonstrantur in imaginibus,
quid
significent, et quo pertineant, revelantur, quae certior prophetia est. Nam magis
ipsam vocat
Apostolus
prophetiam
(
1Co, 3, 2), sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao nonnisi videre; et Daniel exponit regi,
quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali
examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia, et
justitia,
omnisque incommutabilis, et divina species, ad prophetiam, de qua nunc agimus, non
pertinet.
Utroque autem munere prophetiae donantur ii, qui et rerum imagines in spiritu vident,
et quid
valeant, simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione
informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae
spiritus, sicut Caiphas cum
esset pontifex prophetavit
(
Jn, 11, 49) de Domino,
quod expediret unum mori pro tota gente,
(
Jn, 11, 50) cum aliud in verbis quae dicebat, attenderet, quae non se a seipso dicere nesciebat.
Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo, quod positum est, insiluit in eum
spiritus, tanquam ex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum
igitur modorum, quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satis apparet ex eo
quod ibi
scriptum est:
Convertit Deus in Saul cor aliud.
(
S1, 10, 9) Sic enim aliam cordis significat affectionem, quam convertendo fecit Deus, ut imaginum
significantium, et praefigurantium capax fieret ad propheticam divinationem. Quantum
autem
distat prophetia Saul a prophetis? tantum distat inter prophetiam prophetarum, sicut
Isaias,
sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam, quae in Saul
apparuit,
quantum distat inter loquelam humanam cum loquuntur homines, et cum eadem loquela
propter
necessarium prodigium asina locuta est,
(voir:
Nb, 20, 28)
in qua sedebat Baalam propheta: accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus
quod
statuerat, demonstraret: unde non habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur:
aut si hoc
exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum est homini reprobo datam
fuisse
ad momentum temporis, affectu transitorio prophetiam, quoniam ille dederat, qui et
asinam, cum
voluit, loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis
etiam
hominibus; non enim si quisquam dixerit aliquid, quod ad sapientiam pertinet, continuo
sapiens
existimandus est. Sic nec quisquam si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas
numerabitur, cum et Dominus
(voir:
Mt, 13, 20)
in Evangelio dicat: quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non
habere, sed esse temporales. Ideoque, sicut consequens indicat lectio, factum est
in
parabolam:
et Saul inter prophetas
(
S1, 10, 12). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum
vel
meritum, vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia
tale aliquid
demonstrari. Si autem hoc movet, quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur,
(voir:
S1, 16, 14)
qui prophetiae spiritum prius acceperat, neque hoc mirandum est. Illud enim factum
est
ex dispensatione aliquid significandi, hoc est ex merito judicandi. Nec movere nos
debent haec
alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili, praesertim eodem tempore,
quo caro
corruptibilis, mortalisque portatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat
Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit,
Beatus es Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus,
qui
in coelis est
(
Mt, 16, 17)? Et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audiret:
Vade post me, Satana, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae
hominum.
(
Mt, 16, 23) Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis,
haec
differentia, qua Petrus primo intellexit, Deo patre revelante, quod filius Dei esset
Christus, et postea, ne moreretur, extimuit, quantum valet ad distinguenda visa, quae in
spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae, qua primo afflatus
est
Saul, et commixtio spiritus mali, quo postea premebatur.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis