V. 17 :
Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt videre
quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
Quia vero per egregium Doctorem dicitur:
Omnes eamdem escam manducaverunt, et omnes eumdem
spiritalem potum biberunt (bibebant de spiritali consequente eos
petra, petra autem erat Christus)
(
1Co, 10, 3 et
1Co, 10, 4), potest rationabiliter colligi quia illi manducaverunt, et non
sunt saturati, isti manducaverunt, et saturati sunt. Quod
nimirum contra Synagogam a sancta Ecclesia recte dicitur, ut ii qui sunt
sub gratia mira celsitudine praeeminere sub lege positis
designentur. Quid enim illis fuit se pro panibus locare, nisi
sacramenta venturi Redemptoris in Scriptura sacra perquirere?
Quorum profecto unusquisque manducavit, et saturatus non est, quia
futuram summi unigeniti Incarnationem credidit, sed praesentem non
vidit. Manducare quidem ei fuit, divinam Incarnationem in
mentis desiderio dulciter retinere, et non saturari ei fuit desideratam
ejus praesentiam non videre. Sed infirmi, qui robore
accingendi erant, saturitatis suae praeconia ab eo quo saturabantur pane
audiebant:
Beati oculi qui vident quae vos
videtis. Amen dico vobis quia multi reges et
prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non
viderunt, et audire quae vos auditis, et non
audierunt
(
Mt, 13, 16 et
Mt, 13, 17). Qui enim videre volebant, jam intimae delectationis
panem per desiderium manducabant; sed quia videre non poterant, habebant
gaudium desiderii, sed non habebant per fruitionem
saturitatis. Nam etsi Scriptura dicat:
Quia panem omnem suavitatem habentem et omnem dulcedinem,
Deus eis dedit
(
Sg, 16, 20), sic dicitur ab eis accipi, sicut nosci, sicut, per fidem notus
ab eis, per charitatis desiderium poterat concupisci.
Synagogae igitur in primis patribus glorianti, ii accincti robore
praeferuntur, ut dum novum culmen electorum conspicitur praecelsum,
nequaquam inaniter ultra glorietur. Et quia a discubitu
sanctae Ecclesiae cibus vitae nunquam tollitur, tam futura quam
praeterita insinuans, ait:
Donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat
filios infirmata est.
(
S1, 2, 6)
Commentaires
Gregorius I (540-604)