Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 6 : sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Achias namque umbraculum nostro sermone dicitur. Quid vero per umbraculum hoc in loco, nisi protectio designatur? Qui ergo in sancta Ecclesia minores quoslibet ab occultis adversariis protegunt, per umbraculum recte designantur. Qui autem umbraculo residet, ardorem solis sentire non potest. Cur vero in sacro eloquio umbracula praedicantur, nisi quia etiam solem reprobum ostendunt, quo viror mentis exuritur? De quo nimirum sole Veritas in divisione seminum dicit: Orto sole, aruerunt. ( Mt, 13, 6) Fervens quippe ardor concupiscentiae sol est, qui velut luce candeat, sed qui mentem, cui lucet, exurat. Dum ergo majorum exhortationibus omnium concupiscentiarum blandimenta respuimus, quo alibi, quam in umbraculo amoeno substernimur, ubi tentationum incendia declinemus? Sed diminutive umbraculum Ecclesiae minister dicitur, ut Redemptori nemo comparetur. De illius namque protectione sponsa in Canticis gloriatur, dicens: Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi. ( Ct, 2, 3) Et Psalmista deprecans, ait: Sub umbra alarum tuarum protege me. ( Ps, 16, 8) [mauvais référencement: Ps, 16, 9] Sed unde tantus Achias iste procedit, exponitur, quia filius Achitob esse memoratur. Achitob, frater meus bonus dicitur. Quis igitur iste frater bonus intelligitur, nisi Redemptor noster? Frater quippe, quia naturae nostrae particeps: sed bonus, qui naturam nostram quam suscepit, ab aeterna morte liberavit. Vel bonus, quia omnes nos mali sumus, dicente ipso: Si vos mali cum sitis, nostis bona data dare filiis vestris. ( Mt, 7, 11) Achias ergo filius Achitob dicitur: ut qui in Ecclesia potentes sunt, eorum potentia ex sola Redemptoris imitatione eis inesse sentiatur. Idem vero Achitob frater Ichabot asseritur, quia a translatione gloriae nuncupatur. Nam Redemptor noster secundum carnem de Judaeorum gente est natus. A quo nimirum populo, quia omnis ornatus templi, omnes sacrificiorum ritus, omnia Scripturarum mysteria ad gentilem populum transierunt, translatio gloriae in Achitob fratre recte memoratur. Ipse quoque Achitob Phinees fuisse filius dicitur: quia Judaicus populus in erroris sui perfidia, qua se mersit, ejusdem gentis suae doctores se valde nequiores habuit. Unde et idem Phinees, os mutum, sive, ori parcens interpretatur. Os quippe dicitur, quia per eumdem populum Dominus locutus est. Sed mutum os nunc esse cognoscitur, quia dum Redemptorem repulit, loquentem in se olim Spiritum pariter amisit. Qui etiam ori parcens recte dicitur, quia sic semel in reatu tanti sanguinis cecidit, ut per poenitentiam, et confessionem ad eum converti nequaquam possit. Ori igitur parcens dicitur, quia confitendo pie erubescere dedignatur. Quo contra beatus Job ex persona conversorum promittit, dicens: Non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei. ( Jb, 7, 11) Sed quia item religionis dignitatem in patriarchis et prophetis habuit, idem Phinees ex Heli sacerdote Domini natus asseritur. Heli quippe Deus meus, Silo missus interpretatur. Dii vero aliquando in sancta Scriptura electi praedicatores intelliguntur. Unde et ad Moysen a Domino dicitur: Posui te Deum Pharaonis. ( Ex, 7, 1) Et in lege praecepit dicens: Diis non detrahes. ( Ex, 22, 28) Pater ergo Phinees, Deus meus dicitur, quia nimirum Judaicus populus eorum secundum litteram Scripturas imitatur, qui verbum Dei et revelata mente meruerunt cernere, et theca litterae ne videretur occultare. Hos nimirum per semetipsam Veritas ostendit, cum verba Psalmistae exposuit, dicens: Illos dixit Deos, ad quos factus est sermo Dei. ( Jn, 10, 35) In Silo autem natus asseritur: quia Judaicus populus, licet carnaliter, adhuc tamen in Scripturis spiritualibus eruditur. Quia ergo electus quisque et sapiens in sancta Ecclesia natum Dominum ex Judaico populo per doctrinam sequitur, Achias, qui umbraculum dicitur, filius Achitob fratris Ichabot, filii Phinees, filii Heli esse perhibetur. Qui etiam ephod portare describitur, ut aperte monstretur quia protegere alios nequaquam potest, qui pulchritudine bonae conversationis, luceque non fulget. Sequitur: Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas. ( S1, 14, 3)