V. 3 :
et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli
sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset
Ionathan
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Hoc numero fortes viros in bono opere superius designari diximus, qui
cum rege esse referuntur: quia per studium boni operis, concordes sunt
vitae doctoris sui. Sed habent praedicatores Ecclesiae sub
se, non solum qui magna agant, sed et verbi comministros qui summa
doceant. Habent duces, qui ad bella ferventes roborent,
habent qui audacter currant, habent qui potenter protegant.
Bene ergo subjungitur:
Achias filius Achitob fratris Ichabot, filii Phinees,
qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in
Silo. Qui portabat Ephod.
(
S1, 14, 3)
Liber 5, Caput 4
Achias namque umbraculum nostro sermone dicitur. Quid vero
per umbraculum hoc in loco, nisi protectio designatur? Qui
ergo in sancta Ecclesia minores quoslibet ab occultis adversariis
protegunt, per umbraculum recte designantur. Qui autem
umbraculo residet, ardorem solis sentire non potest. Cur vero
in sacro eloquio umbracula praedicantur, nisi quia etiam solem reprobum
ostendunt, quo viror mentis exuritur? De quo nimirum sole
Veritas in divisione seminum dicit:
Orto sole, aruerunt.
(
Mt, 13, 6) Fervens quippe ardor concupiscentiae sol est, qui
velut luce candeat, sed qui mentem, cui lucet, exurat. Dum
ergo majorum exhortationibus omnium concupiscentiarum blandimenta
respuimus, quo alibi, quam in umbraculo amoeno substernimur, ubi
tentationum incendia declinemus? Sed diminutive umbraculum
Ecclesiae minister dicitur, ut Redemptori nemo comparetur. De
illius namque protectione sponsa in Canticis gloriatur, dicens:
Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi.
(
Ct, 2, 3) Et Psalmista deprecans, ait:
Sub umbra alarum tuarum protege me.
(
Ps, 16, 8) [mauvais référencement: Ps, 16, 9]
Sed unde tantus Achias iste procedit, exponitur, quia filius
Achitob esse memoratur.
Achitob, frater meus bonus dicitur. Quis igitur iste frater
bonus intelligitur, nisi Redemptor noster? Frater quippe,
quia naturae nostrae particeps: sed bonus, qui naturam nostram quam
suscepit, ab aeterna morte liberavit. Vel bonus, quia omnes
nos mali sumus, dicente ipso:
Si vos mali cum sitis, nostis bona data dare filiis
vestris.
(
Mt, 7, 11) Achias ergo filius Achitob dicitur: ut qui in Ecclesia
potentes sunt, eorum potentia ex sola Redemptoris imitatione eis inesse
sentiatur. Idem vero Achitob frater Ichabot asseritur, quia a
translatione gloriae nuncupatur. Nam Redemptor noster
secundum carnem de Judaeorum gente est natus. A quo nimirum
populo, quia omnis ornatus templi, omnes sacrificiorum ritus, omnia
Scripturarum mysteria ad gentilem populum transierunt, translatio
gloriae in Achitob fratre recte memoratur. Ipse quoque
Achitob Phinees fuisse filius dicitur: quia Judaicus populus in erroris
sui perfidia, qua se mersit, ejusdem gentis suae doctores se valde
nequiores habuit. Unde et idem Phinees, os mutum, sive, ori
parcens interpretatur. Os quippe dicitur, quia per eumdem
populum Dominus locutus est. Sed mutum os nunc esse
cognoscitur, quia dum Redemptorem repulit, loquentem in se olim Spiritum
pariter amisit. Qui etiam ori parcens recte dicitur, quia sic
semel in reatu tanti sanguinis cecidit, ut per poenitentiam, et
confessionem ad eum converti nequaquam possit. Ori igitur
parcens dicitur, quia confitendo pie erubescere dedignatur.
Quo contra beatus Job ex persona conversorum promittit, dicens:
Non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus
mei.
(
Jb, 7, 11) Sed quia item religionis dignitatem in patriarchis et
prophetis habuit, idem Phinees ex Heli sacerdote Domini natus
asseritur. Heli quippe Deus meus, Silo missus
interpretatur. Dii vero aliquando in sancta Scriptura electi
praedicatores intelliguntur. Unde et ad Moysen a Domino
dicitur:
Posui te Deum Pharaonis.
(
Ex, 7, 1) Et in lege praecepit dicens:
Diis non detrahes.
(
Ex, 22, 28) Pater ergo Phinees, Deus meus dicitur, quia nimirum
Judaicus populus eorum secundum litteram Scripturas imitatur, qui verbum
Dei et revelata mente meruerunt cernere, et theca litterae ne videretur
occultare. Hos nimirum per semetipsam Veritas ostendit, cum
verba Psalmistae exposuit, dicens:
Illos dixit Deos, ad quos factus est sermo Dei.
(
Jn, 10, 35) In Silo autem natus asseritur: quia Judaicus populus,
licet carnaliter, adhuc tamen in Scripturis spiritualibus
eruditur. Quia ergo electus quisque et sapiens in sancta
Ecclesia natum Dominum ex Judaico populo per doctrinam sequitur, Achias,
qui umbraculum dicitur, filius Achitob fratris Ichabot, filii Phinees,
filii Heli esse perhibetur. Qui etiam ephod portare
describitur, ut aperte monstretur quia protegere alios nequaquam potest,
qui pulchritudine bonae conversationis, luceque non fulget.
Sequitur:
Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
(
S1, 14, 3)
Commentaires
Gregorius I (540-604)