V. 32 :
et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra
comeditque populus cum sanguine
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Dies mentis est splendor eruditionis. Sed illi quos
arrogantes erudiunt, quia ambitione temporalis gloriae accenduntur,
simulationem lucis accipiunt, non veritatem. Dum ergo dies
illa dicitur, quid aliud signatur, nisi quia saepe proposito temporalis
gloriae fortia fieri viderentur? In die namque illa, id est
doctrina, vel exemplo superborum percutiunt, quia ad hoc ministerio
praedicationis inserviunt, ut splendorem gloriae temporalis
adipiscantur. Et quia omnibus innotescere cupiunt, dicit:
A Magmis usque in Aion.
(
S1, 14, 31) Magmas, ut jam satis dictum est, humilitas, Aion vero
frater meus moerens interpretatur. Humiles autem hoc loco,
pusilli ac simplices in sancta Ecclesia designantur. Moerens
vero frater quos alios insinuat, nisi eos quos Dominus in Evangelio
collaudat, dicens:
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur?
(
Mt, 5, 5) Qui enim jam temporalia cuncta novit despicere, et ad aeterna
magnis desideriis anhelare, dum horret teneri in corpore, et gemit in
illa aeternae vitae laetitia nondum esse, frater meus moerens recte
nominatur. Frater quidem, quia Christi cohaeres jam esse
coepit, ad cujus beatissimam illam atque laetissimam haereditatem totis
desideriis ingemiscit. Moerens autem dicitur, ut perfectorum
luctus inenarrabilis esse designetur. Moerere autem non
quomodolibet, sed affectuosissime flere est. Quia enim
Spiritus sancti gratia repleti sunt, ad illam fletuum ubertatem
pervenerunt quam egregius doctor asserit, dicens:
Ipse autem Spiritus postulat pro nobis gemitibus
inerrabilibus.
(
Rm, 8, 26) Moerens etiam frater dicitur, quia Redemptori in magna
familiaritate perfecti quique conjuncti sunt. Quem enim
singulariter Redemptor diligit, quem singulari dignitate ad perpetuae
haereditatis possessionem nutrit, cum frater ejus asseritur, singulari
numero declaratur. Unde et ad Moysen quasi singularem amicum
dicit:
Novi te ex nomine.
(
Ex, 33, 12) Hinc est quod de Joanne in Evangelio dicitur:
Hic est discipulus ille quem diligebat Jesus.
(
Jn, 21, 20) Qui enim omnes discipulos valde diligebat, dum hunc
diligere dicitur, frater singulari numero demonstratur. In
die illa a Magmis usque in Aion Philistaeos arrogantes percutiunt, quia
ut lucem gloriae saecularis accipiant, non solum parvulis parva
praedicant, sed alta quae perfectiores agnoscant. Et quia cum
sibi per intentionis perversitatem obsunt nonnullis in Christo parvulis,
pluribus etiam perfectioribus prosunt loquendo, a Magmis usque in Aion
non pugnare, sed percutere dicuntur. Philistaeos quidem
percutere, est daemonum insidias, vel vitiorum tyrannidem ab electorum
corde perimere. Sed saepe elati doctores aliis per verbum
prosunt, et ejusdem verbi laudes nullas accipiunt quas
concupiscunt. Unde et frequenter accidit, ut dum laudari et
efferri se non considerant, velut fatigati magnis laboribus
obmutescant. Quare et subditur:
Defatigatus est autem populus nimis.
(
S1, 14, 31) Mos quoque esse elatorum solet ut cum ab eorum
laudibus lingua aliena silet, aestimatio sua non sileat.
Tacentibus quidem aliis clamant, quia aestimationis suae praeconia in
corde portant. Bene ergo de eodem populo subditur:
Et versus populus ad praedam, tulit oves, et boves, et
vitulos, et mactavere in terra, comeditque populus cum
sanguine.
(
S1, 14, 32)
Liber 5, Caput 4
Oves quidem tollit, qui innocentiae suae causas multiplices ad
elationem recolit. Boves in praedam tollit, quando labores
praedicationis suae cogitat, et quidquid aliis loquendo, velut terram
excolendo profecit, memorando coacervat. Vitulos tollit, cum
de eo extollitur quod compressi motus lasciviae ad mentem
reducuntur. Quia enim duo in magna justorum laude praecepta
sunt; videlicet splendor charitatis, cum luce boni operis, dum
aestimatione sua quisque arrogans extollitur, et oves, et vitulos
tollere perhibetur. Oves quidem in innocentia bonorum operum,
vitulos vero in mortificatione corporalium passionum. Quibus
nimirum boves inseruit, quia perfecte non extollitur, qui se infirmum et
impotentem in parte aliqua contemplatur. Magnus quidem apud
se jam est aestimatione pudicitiae et boni operis, sed in fastu
amplioris elationis se elevat, dum perfectum se recolit in labore
praedicationis. Sed haec omnia ad quem finem perducantur,
subsequenter expositum est:
Et mactavere in terra.
(
S1, 14, 32) In terra oves, et boves, et vitulos mactare, est de
virtutum conscientia, ima et carnali laetitia exsultare. Unde
et per Oseam de elatis et arrogantibus dicitur:
Victimas demergebant in profundum.
(
Os, 5, 2) In profundum quidem victimas mergunt, qui coelestes
virtutum hostias non in coelum per gratiarum actionem sublevant,sed ad
terram per appetitum vanae laudis inclinant.
Unde et bene subditur:
Comeditque populus cum sanguine.
(
S1, 14, 33) Mentis cibus interna ejus laetitia est.
Quid est ergo comedere cum sanguine, nisi ab interno appetitu mentis
intentionem vani favoris nequaquam removere? Velut enim
sanguis abjicitur, cum mens a gaudio boni operis intentionem removet
vanitatis. Hujusmodi enim mens laetari in bono opere novit,
quia appropinquare coelestibus per opera bona gaudet, quae in eisdem
operibus videri ad tempus refugit. Cum sanguine ergo
comedere, est gaudium boni operis sumere permixtum vanitatis
intentione. Quod nimirum cum ab aliis offertur, elatis
simplex cibus est; cum vero nullis laudantibus, conscientia superborum
intumescit, quasi per praedam violenter tollunt quod aliquis sponte non
tribuit. Sequitur:
Nuntiavere autem Saul dicentes quod populus peccaret
Domino, comedens cum sanguine. Qui ait,
praevaricati estis. Volvite ad me jam saxum
grande. Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et
dicite eis ut adducat unusquisque bovem suum, et arietem, et
occidite super istum lapidem, et vescimini, et non
peccabitis Domino cum sanguine comedentes.
(
S1, 14, 33 et
S1, 14, 34)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 13
Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philistim heri et nudiustertius,
ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel,
(
S1, 14, 21) et reliqua usquequo ait:
Nuntiaverunt autem Sauli, dicentes, quod populus peccasset Domino
comedens cum sanguine.
Qui ait: Praevaricati estis.
Volvite ad me jam nunc saxum grande.
(
S1, 14, 33) Nam antequam spiritalem figuram aggrediamur enucleandam, manifestandum est
quidest quod Scriptura dicit de Jonatha: Illuminati sunt oculi ejus, et
quidsignificetjuxta historiam quod dicit, comedisse populum cum sanguine.
Quid est quod sacra Scriptura ait: « Illuminati sunt oculi Jonathae, proptergustum
mellis? » nunquid ante caecus erat? Minime. Sed illuminati sunt utique, non
ad videndum, quia ante videbat, sed addiscernendum, quia vetita tetigerat.
Sicut de primis hominibus legitur, qui mox ut prohibita gustaverunt, apertoshabuisse
oculos referuntur, ad discernendum videlicet inter bonum quod amiserant, etmalum ad
quod ceciderant. Caeterum aliqui aliter intelligi volunt: Aiunt enim quod
ex nimio calore oculi, etexercitio praelii ac itineris, reverberati erant, et nimio
jejunio fatigatus, nonsolum corpore, sed et mente fortassis defecerat, ubisunt oculi
interiorishominis. Et ideo cum gustasset gustum mellis, illuminatus
dicitur: quia non solum oculi exrefectione corporis, inquiunt, clarius videre
coeperant, sed et interius mens clariorconfortata dulcedine mellis, ac promptior
resumptis viribus ad persequendumadversarios exstiTit. Unde et ipse ait:
Turbavit pater meus terram.
Vidistis ipsi, quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum
de melle isto: quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum
quam ceperat?
(
S1, 14, 29 et
S1, 14, 30) Nam quod ait,
Turbavit pater meus terram,
(
S1, 14, 29) de patrata victoria intumuit, et ideo de indicto jejunio patrem
suumreprehendit. Denique quod sequitur;
Et versus ad praedam defatigatus populus, tulit oves et boves, et
vitulos,et mactaverunt in terra.
Comeditque populus cum sanguine.
(
S1, 14, 32) Non fecit populus irritum juramentum. Quod enim Saul adjuraverat,
dicens:
Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de
inimicis meis.
(
S1, 14, 24) Ideo dixit, quia victoria jam potiti erant; sed peccasse Domino, et cumsanguine
comedisse dicitur, quia contra legis praeceptum, antequam sacrificiumvespertinum
perageretur, comederunt. Sic itaque usus erat, ut quando homicidium ab eis,
aut in suis, aut in exterisfiebat, non comederent antequam sacrificium vespertinum
pro
eis fieret. Aliter, peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicitur,
quia, mactatisvictimis, non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta legis
praeceptum, adipemet sanguinem,cum videlicet sanctuarium secum haberent.
Quando locus sanctuarii procul erat, jubetur sanguis victimarum in terram fundi dehis
videlicet victimis, quas ad suos esus praeparabant, quando vero sanctuariumpraesens
erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubetur fundi. Sicut est illud
in libro Deuteronomii:
Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem ipse vesceris.
(
Dt, 12) Quod quia praefatus populus non fecit, peccasse dicitur Domino, et
idcircodicitur cum sanguine comedisse. Sive quia retro olim per legem
mystice praeceptum fuerat, ut ne quis de filiisIsrael ovem vel bovem aut capram, vel
quodlibet animal quod Domino offerebatur, incastris immolarent, sed ad ostium
tabernaculi universa ducerent, et ibiomniaocciderent. Quod quia non
fecerant, comedisse passim occidendo referuntur cum sanguine. Licet iste
sensus posterior quibusdam placere videatur, superiores vero, quosposuimus, magis
(ut
nobis videtur) historiae congruunt. Non ideo dicimus, ut istum refragemus,
aut inhibeamus sensum, cum maxime spiritalisensui, de quo in sequentibus Domino duce
dicturi sumus, convenit; sed prudentilectori derelinquimus sensum nostrum insinuando,
ut si placuerit, mihi consentiendofaveat; quia hic, ut annui, ad radicem historiae
pertinet. Ecce fundamentum historiae innuimus, nunc spiritalem
significationempandamus. Sed prius quid significat quod Jonathas filius
Saul pergentis ad praelium,etjejunium indicentis, videns super faciem agri mel,
extendit summitatem virgae, etintinxit in favunt mellis, et gustavit, et illuminati
sunt oculi ejus, propalabimus,ut postmodum caetera conjunctim insinuare
valeamus. Verum quod ad gustum mellis oculi Jonathae illuminati sunt, sicut
diximus, non advidendum, quia antea videbat, sed ad discernendum, quia vetita
tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut Adam, fecit illum attentum,
reddiditque confusum: quidaliud exprimitur, nisi hoc facto admonetur, omnes illecebras
voluptatum in saeculodebere contemnere is qui Deo nititur militare? Non enim potest
contra Allophylosspiritales, id est adversus principes tenebrarum, viribus animi
concurrere, qui adhuchujusmodi negligit dulcedinem declinare. Mel
enimdistillans, inquit Scriptura
(voir:
Pr, 5)
, labia meretricis, quod est delectatio voluptatis carnalis. De quo
putatur, juxta mysticos intellectus, hunc gustasse Jonathan, et sortedeprehensum,
vix
precibus populi liberatum. Illud vero quod superius descripsimus, quia
postquam Domini opitulante auxilio,Philistim conturbati dispersique et in fugam versi
sunt, quicunque de filiis Israeladhaeserant, rursum ad suos Israeliticos reversi sunt,
etc., hanc intelligentiam mystice habere dignoscitur: quod postquam
haereticorumconventus, Domino cooperante, per ecclesiasticos viros victus atque
dispersus et infugam versus catholicis cesserit; eos vero qui de Ecclesia ab ipsis
haereticis vi velperversione subtracti fuerant, rursum ad Ecclesiam a qua
discesserantredeuntes,plerique sacerdotes, adhuc diversa sentientes et in variis
sectis seducti,aut illos quos de ipsis haereticis, quasi oves aut boves, ad Ecclesiam
reducerepotuerint, baptizandos denuo decernunt; sic quibusdam sacerdotibus olim visum
fuerat,ut de haeresi ad Ecclesiam conversi, iterum baptizarentur, sicut faciunt
Donatistaehaeretici: quod utique illicitum est, eos qui semel abluti sunt, denuo
baptizare, autcerte conversis ex gentilitate, nequaquam secundum ecclesiasticam
regulam, rectumbaptismum tradere. Quos tamen Christus Dominus, velut Saul,
per ecclesiasticos viros ad unitatemfidei revocat in fide sua, cujus figuram lapis
ille grandis praetendebat, qui omnescredentes baptizari praecepit. Nam quod
praeceptum erat, ut ovem vel bovemvel quodlibet animal, quod Dominoofferebatur, non
in
castris immolarent, sed ad ostium tabernaculi universa adducerent,prout superius
ostendimus, et ibi omnia occiderent, typos adumbrabat futuros. Quod enim in
lege ostium, hoc hic ingens saxum, hoc unitas fidei in Christosignificat.
Nam sicut per oves et boves et vitulos et arietes, diversos homines ad fidemvenientes
significat, ita per occisionem animalium, lavacrum regenerationisinsinuat.
In quo baptismo, velut quodlibet animal, vetus homo moritur, et
novusresurgit. Illi enim eosdem credentes quasi diversa animalia, ut dictum
est, occidentes,super terram cum sanguine comedunt, qui in varias sectas divisi, in
unitate fidei,sicut oportet, nequaquambaptizant. Quos utique quasi cum
sanguine comedunt, dum illos absque perfecta purificationepeccatorum sibi
aggregant. Quos velut comedunt, dum se cum illis unum corpus
efficiunt. Sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 14
Defatigatus est populus nimis, et versus ad praedam, tulit
oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra, comeditque
populus cum sanguine. Nuntiaverunt autem Saul,
dicentes quod populus peccasset Domino, comedentes cum sanguine.
Qui ait: praevaricati estis, volvite ad me jam nunc
saxum grande. Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus,
et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et
arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non
peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit
itaque omnis populus, unusquisque bovem in manu sua, usque ad
noctem, et occiderunt ibi,
(
S1, 14, 31,
S1, 14, 32,
S1, 14, 33 et
S1, 14, 34) etc. Peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicuntur, quia
mactatis victimis non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta
legis praeceptum, adipem et sanguinem, cum videlicet sanctuarium secum
haberent. Quando locus sanctuarii procul fuerat, jubebatur
sanguis victimarum fundi in terram, de his videlicet victimis quas ad
suos esus praeparabant. Quando vero sanctuarium praesens
erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubebatur fundi, sicut est
illud in libro Deuteronomii:
Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem
ipse vesceris;
(
Dt, 12) quod praefatus populus non fecit, et idcirco dicitur Domino
peccasse, et cum sanguine dicitur comedisse.
Sequitur.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 12
Sed et Hebraei qui fuerant cum Philistiim ab heri et
nudiustertius, ascenderuntque cum eis in castris, reversi sunt ut essent
cum Israel, qui erant cum Saul et Jonathan.
Omnes quoque [Al. ergo] Israelitae, qui se absconderant in monte
Ephraim, audientes quod fugissent Philistiim, sociaverunt se cum suis in
praelio
(
S1, 14, 21 et
S1, 14, 22).
Et versus ad praedam; tulit oves et boves, et vitulos, et mactaverunt
in terra, comeditque populus cum sanguine
(
S1, 14, 32). Non fecit populum irritum juramentum, quo eos Saul
adjuraverat, dicens:
Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar
me de inimicis meis
(
S1, 14, 24): quia victoria jam potiti erant: sed peccasse Domino et cum sanguine
comedisse dicuntur: quia contra legis praeceptum antequam sacrificium
vespertinum perageretur, comederunt.
Sic itaque usus erat, ut quando homicidium ab eis, aut in suis, aut in
exteris fiebat, ut non comederent, antequam sacrificium vespertinum pro eis
fieret.
Aliter peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicunt: quia mactatis
victimis, non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus juxta legis praeceptum
adipem et sanguinem, cum videlicet sanctuarium secum haberent.
Quando locus sanctuarii procul erat, jubetur [ Al. jubebatur]
sanguis victimarum in terram fundi, de his videlicet victimis quas ad suos esus
praeparabant.
Quando vero sanctuarium praesens erat, sanguis hostiarum super altare Domini
jubetur fundi, sicut est illud in libro Deuteronomii:
Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari: carnibus autem ipse
vesceris
(
Dt, 12, 27): quod praefatus tamen non fecit populus: Peccasse idcirco dicitur
Domino, et cum sanguine comedisse.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)