V. 19 :
cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris
Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem
contrahe manum tuam
Poètes
Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus
liber 1 , v. 347. 348. : Fit timor in castris, velut Israel omnis adesset; Exanimata metu corpora multa iacent.
liber 1 , v. 351. 352. : Exoritur clamor, speculatoresque Sauli Rem visam referunt; audit et ipse sonum.
liber 1 , v. 355. 356. : Ille sacerdoti precipit, ut applicet archam; Crebrius hostilis crescit in aure fragor.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quasi dicat: Hoc applicare praecepit, quod esse cognovit. Ab
irreligiosis quidem religionis consilium, aut sapientiae a stultis
petere, non est consilium accipere, sed praecipitare. Bene
ergo dicitur:
Erat enim ibi arca Dei,
(
S1, 14, 18) quia in rebus dubiis illos debemus consulere, quibus aperte
scimus spiritualia dona non deesse. Sed quaedam sunt quae per
consilium, quaedam vero quae per auxilium meliorantur. Ubi
enim aperta et indubitata necessitas est, illic non est idonea mora
consilii, sed celeritas subventionis. Ambigua quidem, et
obscura melius consulendo peragimus, sed aperta et cognita subveniendo
et festinando sublevamus. Unde et subditur:
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus
exortus est in castris Philistiim, crescebatque paulatim, et
clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem:
Contrahe manum tuam.
Conclamavit Saul, et omnis populus qui cum eo erat, et
venerunt usque ad locum certaminis.
(
S1, 14, 19 et
S1, 14, 20)
Commentaires
Gregorius I (540-604)