Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 45 : dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 65. 66. :

    Esuriens Ionathas sumptum mel ab arbore mandit;

    Ne Saul hunc perimat plebs rogitando facit.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 284. 285. 286. 287. :

    Hinc loquitur Salomon: "Meretrix habet oscula mellis,

    Et dulces stillant eius ab ore faui."

    Vix Ionathas meruit populi prece dona salutis:

    Vix ita saluatur quem caro blanda trahit.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Et osculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Deus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum ejus de manu inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt. ( S1, 10, 1, S1, 14, 45 et S1, 14, 47)
  • Liber 5, Caput 4
    • Quod si juxta historiam hujus paterni juramenti pondus attendimus, et illius temporis fervorem, et hujus teporem pariter contuemur. Antiqui etenim patres, ut Deo placerent, ad mortem filiis etiam non parcebant. Nos autem eos quos secundum carnem diligimus, etiam tenui asperitate verborum insequi non audemus. Ecce qui ad regnum filium nutriebat, dicit: Quia si per eum peccatum factum est, absque retractione morietur. Nos peccantes cernimus, et objurgare peccantes aut nolumus, aut timemus. Cur ergo hoc facimus, nisi quia Deum sicut illi nequaquam diligimus? Nam Moyses, ut bene peccatum idololatriae vindicaret, Levitas viginti tria millia virorum jussit occidere. In cujus nimirum exercitatione caedis dixit: Si quis est Domini, jungatur mihi. Ponat vir gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam, et occidat unusquisque fratrem suum, et amicum, et proximum ( Ex, 32, 26 et Ex, 32, 27) Quasi dicat: In hoc ostendet quisque quia sit Domini, si pro ejus amore fratri, proximo, vel amico non parcit. Dicit ergo Saul de filio: Quia absque refractione morietur, ( S1, 14, 39) quia nobis jam sub Redemptoris gratia viventibus, etsi mors non decernitur corporis, peccati non debet vita dilatari. Absque retractione quippe rector interficit, cum affectus carnis non aspicit, sed cum crimen invenit velociter ferit. Retractat quidem, qui ne scelestum acriter pungat, obsequia ab eo sibi impensa, aut consanguinitatis affectum cogitat. Qua in re notandum est, quod non omnes culpae acriter feriendae sunt. Nam leves pulveris maculae melius excutiendo quam lavando, aut ignem apponendo, terguntur. Graves etiam culpae in omnibus aequa asperitate insequendae non sunt, quia vulnera corporum pro ipsorum corporum natura et robore, vigorem exigunt medicinae. Plerumque tamen praelati Ecclesiae, cum culpas audiunt, plus justo infervescunt; et dum vindictam metiuntur, nec vulnerum qualitatem, nec personarum delinquentium vigorem respiciunt. Qui nimirum tolerandi sunt cum minantur, sed ab ultione bonorum consilio sedandi sunt. Unde et hic subjungitur: Ad quod nullus contradixit ei ex omni populo. ( S1, 14, 39) Quia enim majorum minae humiliter ferendae sunt, dicitur: Nullus contradixit ei. ( S1, 14, 39) Et quia eorum nimietas salubri piorum consilio refrenanda est, non valde inferius cum eamdem mortem filio inferre rex tentat, omnis populus clamat: Ergone morietur Jonathas, qui fecit salutem hanc in Israel? ( S1, 14, 45) Liberavit ergo populus Jonatham ne moreretur. Sed quia nondum inventam culpam non ferire, sed invenire satagit latentem, sequitur: Et ait ad universum Israel: Separamini vos in parte una, et ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera. ( S1, 14, 40)
  • Liber 5, Caput 4
    • Quid est quod ait: Gustans gustavi? ( S1, 14, 43) Quare non dixit superius: Gustans gustavi paululum de melle isto; cum dixit: Vidistis quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto? ( S1, 14, 29) Sed quidam dum peccata confitentur, ea nimirum quibusdam vocibus minuunt, dum se non ex toto animo commisisse ostendunt. E contra autem electi viri quando se de minimis accusant; ea utique non quasi parva, sed quasi magna pronuntiant. Quid est dicere: Gustans gustavi, ( S1, 14, 43) nisi quod foris peccatum exercui, magno concupiscentiae ardore complevi? Et quid est post peccati confessionem dicere, Morior, ( S1, 14, 43) nisi mortem a se poenitendo et confitendo expellere, et expulsam timere? Quod quidem proprie est electorum, qui peccata sua deserunt: et tamen haec, quasi non deserta, pertimescunt. Et quidem puris confessionibus, et austeris poenitentiae cruciatibus delent, sed quasi non deleta vehementer timent. Sed quid est, quod ait: In summitate virgae? ( S1, 14, 43) nisi quia dum nos confitendo insequimur, proferre contra nos mendacium non debemus. Peccatum quidem in confessione prodendum est, sed augmentandum mendacio non est. Tale quidem debet esse in confessione, quale fuit in opere. Ut ergo ardor concupiscentiae bene prodatur, dicit: Gustans gustavi; ( S1, 14, 43) Et ut qualitas ejus appareat, subditur: In summitate virgae, ( S1, 14, 43) quasi dicat: Audacter inflammatus feci, sed hoc feci. Et quia filius regis confitetur, dicit: Quae erat in manu mea. ( S1, 14, 43) Virga Jonathae praedicatoris doctrinam atque disciplinam signat. Quae in manu tenetur, quando non solum docet, sed quod docet, operando exercet. Quid est ergo, quod ait: Quae erat, non, Quae est in manu mea? nisi quia aestimationem electorum insinuat, qui etiam cum prava committunt, praedicationis ministerio se indignos arbitrantur. Dicit ergo: In summitate virgae, quae erat in manu mea. ( S1, 14, 43) Quasi dicat: De illo superbiens peccavi, quo peccando me indignum feci. Erat ergo in manu mea, et non est, quia etsi aliquando feci quod docui, illud quod operando tenui superbiendo amisi. Nunc igitur timore perterritus dicit: Ecce morior. ( S1, 14, 43) Et quia idem metus aliquando divina inspiratione menti incutitur, aliquando comminatione doctorum, subditur: Et ait Saul: Haec faciat mihi Deus, et haec addat; quia morte morieris, Jonatha. ( S1, 14, 44) Sequitur: Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem magnam in Israel? Hoc nefas est. Vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram; quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonatham, ne moreretur. ( S1, 14, 45)
  • Liber 5, Caput 4
    • Quid est ergo, quod dicit: Ergone Jonathas morietur, ( S1, 14, 45) nisi quia alius de eadem culpa moreretur? Quibus nimirum verbis populi nobis ostenditur virtus magnae discretionis, quia in electorum examine non solum culparum causae pensandae sunt, sed etiam merita personarum. Quod aperte his verbis ostenditur, quia non ideo Jonathas non moriturus asseritur, quia erat filius regis, sed quia in Israel magnam salutem fecit. Cum ergo magni viri cadunt, communi judicio tradendi non sunt, quia priora opera promerentur, ut posteriorum gravitas levigetur. Ipsa autem culpae levigatio non acceptione personae decernenda est, sed respectu prioris vitae, quia ad absolutionem illius sanctae Ecclesiae lucra pensanda sunt, non carnalis affectio admittenda. Sed quid mirum, si ad absolutionem peccatoris propria merita suffragantur, quando in sacri eloquii auctoritate discamus, quia alii pro aliis liberati sunt? Aliorum quidem bono opere alii adjuvantur, sicut ad peccantem regem Salomonem a Domino dicitur: Quia non custodisti praecepta mea, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum, sed de manu filii tui scindam illud. ( R3, 11, 11) Hinc est quod non solum patrum opera filiis prosunt, sed etiam cives pro civibus liberandos agnovimus. Evertendae quidem Sodomae se promisit Dominus parcere, si in ea tantum decem justos inveniret (voir: Gn, 18) . Jerusalem quoque respici misericorditer dicitur, quia aliquanta bona opera in ea inventa sunt. Hinc est quod Heli vita propria justus, sed auctoritate pastorali remissus, a viro Dei audivit: Pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem pervenerit; verumtamen non auferam penitus ex te virum ab altari meo ( S1, 2, 33); ut sacra Scriptura hic aperte monstraret, et pro dissolutione percussum, et pro praeterita conversatione respectum. Sed percuti fortasse ex parte potuit, quia qualemcunque vitae immunditiam habuit. De Jonatha ergo bene dicitur: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; Vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. ( S1, 14, 45) Quasi dicat: Qui magna opera fecit, absolvi ex toto digne promeruit. Quia igitur in Ecclesiastica censura, etsi non est acceptio personarum, est tamen discretio meritorum, apte conclusit sententiam, dicens; Liberavit ergo Jonatham populus, ne moreretur. ( S1, 14, 45)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 13
    • Haec faciat mihi Deus et haec addat, quia morte morieris, Jonatha. Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israel; hoc nefas est. Liberavit ergo populus Jonatham ut non moreretur. ( S1, 14, 44 et S1, 14, 45) Nota quantum prosint transacta bona contra quaelibet minima offensa. Nisi enim Jonatham praeterita adjuvissent, imminentia mala nequaquam evaderepotuisset. Non enim injustus est Deus, ut obliviscaturbonorum cujuspiam operum.