V. 29 :
dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi
mei eo quod gustaverim paululum de melle isto
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 280. 281. : Vidit quod uetitum tetigit, non uidit ad illud
Quod cecus fuerat luxque daretur ei.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Quid est ad litteram deficere, nisi lassescere? Qui enim
laudes transitorias de verbi praedicatione requirunt, deficiunt cum
laudantur, quia nullo vigore verba proferunt, quae non laudari
cernunt. Velut enim lassescentes deficiunt dum despecti
obmutescunt. Sed et dum non comedunt, videntur deficere, quia
si licitum haberent cibum favoris, velut refecti et fortes insequerentur
vitia praedicatione verbi. Unde et arrogantis praedicatoris
forma ostenditur, per id quod subjunctum est:
Dixitque Jonathas: Turbavit pater meus terram.
Vidistis enim ipsi, quia illuminati sunt oculi mei, eo quod
gustaverim paululum de melle isto; quanto magis si
comedisset populus praedam inimicorum suorum quam reperit,
nonne major facta fuisset plaga in Philistiim?
(
S1, 14, 29 et
S1, 14, 30)
Liber 5, Caput 4
Quid est enim quod turbasse terram patrem reprehendit, nisi quia
majores statuta sua per imperitiam confudisse redarguit?
Terrae quidem nomine subditorum humilitas designatur, quae nimirum
turbari cernitur, quando errante pastorum judicio, tranquillae veritatis
ordinem deserere videtur. Et quia dum favores hominum
arrogantes inhianter ambiunt, et hoc licitum esse asserere conantur,
profectus suos in testimonium perducunt.
Vidistis enim, ait,quia illuminati sunt oculi mei, eo quod
gustaverim paululum de melle isto.
(
S1, 14, 29) Quasi dicat: Ex laude subjectorum crevi, dum non esse
minor laudibus studui. Nam et electorum praedicatorum mos
esse solet, ut dum se laudari considerant, hoc quod de se foris audiunt,
esse viribus contendant. Et idcirco paululum mellis se
Jonathas comedisse retulit: quia arrogans linguae favores se excipere
licenter putat ad vitae profectum, non ad intentionem
vanitatis. Sed omnino aliud est laudis praeconia moribus
adaequare contendere, aliud laudes appetere, ut in iisdem laudibus
profectum vitae possit invenire. Laudes quippe suas moribus
exaequare conantur, qui ipsas laudes despiciunt, qui laudari ab
hominibus nunquam volunt. Quantum certe in eis est laudari
vehementer refugiunt, sed quia non possunt omnino effugere ne laudentur,
conantur esse quod audiunt. Sed quidam, bonis ostensis
operibus, idcirco laudari volunt, ut laudati majus conscendant in opus
virtutis. Qua profecto praesumptionis suae aestimatione
falluntur, quia qui in minimis laudes appetit, cum majora opera fecerit,
ardentius et valde avidius laudes quaerit. Et fortasse ideo
post patrem Jonathas non potuit regnare, quia illos signabat qui dum
vane se extollunt vere deficiunt. Addidit quoque
ratiocinando, et dicit:
Quanto magis si comedisset populus praedam inimicorum
suorum, nonne major facta fuisset plaga in Philistiim?
(
S1, 14, 30) Mellis paululum in virgae summitate gustare, est de
doctrinae facundia qualitercunque gloriari. Praedam vero
inimicorum comedere, est virtutis opera per memoriam repetere, et
recolendo gaudere. Quasi enim praedam inimicorum facit, dum
ea, in quibus occultis hostibus quis praevaluit, ad memoriam
ducit. Ea quoque ad saturitatem comedit, qui quasi sua
virtute haec fecerit, se inaniter et vehementer extollit.
Dicit ergo:
Quanto magis si comedisset populus praedam inimicorum
suorum, nonne major facta fuisset plaga in Philistiim?
(
S1, 14, 30)
Quasi dicat: Cum ex brevi gustu favoris, tantus profectus sit,
quid electi praeliatores facerent, si plenas operum laudes licitas ac
justas haberent? Sequitur:
Percusserunt ergo Philistaeos in die illo a Magmis usque in
Aion.
(
S1, 14, 31)
Liber 5, Caput 4
Quid est quod ait:
Gustans gustavi?
(
S1, 14, 43) Quare non dixit superius: Gustans gustavi
paululum de melle isto; cum dixit:
Vidistis quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim
paululum de melle isto?
(
S1, 14, 29) Sed quidam dum peccata confitentur, ea nimirum
quibusdam vocibus minuunt, dum se non ex toto animo commisisse
ostendunt. E contra autem electi viri quando se de minimis
accusant; ea utique non quasi parva, sed quasi magna
pronuntiant. Quid est dicere:
Gustans gustavi,
(
S1, 14, 43) nisi quod foris peccatum exercui, magno concupiscentiae ardore
complevi? Et quid est post peccati confessionem dicere,
Morior,
(
S1, 14, 43) nisi mortem a se poenitendo et confitendo expellere, et expulsam
timere? Quod quidem proprie est electorum, qui peccata sua
deserunt: et tamen haec, quasi non deserta, pertimescunt. Et
quidem puris confessionibus, et austeris poenitentiae cruciatibus
delent, sed quasi non deleta vehementer timent. Sed quid est,
quod ait:
In summitate virgae?
(
S1, 14, 43) nisi quia dum nos confitendo insequimur, proferre
contra nos mendacium non debemus. Peccatum quidem in
confessione prodendum est, sed augmentandum mendacio non est.
Tale quidem debet esse in confessione, quale fuit in opere.
Ut ergo ardor concupiscentiae bene prodatur, dicit:
Gustans gustavi;
(
S1, 14, 43) Et ut qualitas ejus appareat, subditur:
In summitate virgae,
(
S1, 14, 43) quasi dicat: Audacter inflammatus feci, sed hoc feci.
Et quia filius regis confitetur, dicit:
Quae erat in manu mea.
(
S1, 14, 43) Virga Jonathae praedicatoris doctrinam atque
disciplinam signat. Quae in manu tenetur, quando non solum
docet, sed quod docet, operando exercet. Quid est ergo, quod
ait: Quae erat, non, Quae est in manu
mea? nisi quia aestimationem electorum
insinuat, qui etiam cum prava committunt, praedicationis ministerio se
indignos arbitrantur. Dicit ergo:
In summitate virgae, quae erat in manu mea.
(
S1, 14, 43) Quasi dicat: De illo superbiens peccavi, quo peccando
me indignum feci. Erat ergo in manu mea, et non est, quia
etsi aliquando feci quod docui, illud quod operando tenui superbiendo
amisi. Nunc igitur timore perterritus dicit:
Ecce morior.
(
S1, 14, 43) Et quia idem metus aliquando divina inspiratione menti
incutitur, aliquando comminatione doctorum, subditur:
Et ait Saul: Haec faciat mihi Deus, et haec addat; quia
morte morieris, Jonatha.
(
S1, 14, 44) Sequitur:
Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui
fecit salutem magnam in Israel? Hoc nefas
est. Vivit Dominus, si ceciderit capillus de
capite ejus in terram; quia cum Deo operatus est
hodie. Liberavit ergo populus Jonatham, ne
moreretur.
(
S1, 14, 45)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 13
Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philistim heri et nudiustertius,
ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel,
(
S1, 14, 21) et reliqua usquequo ait:
Nuntiaverunt autem Sauli, dicentes, quod populus peccasset Domino
comedens cum sanguine.
Qui ait: Praevaricati estis.
Volvite ad me jam nunc saxum grande.
(
S1, 14, 33) Nam antequam spiritalem figuram aggrediamur enucleandam, manifestandum est
quidest quod Scriptura dicit de Jonatha: Illuminati sunt oculi ejus, et
quidsignificetjuxta historiam quod dicit, comedisse populum cum sanguine.
Quid est quod sacra Scriptura ait: « Illuminati sunt oculi Jonathae, proptergustum
mellis? » nunquid ante caecus erat? Minime. Sed illuminati sunt utique, non
ad videndum, quia ante videbat, sed addiscernendum, quia vetita tetigerat.
Sicut de primis hominibus legitur, qui mox ut prohibita gustaverunt, apertoshabuisse
oculos referuntur, ad discernendum videlicet inter bonum quod amiserant, etmalum ad
quod ceciderant. Caeterum aliqui aliter intelligi volunt: Aiunt enim quod
ex nimio calore oculi, etexercitio praelii ac itineris, reverberati erant, et nimio
jejunio fatigatus, nonsolum corpore, sed et mente fortassis defecerat, ubisunt oculi
interiorishominis. Et ideo cum gustasset gustum mellis, illuminatus
dicitur: quia non solum oculi exrefectione corporis, inquiunt, clarius videre
coeperant, sed et interius mens clariorconfortata dulcedine mellis, ac promptior
resumptis viribus ad persequendumadversarios exstiTit. Unde et ipse ait:
Turbavit pater meus terram.
Vidistis ipsi, quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum
de melle isto: quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum
quam ceperat?
(
S1, 14, 29 et
S1, 14, 30) Nam quod ait,
Turbavit pater meus terram,
(
S1, 14, 29) de patrata victoria intumuit, et ideo de indicto jejunio patrem
suumreprehendit. Denique quod sequitur;
Et versus ad praedam defatigatus populus, tulit oves et boves, et
vitulos,et mactaverunt in terra.
Comeditque populus cum sanguine.
(
S1, 14, 32) Non fecit populus irritum juramentum. Quod enim Saul adjuraverat,
dicens:
Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de
inimicis meis.
(
S1, 14, 24) Ideo dixit, quia victoria jam potiti erant; sed peccasse Domino, et cumsanguine
comedisse dicitur, quia contra legis praeceptum, antequam sacrificiumvespertinum
perageretur, comederunt. Sic itaque usus erat, ut quando homicidium ab eis,
aut in suis, aut in exterisfiebat, non comederent antequam sacrificium vespertinum
pro
eis fieret. Aliter, peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicitur,
quia, mactatisvictimis, non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta legis
praeceptum, adipemet sanguinem,cum videlicet sanctuarium secum haberent.
Quando locus sanctuarii procul erat, jubetur sanguis victimarum in terram fundi dehis
videlicet victimis, quas ad suos esus praeparabant, quando vero sanctuariumpraesens
erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubetur fundi. Sicut est illud
in libro Deuteronomii:
Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem ipse vesceris.
(
Dt, 12) Quod quia praefatus populus non fecit, peccasse dicitur Domino, et
idcircodicitur cum sanguine comedisse. Sive quia retro olim per legem
mystice praeceptum fuerat, ut ne quis de filiisIsrael ovem vel bovem aut capram, vel
quodlibet animal quod Domino offerebatur, incastris immolarent, sed ad ostium
tabernaculi universa ducerent, et ibiomniaocciderent. Quod quia non
fecerant, comedisse passim occidendo referuntur cum sanguine. Licet iste
sensus posterior quibusdam placere videatur, superiores vero, quosposuimus, magis
(ut
nobis videtur) historiae congruunt. Non ideo dicimus, ut istum refragemus,
aut inhibeamus sensum, cum maxime spiritalisensui, de quo in sequentibus Domino duce
dicturi sumus, convenit; sed prudentilectori derelinquimus sensum nostrum insinuando,
ut si placuerit, mihi consentiendofaveat; quia hic, ut annui, ad radicem historiae
pertinet. Ecce fundamentum historiae innuimus, nunc spiritalem
significationempandamus. Sed prius quid significat quod Jonathas filius
Saul pergentis ad praelium,etjejunium indicentis, videns super faciem agri mel,
extendit summitatem virgae, etintinxit in favunt mellis, et gustavit, et illuminati
sunt oculi ejus, propalabimus,ut postmodum caetera conjunctim insinuare
valeamus. Verum quod ad gustum mellis oculi Jonathae illuminati sunt, sicut
diximus, non advidendum, quia antea videbat, sed ad discernendum, quia vetita
tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut Adam, fecit illum attentum,
reddiditque confusum: quidaliud exprimitur, nisi hoc facto admonetur, omnes illecebras
voluptatum in saeculodebere contemnere is qui Deo nititur militare? Non enim potest
contra Allophylosspiritales, id est adversus principes tenebrarum, viribus animi
concurrere, qui adhuchujusmodi negligit dulcedinem declinare. Mel
enimdistillans, inquit Scriptura
(voir:
Pr, 5)
, labia meretricis, quod est delectatio voluptatis carnalis. De quo
putatur, juxta mysticos intellectus, hunc gustasse Jonathan, et sortedeprehensum,
vix
precibus populi liberatum. Illud vero quod superius descripsimus, quia
postquam Domini opitulante auxilio,Philistim conturbati dispersique et in fugam versi
sunt, quicunque de filiis Israeladhaeserant, rursum ad suos Israeliticos reversi sunt,
etc., hanc intelligentiam mystice habere dignoscitur: quod postquam
haereticorumconventus, Domino cooperante, per ecclesiasticos viros victus atque
dispersus et infugam versus catholicis cesserit; eos vero qui de Ecclesia ab ipsis
haereticis vi velperversione subtracti fuerant, rursum ad Ecclesiam a qua
discesserantredeuntes,plerique sacerdotes, adhuc diversa sentientes et in variis
sectis seducti,aut illos quos de ipsis haereticis, quasi oves aut boves, ad Ecclesiam
reducerepotuerint, baptizandos denuo decernunt; sic quibusdam sacerdotibus olim visum
fuerat,ut de haeresi ad Ecclesiam conversi, iterum baptizarentur, sicut faciunt
Donatistaehaeretici: quod utique illicitum est, eos qui semel abluti sunt, denuo
baptizare, autcerte conversis ex gentilitate, nequaquam secundum ecclesiasticam
regulam, rectumbaptismum tradere. Quos tamen Christus Dominus, velut Saul,
per ecclesiasticos viros ad unitatemfidei revocat in fide sua, cujus figuram lapis
ille grandis praetendebat, qui omnescredentes baptizari praecepit. Nam quod
praeceptum erat, ut ovem vel bovemvel quodlibet animal, quod Dominoofferebatur, non
in
castris immolarent, sed ad ostium tabernaculi universa adducerent,prout superius
ostendimus, et ibi omnia occiderent, typos adumbrabat futuros. Quod enim in
lege ostium, hoc hic ingens saxum, hoc unitas fidei in Christosignificat.
Nam sicut per oves et boves et vitulos et arietes, diversos homines ad fidemvenientes
significat, ita per occisionem animalium, lavacrum regenerationisinsinuat.
In quo baptismo, velut quodlibet animal, vetus homo moritur, et
novusresurgit. Illi enim eosdem credentes quasi diversa animalia, ut dictum
est, occidentes,super terram cum sanguine comedunt, qui in varias sectas divisi, in
unitate fidei,sicut oportet, nequaquambaptizant. Quos utique quasi cum
sanguine comedunt, dum illos absque perfecta purificationepeccatorum sibi
aggregant. Quos velut comedunt, dum se cum illis unum corpus
efficiunt. Sequitur:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)