V. 14 :
et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti
virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 59. 60. : In spatio quod arat bos binus luce sub una, Allophylos sternit quinque quater Ionatha.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Facies Jonathae cernitur, quando qui verbum praedicatoris audiunt,
charitatem etiam mentis ejus agnoscunt; cum videlicet hunc audiunt et
coelestia praedicare, et eos, quibus ipsa pandit coelestia, mira
charitate diligere. Bene autem ante faciem cadere dicuntur,
quia dum bona quae sunt in mente praedicatoris agnoscunt, statum
pravitatis deserunt. Sed et dum ad remedium poenitentiae
plures veniunt, alii in magnorum, alii in minorum exempla
confugiunt. Apte igitur dictum est:
Alios armiger ejus interficiebat.
(
S1, 14, 13) A vita quidem reproba privari, interfici est: et cujus
exemplo, vel monitis malum quis deserit, ante ejus pedes quasi
interfectus cadit. Generali quippe sententia singulorum
victorias exponens Jacobus ait:
Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae,
salvabit animam ejus a morte,
et operiet multitudinem peccatorum.
(
Jc, 5, 20) Sequitur:
Et facta est plaga prima, qua percussit Jonathas et armiger
ejus, quasi viginti virorum, in media parte jugeri, quam par
boum in die arare consuevit.
(
S1, 14, 14)
Commentaires
Gregorius I (540-604)