Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 48 : congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu vastatorum eius

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quia dum de omni genere peccatores ad vitam trahit, triumphare ubique cognoscitur. Hos nimirum triumphos agere suos milites, suos principes imperabat Dominus, cum dicebat: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium omni creaturae. ( Mc, 16, 15) Omni creaturae Evangelium praedicare praecipit, qui omnia genera hominum duci ad fidem voluit, ut dum nobiles regum suorum triumphos ostenderet, eos superare ubique monstraret. Unde scriptum est: Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. ( 1Ti, 2, 4) Omnes quippe homines vult salvos fieri, quia de omni hominum genere eligit, quos ad gaudium aeternae salutis trahit. Sed quid speciali fortitudine agat, exponit, quia dicit: Congregatoque exercitu, percussit Amalech, et eruit Israel de manu vastatorum ejus. ( S1, 14, 48)
  • Liber 5, Caput 4
    • Amalech populus lambens interpretatur. Quid ergo per Amalech, nisi fornicationis spiritus designantur? Lambere enim eorum est, ad peccandum mentem carnis blandimento delinire. Velut enim linguae tactu lambere ambiunt, cum levibus suggestionibus mentem tangunt. Quid est quod contra Moab et Ammon, quod contra Edom et regem Suba pugnasse et vicisse dicitur, non tamen exercitum congregasse, sed ut Amalech vinceret, exercitum congregavit? Quid est quod exercitum congregavit, nisi quia ad exstinguendum fornicationis spiritum, virtus una non sufficit? Abstinentia quidem ciborum contra hoc vitium fortissima est, sed sola non praevalet; velut enim miles est, et pugnare potest, superare non potest, quia Amalech non vincitur, nisi exercitus congregetur. Qui ergo fornicationem percutere appetit, addat abstinentiae corporis virtutem humilitatis. Nam si mens Deo subdi humiliter despicit, carnis suae desideria dominando ac praeeminendo non premit. Sed adhuc necesse est, ut congreget, quia exercitum parvum habet. Virtuti ergo humilitatis et abstinentiae corporis addatur frequens numerus orationis. Affectus quidem cordis intenti coelestibus, contra carnis bellum fortes milites sunt. Jam ergo in frequenti assiduitate precum aciem habet, sed exercitus non unam tantum aciem, sed plures habet. Adhuc itaque exercitum perfectum non habet, et Amalech percutere nequaquam valet. Nunquid ei prodest quod jejunando se atterit, quod ad tempus orando compungitur, si mens lubrica cogitet, et phantasmata lasciviae in semetipsam portet? Sed vitare turpes cogitationes non praevalet, qui honestas in se non habet. Quia enim semper cogitatmus, exquirenda sunt nobis bona, ne mala cogitemus. Quid vero sunt omnes turbae bonarum cogitationum, nisi innumerabiles mentis acies? Nam dum mentem ambiunt et minuunt, ad eam accedere turpissimos inimicos non permittunt. Et quia cogitando ad desiderium magnae puritatis accendimur, armis potentibus milites nostri induti sunt, quibus fornicationis impetus et depellendo, in fugam vertunt, et ad nihilum deducendo perimunt. Nam unde ad animam intrare cogitationes possint, non habent, quae quasi fortissimo milite, honestate cogitationum bonarum undique ornata est. Nunc ergo exercitum anima congreget, quae Amalech vult perimere, et de manu vastatorum ejus videntem spiritum liberare. In horum medio resideat, ut cuncta exemplis electorum fortium, circumdata doctrinis Scripturarum, nullam partem sui vacuam habeat unde hostis irrumpat. Quia ergo innumerabilia sunt exempla fidelium, quia multa documenta Scripturarum, exercitus magnus et fortis est, sed ad congregandum difficile non est. Bene ergo de Israelis rege dicitur: Congregato exercitu, percussit Amalech, ( S1, 14, 48) quia fornicationis spiritus non ante vincitur quam per abstinentiam corpus atteratur, et omnis turpitudo obscoenae cogitationis, bonis mentem replentibus, effugatur. Tunc quippe eum lambere, id est delinire populus lambens delectando non potest, quia domita carne jejuniis, humilitatis arce praedita mente, orationis armis accincta, intenta doctrinis coelestibus, exemplis munita, impiae suggestioni aditum praebere consentiendo non praevalet. Quae nimirum exercitus congregatio bene regibus, id est Ecclesiae doctoribus convenit, quia quisquis ad exstinguendam fornicationis rabiem electos subditos instruere nititur, haec plura auxiliorum agmina ei verbo congreganda sunt.