V. 9 :
si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro
nec ascendamus ad eos
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Nonnulli subjecti, dum mensuram ordinis sui negligunt, eamdem mensuram
sic confundunt, ut praelatorum suorum dispositioni communicent, sed
obedire imperiis recusent. Emendare quidem majorum dicta
facile audent, sed facile implere quae praecipiunt, non
conantur. Quid ergo in hujus armigeri voce nobis ostenditur,
nisi quia relinquenda est praepositis dispositio libera, tenenda est
subditis virtus obedientiae non remissa? Ut enim liberam
disponendi auctoritatem praedicatoribus assignent, ait:
Fac omnia, quae placent animo tuo.
(
S1, 14, 7) Et ut subditorum pronam voluntatem ad omnia servitia
ostenderet, subdit:
Perge quo cupis, et ero tecum quocunque volueris.
(
S1, 14, 7) Nec ibi quidem dixit: Quaedam fac quae sunt in animo
tuo, quaedam non fac, vel aliter fac; nec hic, perge illuc, et ero
tecum, et illuc non ero tecum.
Omnia, inquit, fac,
(
S1, 14, 7)quia dispositione praelatorum disponenda sunt omnia:
Ero item, ait,
tecum quocunque volueris;
(
S1, 14, 7) quia alicui praecepto obedientiae subjectus optimus deesse non
debet. Sequitur:
Et ait Jonathas, ecce nos transibimus ad viros istos,
cumque apparuerimus eis, si taliter locuti fuerint ad nos:
Manete donec veniamus ad vos, stemus in loco nostro, nec
ascendamus ad eos. Si autem dixerint: Ascendite
ad nos, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus
nostris.
(
S1, 14, 8,
S1, 14, 9 et
S1, 14, 10)
Liber 5, Caput 4
Certa et indubitata sanctae Ecclesiae sententia est, quia electi
praedicatores non solum quid, quantum et quando loquantur considerare
debent, sed quibus etiam loquantur. Unde et Dominus a
quorumdam notitia verbum recondens, discipulos prohibet, dicens:
Nolite ponere margaritas ante porcos.
(
Mt, 7, 6) Hinc item Scriptura inutiliter effundi verbum vetat,
et dicit:
Ubi non est auditus, non effundas sermonem.
(
Ec, 32, 6) Quid ergo, quod Jonathas dicit:
Si dixerint: Manete donec veniamus ad vos, stemus in
loco nostro: Si vero: Ascendite ad nos, ascendamus, quia
tradidit eos Dominus in manibus nostris,
(
S1, 14, 9 et
S1, 14, 10) nisi quia electus praedicator attente debet colligere, quibus
verbum vitae debeat proferre. Sed quia hoc ostendi nunc in
sensu litterae videtur, nos subtilius exprimamus. Ad
peccatores, praedicatores transeunt, quando his quibus verba exhibent,
non solum verbo, sed etiam vita placent. Qui ergo sunt qui
dicunt:
Ascendite ad nos,
(
S1, 14, 10) nisi hi qui devotionis signa proferunt, quia salutis verbum et
venerabiliter audiant, et retinere fortiter concupiscant? Ad
istos itaque ascendendum est, in quibus etsi magnus labor est in opere
ministerii, sunt et magna lucra salutis. E contrario vero ad
doctores peccatores transire gestiunt, quando tam profunda caecitate
merguntur, ut ad imitandae suae pravitatis exemplum ipsos etiam
praedicatores convertere nitantur. Proni quippe ad malum
sunt, corde impoenitentes, et peccati lepra, quam induunt, maculare
alios non expavescunt. De quibus sapiens ille loquitur,
dicens:
Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus
pessimis.
(
Pr, 2, 14) Et item Propheta de his vaticinans, ait:
Praedicaverunt peccatum suum sicut Sodoma.
(
Es, 3, 9) Quid est ergo quod ait:
Stemus in loco nostro?
(
S1, 14, 9) Sed tale est, ac si dicat: Si illos lucrari non
possumus, nosmetipsos in bona conversatione servemus. Locus
enim noster bona conversatio est, de quo nimirum loco alias scriptum
est:
Si spiritus potestatem habens ascenderit super te, locum
tuum non deseras.
(
Ec, 10, 4) Locus quidem iste non solum a spiritu, sed etiam ab
homine cavendus est: quia ipse spiritus non solum per se nobis obviat,
sed contra nos etiam per hominem pugnat. Si vero locus noster
Dominus est, cum mali se nobis objiciunt, in loco nostro persistamus,
quia cum incorrigibiles praedicatorum monita non recipiunt, solerter
debent ipsi circumspicere, ut ad se nulla possint eorum exempla
pervenire. Sequitur:
Apparuit itaque stationi Philistinorum, dixeruntque
Philistiim: En Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus
absconditi fuerant. Et locuti sunt viri de
statione Philistinorum ad Jonatham, et ad armigerum suum:
Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem.
(
S1, 14, 11 et
S1, 14, 12)
Commentaires
Gregorius I (540-604)