Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 34 : et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Oves quidem tollit, qui innocentiae suae causas multiplices ad elationem recolit. Boves in praedam tollit, quando labores praedicationis suae cogitat, et quidquid aliis loquendo, velut terram excolendo profecit, memorando coacervat. Vitulos tollit, cum de eo extollitur quod compressi motus lasciviae ad mentem reducuntur. Quia enim duo in magna justorum laude praecepta sunt; videlicet splendor charitatis, cum luce boni operis, dum aestimatione sua quisque arrogans extollitur, et oves, et vitulos tollere perhibetur. Oves quidem in innocentia bonorum operum, vitulos vero in mortificatione corporalium passionum. Quibus nimirum boves inseruit, quia perfecte non extollitur, qui se infirmum et impotentem in parte aliqua contemplatur. Magnus quidem apud se jam est aestimatione pudicitiae et boni operis, sed in fastu amplioris elationis se elevat, dum perfectum se recolit in labore praedicationis. Sed haec omnia ad quem finem perducantur, subsequenter expositum est: Et mactavere in terra. ( S1, 14, 32) In terra oves, et boves, et vitulos mactare, est de virtutum conscientia, ima et carnali laetitia exsultare. Unde et per Oseam de elatis et arrogantibus dicitur: Victimas demergebant in profundum. ( Os, 5, 2) In profundum quidem victimas mergunt, qui coelestes virtutum hostias non in coelum per gratiarum actionem sublevant,sed ad terram per appetitum vanae laudis inclinant. Unde et bene subditur: Comeditque populus cum sanguine. ( S1, 14, 33) Mentis cibus interna ejus laetitia est. Quid est ergo comedere cum sanguine, nisi ab interno appetitu mentis intentionem vani favoris nequaquam removere? Velut enim sanguis abjicitur, cum mens a gaudio boni operis intentionem removet vanitatis. Hujusmodi enim mens laetari in bono opere novit, quia appropinquare coelestibus per opera bona gaudet, quae in eisdem operibus videri ad tempus refugit. Cum sanguine ergo comedere, est gaudium boni operis sumere permixtum vanitatis intentione. Quod nimirum cum ab aliis offertur, elatis simplex cibus est; cum vero nullis laudantibus, conscientia superborum intumescit, quasi per praedam violenter tollunt quod aliquis sponte non tribuit. Sequitur: Nuntiavere autem Saul dicentes quod populus peccaret Domino, comedens cum sanguine. Qui ait, praevaricati estis. Volvite ad me jam saxum grande. Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat unusquisque bovem suum, et arietem, et occidite super istum lapidem, et vescimini, et non peccabitis Domino cum sanguine comedentes. ( S1, 14, 33 et S1, 14, 34)
  • Liber 5, Caput 4
    • Praedicatorum sanctae Ecclesiae proprium est, et perpetratas culpas reprehendere, et qualiter reprehensae vitari debeant, monstrare. Reprehensae quidem innotescunt, sed si vitari nesciantur, ostensae repetuntur. Quid in hac sanguinis comestione, nisi latens elationis virus ostenditur? Latentia autem vitia nisi exposita non curantur. Ut ergo praedicatorum mores insinuet, Saul prius praevaricatum fuisse populum asserit, deinde in lapide occidi quae manducent animalia praecipit. Sed saxum, sive lapidem novimus, quia hunc Paulus ostendit, dicens: Petra autem erat Christus. ( 1Co, 10, 4) Lapis vero ad praedicatorem volvitur, cum coram eo Redemptoris exempla memorantur. Devolvi etiam dicitur, ut ex omni parte videatur. Grandis vero dictus est, quia per Danielem crescere perhibetur, et omnem orbis faciem implere (voir: Da, 2) . Non ergo quomodolibet, sed ab utroque latere revolutus aspicitur, ut ab arrogantibus conspiciatur Deus, et eorum arrogantia deprimatur. Videat ergo arrogans quam potens in virtute, quam sublimis in majestate, quam humilis in virtute, Redemptor noster apparuit. Nam caecos illuminans, aegros sanans (voir: Mt, 9) , praecipiebat ut quod potenter egisset nemini diceretur. In monte resplenduit, Patrem testimonium suae divinitatis produxit, et tamen discipulis ait: Nemini dixeritis visionem hanc, donec Filius hominis a mortuis resurgat. ( Mt, 17, 9) Et fortasse idcirco resurgente jam Domino, ad monumentum angelus apparuit, qui ab ejus ostio lapidem revolvit. Tunc quippe revolvendus erat lapis, quia Christus verus homo et potens Deus post resurrectionis gloriam erat agnoscendus. Si ergo unam partem lapidis aspexit elatus, volvat lapidem, et aliam videat. Non qualitercunque lapidem videat, quia non est mortuus Christus, sed revolutum ab angelo, quia a mortuis resurrexit. Aspiciat ergo facundiam praedicationis hinc, et volvat, et miretur illinc splendorem humilitatis. Videat signorum potentiam hinc, et inde videat quia qui virtutis potentia claruit, eamdem virtutem praecepto silentii occultavit. Sed dum videt partem humilem, videat et sublimem. Ecce humilis pars lapidis cernitur, quia dicit: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. ( Ph, 2, 8) Sed si ista pars volvitur, altera revelatur, quia subjungitur: Propter quod Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. ( Ph, 2, 9) Ad praedicatorem ergo lapidem volvimus, cum coram ipso Redemptoris nostri potentiam, et humilitatem memoramus; cum et in operibus eum attendimus humilem, et ex humilitate in coelo sublimem. In hoc quidem lapide bos, et aries occidatur, ut in omni hominum genere elationis vitium Christi contemplatione mactetur. Ibi quippe omnis sanguis effunditur, quia qui exemplo Christi instruitur, magna agit, sed de illis magnis operibus se non extollit. Pascitur quidem laetitia boni operis, sed non cruentatur cibus ejus sanguine vanae laudis. Nam lapis ille si in verbis revolvitur, dicit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. ( Jn, 15, 24) Sed quia de verbis non tumuit, volvens se, ait: Ego non quaero gloriam meam. ( Jn, 8, 50) Bos ergo et aries in lapide occiditur, quando exemplo Redemptoris omnis cornuta elatio condemnatur; quando electus quilibet, et bene agit, et optime docet, sed nec vita eum erigit propria, nec eruditio aliena. In ariete quippe robur propriae innocentiae exprimitur, in bove autem labor, et fortitudo praedicationis. Qui in petra occiduntur; ut sic electam mentem gaudendo reficiant, ut ei mixtum in se cruorem carnibus non impendant. Hoc quidem electus praedicator non solum loquitur, sed etiam persuadet. Unde et subditur: Adduxit itaque populus unusquisque bovem in manu sua, usque ad noctem, et occiderunt ibi. ( S1, 14, 34)
  • Liber 5, Caput 4
    • Bovem in manu adducere, est peccatum elationis poenitentiae afflictione delere. Dum enim operando delet, quod superbiendo deliquit, mactandum bovem in lapide per manum ducit. Quid est autem, quod dicit: Usque ad noctem, ( S1, 14, 34) nisi quia et peccare non licet, sed delere peccata usque ad mortem licet? Usque ad noctem ergo boves mactandi sunt, non in nocte, quia dum vivimus, peccata delere poenitendo possumus, post mortem fructuosam agere poenitentiam non valemus. Bene autem in eodem loco subditur: Aedificavit autem Saul altare Domino. ( S1, 14, 35)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 14
    • Defatigatus est populus nimis, et versus ad praedam, tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine. Nuntiaverunt autem Saul, dicentes quod populus peccasset Domino, comedentes cum sanguine. Qui ait: praevaricati estis, volvite ad me jam nunc saxum grande. Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus, unusquisque bovem in manu sua, usque ad noctem, et occiderunt ibi, ( S1, 14, 31, S1, 14, 32, S1, 14, 33 et S1, 14, 34) etc. Peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicuntur, quia mactatis victimis non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, juxta legis praeceptum, adipem et sanguinem, cum videlicet sanctuarium secum haberent. Quando locus sanctuarii procul fuerat, jubebatur sanguis victimarum fundi in terram, de his videlicet victimis quas ad suos esus praeparabant. Quando vero sanctuarium praesens erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubebatur fundi, sicut est illud in libro Deuteronomii: Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari, carnibus autem ipse vesceris; ( Dt, 12) quod praefatus populus non fecit, et idcirco dicitur Domino peccasse, et cum sanguine dicitur comedisse. Sequitur.