V. 9 :
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus, dicens: Nemini
dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 4
Praedicatorum sanctae Ecclesiae proprium est, et perpetratas culpas
reprehendere, et qualiter reprehensae vitari debeant,
monstrare. Reprehensae quidem innotescunt, sed si vitari
nesciantur, ostensae repetuntur. Quid in hac sanguinis
comestione, nisi latens elationis virus ostenditur? Latentia
autem vitia nisi exposita non curantur. Ut ergo praedicatorum
mores insinuet, Saul prius praevaricatum fuisse populum asserit, deinde
in lapide occidi quae manducent animalia praecipit. Sed
saxum, sive lapidem novimus, quia hunc Paulus ostendit, dicens:
Petra autem erat Christus.
(
1Co, 10, 4) Lapis vero ad praedicatorem volvitur, cum coram eo
Redemptoris exempla memorantur. Devolvi etiam dicitur, ut ex
omni parte videatur. Grandis vero dictus est, quia per
Danielem crescere perhibetur, et omnem orbis faciem implere
(voir:
Da, 2)
.
Non ergo quomodolibet, sed ab utroque latere revolutus aspicitur, ut
ab arrogantibus conspiciatur Deus, et eorum arrogantia
deprimatur. Videat ergo arrogans quam potens in virtute, quam
sublimis in majestate, quam humilis in virtute, Redemptor noster
apparuit.
Nam caecos illuminans, aegros sanans
(voir:
Mt, 9)
, praecipiebat ut quod potenter egisset nemini
diceretur. In monte resplenduit, Patrem testimonium suae
divinitatis produxit, et tamen discipulis ait:
Nemini dixeritis visionem hanc, donec Filius hominis a
mortuis resurgat.
(
Mt, 17, 9) Et fortasse idcirco resurgente jam Domino, ad
monumentum angelus apparuit, qui ab ejus ostio lapidem
revolvit. Tunc quippe revolvendus erat lapis, quia Christus
verus homo et potens Deus post resurrectionis gloriam erat
agnoscendus. Si ergo unam partem lapidis aspexit elatus,
volvat lapidem, et aliam videat. Non qualitercunque lapidem
videat, quia non est mortuus Christus, sed revolutum ab angelo, quia a
mortuis resurrexit. Aspiciat ergo facundiam praedicationis
hinc, et volvat, et miretur illinc splendorem humilitatis.
Videat signorum potentiam hinc, et inde videat quia qui virtutis
potentia claruit, eamdem virtutem praecepto silentii
occultavit. Sed dum videt partem humilem, videat et
sublimem. Ecce humilis pars lapidis cernitur, quia dicit:
Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad
mortem.
(
Ph, 2, 8) Sed si ista pars volvitur, altera revelatur, quia
subjungitur:
Propter quod Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen
quod est super omne nomen.
(
Ph, 2, 9) Ad praedicatorem ergo lapidem volvimus, cum coram ipso
Redemptoris nostri potentiam, et humilitatem memoramus; cum et in
operibus eum attendimus humilem, et ex humilitate in coelo
sublimem. In hoc quidem lapide bos, et aries occidatur, ut in
omni hominum genere elationis vitium Christi contemplatione
mactetur. Ibi quippe omnis sanguis effunditur, quia qui
exemplo Christi instruitur, magna agit, sed de illis magnis operibus se
non extollit. Pascitur quidem laetitia boni operis, sed non
cruentatur cibus ejus sanguine vanae laudis. Nam lapis ille
si in verbis revolvitur, dicit:
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit,
peccatum non haberent.
(
Jn, 15, 24) Sed quia de verbis non tumuit, volvens se, ait:
Ego non quaero gloriam meam.
(
Jn, 8, 50) Bos ergo et aries in lapide occiditur, quando exemplo
Redemptoris omnis cornuta elatio condemnatur; quando electus quilibet,
et bene agit, et optime docet, sed nec vita eum erigit propria, nec
eruditio aliena. In ariete quippe robur propriae innocentiae
exprimitur, in bove autem labor, et fortitudo praedicationis.
Qui in petra occiduntur; ut sic electam mentem gaudendo reficiant, ut ei
mixtum in se cruorem carnibus non impendant. Hoc quidem
electus praedicator non solum loquitur, sed etiam persuadet.
Unde et subditur:
Adduxit itaque populus unusquisque bovem in manu sua, usque
ad noctem, et occiderunt ibi.
(
S1, 14, 34)
Commentaires
Gregorius I (540-604)