Evangelium secundum Ioannem

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 24 : Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Nam aequalem non habuit, qui dum humano generi excellenti vita, et verbo consuluit, singulari munere dare potuit dona Redemptionis. Unde et Paulus ait: Abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes; in vita regnabunt per unum Jesum Christum ( Rm, 5, 17). Hanc excellentiae suae dignitatem per semetipsum Judaeis improperans, ait: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent ( Jn, 15, 24). Excellentiam quoque pulchritudinis ejus Psalmista considerans dixit: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis ( Ps, 44, 3). Singulare bonum Redemptionis Isaias in eo testificans, ait: Vere languores nostros ipse tulit, et iniquitates nostras ipse portavit ( Es, 53, 4). Singularem quoque dignitatem ejus, aeternus genitor ostendens, a magnifica gloria clamavit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. ( Mt, 3, 17, Mt, 17, 5 et 1P, 2, 17). Unus vir erat, quem Petrus confitens, ait: Non est aliud nomen datum sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri ( Ac, 4, 12). Hanc excellentiae ejus magnitudinem Paulus asserit, dicens: Dominus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen ( Ph, 2, 9). Et quia excellentia virtutis ejus non solum electos homines, sed etiam cunctos beatos angelos superat, Hebraeis hunc praedicans Paulus, dicit: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. ( He, 1, 3, He, 1, 4 et He, 1, 5) Recte ergo vir unus dicitur, cui nemo comparatur. Sed quem tantum agnovimus, audiamus jam unde esset.
  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi inaniter gloriantem Judaeam reprimat, dicens: Quos magna fecisse astruis, puri homines fuerunt; quem praedico, non solum homo sanctus fuit, sed etiam potens Deus. Dum ergo fortitudo respicitur, excellentia indicatur, quia nimirum omnino infirma est omnis fortitudo hominis in comparatione deitatis. Quo tamen in loco assertio divinitatis non probat excellentiam operis, sed incomparabilitas fortitudinis ostendit veritatem deitatis. Quasi dicat: In hoc cognoscitur quia vera protulit, quia deitatem quam in se asseruit incomparabilibus operibus comprobavit. Unde per semetipsum dicit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent ( Jn, 15, 24). Jam vero ipsa opera discutienda sunt. Moyses mare (voir: Ex, 14, 12) , Helias flumen divisit (voir: 4S, 2, 8) ; Dominus noster Jesus super mare ambulavit (voir: Mt, 14, 24) . Quid ergo est elegantius in sicco profundi alveo viam transeunti populo exhibere, an ipsam maris faciem viam facere? Illi quippe, quia humanitatis deprimebantur pondere, in profundi solido viam qua pergerent requirebant; sed qui infirma humanae naturae in celsitudinem divinitatis assumpsisse cognoscitur, super aquas virtute propria ferebatur. Moyses de consortio sermonis Domini splendorem vultus obtinuit (voir: Ex, 34, 29) , Josue orationibus solem fixit (voir: Js, 10, 12 et Js, 10, 13) ; sed quia Deus est Jesus, coram discipulis in solis virtute resplenduit. In illius faciem filii Israel intendere non poterant, istius gloriam qui meruerunt cernere ceciderunt, ut aperte cognosceres quia divinum existeret quo humana transiret. Huic, in monte illis assistentibus, ab aeterno Patre dicitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite ( Mt, 17, 5). Et idcirco etiam Helias, qui ne plueret coelum clausit, et ut plueret reseravit (voir: R3, 17, 1) in ejus comparatione quid est qui apertis coelis, Patrem exhibuit testem suae divinae generationis? Non est ergo fortis ut Dominus ( S1, 2, 2), quia quidquid virtutis Moyses ostendere potuit, Dominus, non ipse fecit. Jesus autem omnia quae mire gessit propria virtute exhibuit, quia Dominus etiam Moysi fuit. Non enim Moyses populo perdeserta gradienti, sed Dominus manna pluit (voir: Ex, 16, 13) . Non Moyses, sed Dominus in columna ignis per noctem, et nubis in die, populum praecessit (voir: Ex, 14, 19) . Non Moyses, sed verbum quod factum est ad eum, aquam de rupe produxit (voir: Ex, 17, 6) . Non Moyses, sed Dominus volatilia concupiscentibus exhibuit (voir: Ex, 16, 17) . Unde et Dominus Judaeos in patrum fortitudine gloriantes reprimit, dicens: Non Moyses, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo ( Jn, 6, 32). Hinc Psalmista non Moysen inaniter efferens, sed Dominum laudabiliter extollens, dicit: Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos, interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre. Eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas. Et mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata ( Ps, 77, 12, Ps, 77, 13, Ps, 77, 14, Ps, 77, 16, Ps, 77, 23, Ps, 77, 24 et Ps, 77, 27). Dominus autem Jesus fortis incomparabiliter non in aliena virtute apparuit, sed in sua. Unde et ex seipso potens, paralytico imperans, ait: Tibi dico, surge ( Mt, 9, 6). Hinc etiam scriptum est: Quotquot tangebant eum, salvi fiebant a quocunque languore tenebantur ( Mc, 6, 56). Et iterum: Virtus de illo exibat, et sanabat omnes ( Lc, 6, 19). Hoc namque insigne fortitudinis, nec Moyses, nec Helias habere potuit, ut, dum incomparabilia signa innotescerent, adventum unigeniti apertissime designarent. Recte ergo Synagoga perpetuo silentio damnatur, cum subditur: Nolite multiplicare loqui sublimia. Recedant vetera de ore vestro. ( S1, 2, 3)
  • Liber 2, Caput 2
    • Vir in virum peccare est homo in hominem perversa agere. Quid est ergo quod dicit: Pacari ei potest Deus, nisi quia talia peccata levia erant in illorum comparatione quae Judaei committere in Dei Filium cogitabant? In Deum quippe peccabant, quia eum quem moliebantur occidere Deum se esse apertissima miraculorum luce monstraverat. Hoc quippe per semetipsum Dominus ostendit, dicens: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent ( Jn, 15, 24). Et ut ostenderet implacabilitatem Dei Patris, subjungit dicens: Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, quia viderunt et oderunt me, et Patrem meum ( Jn, 15, 22) [mauvais référencement: Jn, 15, 22] . Tale est ergo, ac si dicat: Cujus prece illud peccatum indulgetur, quod in ipsum indultorem committitur: quis pro eo omnipotentem Patrem obsecrat, qui coaeternum Unigenitum in mortem damnat? Nihil enim apertius diceret, si fateretur, dicens: Hic, quem velut purum hominem persequimini, etiam Deus est. Rationis ergo lex exigit ut qui conditorem persequitur venia defraudetur. Sed ducit divina pietas districtionem rationis; legis enim aequitatem ostendit, sed prolatae assertionis vigorem in promulgati juris exsecutione non tenuit. Aequitatis enim rigore decretum est ut ad indulgentiae obtentum nulla prece pertingeret; sed quibus oratio hominis nulla suffecit, pietas Redemptoris non defuit. Omnis homo qui pro transgressionibus oret tollitur; sed quibus homo sufficiens erat nullus, ipse Deus homo factus est intercessor pius. Nam in cruce suspensus oravit, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt ( Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 22, 34]. Pacatus est ergo Deus iis qui in Deum peccaverunt, non aliena prece, sed sua. Sed pacatus est Deus non omnibus, sed quibusdam. Quidam namque persecutores Domini praedicantibus apostolis conversi sunt, caeteri vero periere. De istis enim Lucas meminit, dicens: Factus est numerus eorum quinque millia ( Ac, 4, 4). De reprobis vero subjungitur: Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos ( S1, 2, 25).
  • Liber 5, Caput 4
    • Praedicatorum sanctae Ecclesiae proprium est, et perpetratas culpas reprehendere, et qualiter reprehensae vitari debeant, monstrare. Reprehensae quidem innotescunt, sed si vitari nesciantur, ostensae repetuntur. Quid in hac sanguinis comestione, nisi latens elationis virus ostenditur? Latentia autem vitia nisi exposita non curantur. Ut ergo praedicatorum mores insinuet, Saul prius praevaricatum fuisse populum asserit, deinde in lapide occidi quae manducent animalia praecipit. Sed saxum, sive lapidem novimus, quia hunc Paulus ostendit, dicens: Petra autem erat Christus. ( 1Co, 10, 4) Lapis vero ad praedicatorem volvitur, cum coram eo Redemptoris exempla memorantur. Devolvi etiam dicitur, ut ex omni parte videatur. Grandis vero dictus est, quia per Danielem crescere perhibetur, et omnem orbis faciem implere (voir: Da, 2) . Non ergo quomodolibet, sed ab utroque latere revolutus aspicitur, ut ab arrogantibus conspiciatur Deus, et eorum arrogantia deprimatur. Videat ergo arrogans quam potens in virtute, quam sublimis in majestate, quam humilis in virtute, Redemptor noster apparuit. Nam caecos illuminans, aegros sanans (voir: Mt, 9) , praecipiebat ut quod potenter egisset nemini diceretur. In monte resplenduit, Patrem testimonium suae divinitatis produxit, et tamen discipulis ait: Nemini dixeritis visionem hanc, donec Filius hominis a mortuis resurgat. ( Mt, 17, 9) Et fortasse idcirco resurgente jam Domino, ad monumentum angelus apparuit, qui ab ejus ostio lapidem revolvit. Tunc quippe revolvendus erat lapis, quia Christus verus homo et potens Deus post resurrectionis gloriam erat agnoscendus. Si ergo unam partem lapidis aspexit elatus, volvat lapidem, et aliam videat. Non qualitercunque lapidem videat, quia non est mortuus Christus, sed revolutum ab angelo, quia a mortuis resurrexit. Aspiciat ergo facundiam praedicationis hinc, et volvat, et miretur illinc splendorem humilitatis. Videat signorum potentiam hinc, et inde videat quia qui virtutis potentia claruit, eamdem virtutem praecepto silentii occultavit. Sed dum videt partem humilem, videat et sublimem. Ecce humilis pars lapidis cernitur, quia dicit: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. ( Ph, 2, 8) Sed si ista pars volvitur, altera revelatur, quia subjungitur: Propter quod Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. ( Ph, 2, 9) Ad praedicatorem ergo lapidem volvimus, cum coram ipso Redemptoris nostri potentiam, et humilitatem memoramus; cum et in operibus eum attendimus humilem, et ex humilitate in coelo sublimem. In hoc quidem lapide bos, et aries occidatur, ut in omni hominum genere elationis vitium Christi contemplatione mactetur. Ibi quippe omnis sanguis effunditur, quia qui exemplo Christi instruitur, magna agit, sed de illis magnis operibus se non extollit. Pascitur quidem laetitia boni operis, sed non cruentatur cibus ejus sanguine vanae laudis. Nam lapis ille si in verbis revolvitur, dicit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. ( Jn, 15, 24) Sed quia de verbis non tumuit, volvens se, ait: Ego non quaero gloriam meam. ( Jn, 8, 50) Bos ergo et aries in lapide occiditur, quando exemplo Redemptoris omnis cornuta elatio condemnatur; quando electus quilibet, et bene agit, et optime docet, sed nec vita eum erigit propria, nec eruditio aliena. In ariete quippe robur propriae innocentiae exprimitur, in bove autem labor, et fortitudo praedicationis. Qui in petra occiduntur; ut sic electam mentem gaudendo reficiant, ut ei mixtum in se cruorem carnibus non impendant. Hoc quidem electus praedicator non solum loquitur, sed etiam persuadet. Unde et subditur: Adduxit itaque populus unusquisque bovem in manu sua, usque ad noctem, et occiderunt ibi. ( S1, 14, 34)
  • Liber 6, Caput 3
    • Quid est sacerdoti immolare, nisi Redemptori nostro corda electorum per amorem conjungere? Quasi dicat: Vos, an venerit, scire vultis, sed non prodest sciri, nisi prosit amari. Ad immolandum ergo Domino veni. ( S1, 16, 2 et S1, 16, 5) Hinc est, quod Paulus eos in quibus immolare non poterat expellit, dicens: Qui non amat Dominum Jesum, anathema sit. ( 1Co, 26, 22) Sed invitatis ad victimam dicitur: Sanctificamini, et venite. ( S1, 16, 5) Judaei idcirco nobiscum ad fidei sacrificium venire nequeunt, quia Dominum Jesum ex Scripturis judicare nolunt, sed solo odio audire ejus praedicationem refugiunt. Unde per semetipsum Dominus queritur, dicens: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent, quia viderunt et oderunt me, et Patrem meum. ( Jn, 15, 24) Quid est ergo, quod dicitur: Sanctificamini, et venite? ( S1, 16, 5) Sed sanctificari auditoribus, est audiendum purae mentis secretum praeparare. Sanctificari quippe eis, est odium de corde projicere, et ad audiendum verbum praedicationis, intentionis puritatem parare. Sanctificatis ergo venire praecipitur, quia venire nihil prodest qui intentionem puritatis audiendo non habent. Et quia per doctores sanctos sanctus loquitur Spiritus, dicit: Venite mecum: quasi dicat: Sic loquentem attendite, ut vobiscum credatis audientem, quia sic loquor ut audiam, dum ipse sum qui loquor et locutionem administro. Et quia in initio nascentis Ecclesiae multi ex Judaeis, et devote audierunt, et fideliter crediderunt, bene dicitur, quia Isai et ejus filii sanctificati a Samuele sunt, et ad victimam invitati.