V. 25 :
si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir
quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere
eos
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 134. 135. 136. 137. : Corripuit tamen hic pueros dulcedine patris,
Non uice pastoris nec grauitate soni:
Sic pastor qui non subiectos corripit, iram
Summi Patris emens, carcere dignus erit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
In quo autem populus Domini mandata transgrederetur, si ipsi dormirent
cum mulieribus? Sed quia hoc in figura contingebat illis, hoc
profecto, quod dominicae Incarnationis tempore debebat fieri
praesignabat. Nam quando sacerdotes cum mulieribus dormiunt
subditi mandata Domini transgrediuntur, quia dum praelati haeresum
admistione maculantur, reproba subjectae Synagogae multitudo in eisdem
fetoribus mergitur. Ait ergo: Quare facitis res
hujusmodi, quas ego audio, res pessimas ab omni
populo? Quod tale est ac si dicat: Tanto
gravius delinquitis, quanto foedius universum populum vestro crimine
maculatis. Simile etiam aliquid per prophetam dicitur:
A Dan
, inquit,
auditus est fremitus curruum et equorum ejus
(
Jr, 8, 16). In quo nimirum loco non est intelligendum
quod a Dan auditum sonitum referat, sed quod ipse curribus, et equis
saeviens, eumdem sonitum qui audiatur agat. Quo in loco hoc
etiam notandum est, quia qui res pessimas ab omni populo se audisse
retulit, mansuetae affectionis verba subjunxit, dicens: Nolite,
filii; non est bona fama quam audio de vobis, ut transgredi
faciatis populum Domini. Et acute quidem
reprehendit Heli, et mansuete admonuit, quia Scriptura patrum veterum et
errorem Judaici populi denuntians, increpat, et ab ejusdem erroris sui
nocte, benigno affectu, ad verae fidei diem vocat. Filios
quidem eos appellat, ut se debere esse haeredes paternae promissionis
agnoscant; et tanto devotius mundi Salvatorem recipiant, quanto
promissionem ejus fuisse factam patribus non ignorant. Sed et
de peccati audacia eos revocare gestiens, rationem subjungit, dicens:
Si peccaverit vir in virum, pacari ei potest Deus; si
autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo
(
S1, 2, 25).
Liber 2, Caput 2
Vir in virum peccare est homo in hominem perversa agere.
Quid est ergo quod dicit: Pacari ei
potest Deus, nisi quia talia peccata levia erant in
illorum comparatione quae Judaei committere in Dei Filium
cogitabant? In Deum quippe peccabant, quia eum quem
moliebantur occidere Deum se esse apertissima miraculorum luce
monstraverat. Hoc quippe per semetipsum Dominus ostendit,
dicens:
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit,
peccatum non haberent
(
Jn, 15, 24). Et ut ostenderet implacabilitatem Dei
Patris, subjungit dicens:
Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, quia
viderunt et oderunt me, et Patrem meum
(
Jn, 15, 22) [mauvais référencement: Jn, 15, 22]
. Tale est ergo, ac si dicat: Cujus prece illud
peccatum indulgetur, quod in ipsum indultorem committitur: quis pro eo
omnipotentem Patrem obsecrat, qui coaeternum Unigenitum in mortem
damnat? Nihil enim apertius diceret, si fateretur, dicens:
Hic, quem velut purum hominem persequimini, etiam Deus est.
Rationis ergo lex exigit ut qui conditorem persequitur venia
defraudetur. Sed ducit divina pietas districtionem rationis;
legis enim aequitatem ostendit, sed prolatae assertionis vigorem in
promulgati juris exsecutione non tenuit. Aequitatis enim
rigore decretum est ut ad indulgentiae obtentum nulla prece pertingeret;
sed quibus oratio hominis nulla suffecit, pietas Redemptoris non
defuit. Omnis homo qui pro transgressionibus oret tollitur;
sed quibus homo sufficiens erat nullus, ipse Deus homo factus est
intercessor pius. Nam in cruce suspensus oravit, dicens:
Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt
(
Lc, 23, 34) [mauvais référencement: Lc, 22, 34]. Pacatus est ergo Deus iis qui in Deum
peccaverunt, non aliena prece, sed sua. Sed pacatus est Deus
non omnibus, sed quibusdam. Quidam namque persecutores Domini
praedicantibus apostolis conversi sunt, caeteri vero periere.
De istis enim Lucas meminit, dicens:
Factus est numerus eorum quinque millia
(
Ac, 4, 4). De reprobis vero subjungitur:
Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus
occidere eos
(
S1, 2, 25).
Liber 2, Caput 3
Magnus vero nobis timor incutitur, quia Heli filiorum culpa damnatur,
cujus peccata propria nulla referuntur. Nam bonis subditis
bene vivere ad salutem sufficit, praelatis vero propria vita non
sufficit. Valde etenim senex est, qui vivere
irreprehensibiliter semper studet. Unde etiam scriptum est:
Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque
annorum numero computata; cani enim sunt sensus hominis, et
aetas senectutis vita immaculata
(
Sg, 4, 8). Sed quidam bene vivendo praeeminent, qui
auctoritatem quam praelatio exigit nullam habent. Nam etsi ad
agenda bona excitare subditos satagunt, tamen contraire delinquentibus
per zelum rectitudinis erubescunt. Qui nimirum etsi ad
redarguendos eos aliquando exeunt, nocent potius loquendo quam prosunt,
quia eorum obstinationem non digna severitate confundunt. Nam
idem Heli filiorum scelera, et quomodo ad tabernaculi ostium cum
mulieribus dormirent, audivit; qui, velut ab aspera invectione
auctoritatis incipiens, res pessimas ab omni populo se audisse
perhibuit. Sed qui insequi eas quas exposuit culpas debuit,
per subsequentia verba laevigavit, dicens: Nolite,
filii. In qua nimirum propinquitatis
appellatione quantum a Domini voluntate dissentiat liquet, quia illos
filios appellavit quos divinus sermo supra Belial, id est spiritus
nequam, filios esse perhibuit, dicens:
Porro filii Heli filii Belial
(
S1, 2, 12). Cum mulieribus quippe dormire est secure et
sine metu futurae vindictae peccare. Mulieres quippe
meretrices sunt concupiscentiae saeculares. Quae bene ad
tabernaculi ostium observare perhibentur, quia ad introitum regni
coelestis tendentibus insidiantur. Qui vero sic mundi
concupiscentias sequitur, ut saepe divini metus consideratione
terreatur, polluitur quidem cum mulieribus, sed non dormit, quia etsi
transgrediendo labitur, in perpetratis tamen facinoribus per securitatem
nequaquam requiescit. Dormiens itaque cum mulieribus nomine
propinquitatis honorandus non est, quia qui, projecto jam Dei timore, in
suis sceleribus obstinati sunt, leviori increpatione arguendi non sunt,
ne leve pondus peccati esse putent id in quo corruunt, dum grave eis
illud non sonat quod ex auctoritate praedicatur. Sed remissi
pastores inter fomenta verborum quaedam proferre solent argumenta
rationis. Unde et Heli voce dicitur:
Si peccaverit vir in virum, pacari ei potest Deus; si
autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo
(
S1, 2, 25)?
Liber 2, Caput 3
Quod tamen idcirco dictum potest intelligi, quia sacerdotes
arguuntur. Vir enim in virum peccat, cum ille delinquit cujus
culpa corrigenda ad hominis superioris judicium respicit.
Quia igitur peccata subditi populi, quae ad sacerdotes respiciunt,
ipsorum sacerdotum precibus delentur, cum sacerdos in culpam labitur,
superior persona non est cujus precibus expietur. Quod et
ipsa Veritas per se insinuat, dicens:
Si sal evanuerit, in quo salietur
(
Mt, 5, 13)
? Dicat ergo: Quis orabit pro
eo? Quasi dicat, quis ei intercessor remanet, cum
ille se transgrediendo praecipitat, qui ad intercedendum pro aliis
ordinatus est? Quo profecto culpae magnitudo monstratur, quia
plerique eorum a Domino in impoenitentis cordis caliginem projiciuntur,
et nulla hominis adhortatione resipiscunt. Quare apte
subjunctum est:
Non audierunt vocem patris sui, quia voluit eos Dominus
occidere
(
S1, 2, 25).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Deum
peccaverit vir, quis orabit pro eo?
(
S1, 2, 25) Non igitur eo modo in virum, quo in Deum peccatur: quia in virum
peccarepeccatum qualecunque est, leviorque remissio. In Deum vero peccare,
id est, ab ejus cultu recedere, impietatis peccatum est,difficiliorque
remissio. Et quoniam cum in virum quis peccat, placato sibi viro, facit
sibi Deumplacabilem; in Deum autem cum quis peccat, quis orabit pro eo? Ac si dicatur:
Perquem, Deum sibi in quem peccavit propitium facere potuerunt. Tamen non
ita intelligendum est, quod nulla venia speranda sit iis qui in divinoofficioaliquid
deliquerint, etiamsi digne poenitentiam gerant, sed quod difficiliorsit venia et major
agenda poenitentia iis qui in rebus Deo sacratis offendunt, quamqui proximum suum
in
verbo vel in facto aliquid laeserit. Quia quanto major gloria, tanto
gravior sit offensa. Hic notandum est siquidem quia praesulibus ac omnibus
qui praesunt populoChristiano, considerandum est subtilius, qualiter filii Heli divina
sacrificiatemerantes peccabant coram Domino, et deridebant per eos multi sacrificium
Domini,unde et Heli sacerdos per eorum iniquitatem damnatus est, quod eos peccantes
minussevera animadversione flectebat. Et quidem coercuit, et quidem
corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, nonseveritate et auctoritate
pontificis: quasententia discant sacerdotes (ut dicerecoepimus) quod non debeant
propter ullos humanos favores, aut commoda terrena iisquibus praesunt, in peccatis
quibus peccant in Deum, non solum assentire et blandiri,sed nec lenitate, aut
mansuetudine, imo dura ac severa increpatione corrigere etemendare: ne si tacuerint
peccata filiorum, id est scelera populorum, ipsi pereant quicorrecti non fuerant,
et
qui praesunt pariter cum eis puniantur. Quod quamvis sancti sunt, culpa
tamen subditorum propter silentium et mollitieminvectionis, si non coerceant, eis
reputabitur. E regione namque si juxta modum culpae, dura invectione
increpare studuerint, etantidoto suae praedicationis, vulnera peccatorum curare non
neglexerint, coronamaeternaemercedis sciant se esse percepturos. Scriptum
namque est:
Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a
morte, et operiet multitudinem peccatorum.
(
Jc, 5) Denique in Veteri Testamento legimus, quod Phinees sacerdos zelatus, ut
furoremDomini placaret, peccantes coram populo pugione transfixit, et propterea et
nomen etsacerdotium aeternum sibi promeruit. Quod quia Heli animadversione
in filios peccatum vindicare noluit, non solumsacerdotium perdidit, sed etiam morte
mulctatus est, sicut diximus, et sacra historiain sequentibus manifestissime
ostendit. Nam sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Si peccaverit vir in virum, placari poterit Deus.
Si in Domino peccaverit vir, quis orabit pro
eo?
(
S1, 2, 25) Non igitur eo modo in virum quo in Deum peccatur, quia in virum
peccare, peccatum qualecunque est, contra proximum factum, levisque est
ejus remissio. In Deum vero peccare, id est, ab ejus cultu
recedere, impietatis peccatum est, difficiliorque ejus remissio.
Et quoniam cum in virum quis peccat, placato sibi viro facit
Deum sibi placabilem; in Deum autem cum quis peccat, quis orabit pro eo?
Ac si dicatur: Per quem sibi Deum, in quem peccavit, propitium facere
poterit? Tamen non ita intelligendum est, quod nulla venia speranda sit
his qui in divino officio aliquid deliquerint, etiamsi digne
poenitentiam gerant, sed quod difficilior sit venia, et major agenda
poenitentia his, qui in rebus Deo sacratis offenderint, quam si quis
proximum suum in verbo, vel in facto aliquid laeserit. Quia quanto major
gloria, tanto gravior fit offensa.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 2
Si peccaverit vir in virum, placari potest ei Deus
(
S1, 2, 25).
Quia placato sibi viro, in quem peccavit, placabilem sibi facit Deum, cui in
viro peccavit.
Si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo
(
S1, 2, 25)? Non ergo eo modo in virum, quo in Deum peccatur.
Quia in virum peccare, peccatum qualecumque est, leviorque remissio.
In Deum vero peccare, id est, ab ejus cultu recedere, impietatis peccatum
est, difficiliorque remissio.
Et quoniam cum in virum quis peccat, placato sibi viro, facit sibi Deum
placabilem.
In Deum autem cum quis peccat, quis orabit pro eo? Ac si dicatur: Per quem,
Deum, sibi in quem peccavit, propitium facere poterit?
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)