Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 4 : arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 70. 71. :

    In se sperantis intentio dicitur arcus,

    Sed Domini ualida frangitur ille manu.
  • liber 1 , v. 72. 73. :

    Infirmi, qui sunt humiles, uirtute fruuntur;

    Hos Deus exaltat, corda superba premit.
  • liber 1 , v. 92. 93. :

    Deicit elatos, humiles sublimat, egenos

    Ditat, fecundos rebus egere facit.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi dicat: Quem blasphemare non metuis, non solum linguae habebis judicem, sed et cordis. Unde et per Isaiam comminatur, dicens. Ego opera, et cogitationes eorum venio ut congregem ( Es, 66, 18). Hinc per Moysen Dominus comminans, ait: Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ( Dt, 32, 34)? Et quia his verbis silentium Synagogae praecipitur, videamus jam sancta Ecclesia quibus fecunditatis suae laudibus in Annae voce glorietur. Subdens namque ait: Arcus fortium superatus est. ( S1, 2, 4)
  • Liber 1, Caput 3
    • Appellatione quidem roboris, virtus ostenditur Spiritus sancti. Unde et eumdem Spiritum Dominus discipulis repromittens, ait: Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto ( Lc, 24, 49). Robur autem gratia sancti Spiritus recte dicitur, quam ut electi recipiunt, contra omnia adversa hujus saeculi fortes fiunt. Qui vero infirmi hoc loco, nisi apostolo intelligendi sunt? Sed infirmi profecto, cum arcus fortium tenditur, non cum virtute ex alto vestiuntur. Nam in hora Dominicae comprehensionis scriptum de eis est, quia, relicto Domino, omnes fugerunt ( Mt, 26, 56). An non valde infirmus tunc Petrus erat, cum interrogantis ancillulae vocem timuit, et Redemptorem negavit (voir: Mt, 63, 74) ? Jam quippe superatus erat arcus fortium, annihilata saevitia Judaeorum, quia Redemptor morte victa surrexerat; et tamen adhuc infirmi apostoli superatos fortes, clausis januis, metuebant (voir: Jn, 20, 19) . Sed ubi eos robur induit libet intueri quam fortes fecit. Repentino quippe sonitu super eos Spiritus sanctus venit, et eorum infirmitatem in mirae charitatis virtutem permutavit (voir: Ac, 2, 22 et Ac, 2, seq) . Coeperunt enim Christum jam robore induti praedicare, qui persecutorum minas non erubescebant delitescendo fugere; et qui mulierum verba timuerant, auctoritatem principum libertate frangebant. Vicit robur formidinem, terrores, minas, et caedes superavit; et quos superveniendo induit, in coelesti militia mirabilis audaciae insignibus illustravit, ut inter flagella, caedes et opprobria non metuerent , sed exsultarent. Scriptum quippe de eis hoc jam robore indutis est: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati ( Ac, 5, 41). Hinc jam praedicantes, dicunt: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis ( Jc, 1, 2). Bene ergo dicitur: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). Quia prius a mortuis resurrexit, et sic ad coelum Redemptor abiit, et Spiritum sanctum discipulis misit. Prius namque superandus erat arcus fortium, et post infirmi robore accingendi. Unde et scriptum est: Nondum erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus ( Jn, 7, 39).
  • Liber 1, Caput 3
    • Quo in loco notandum est quia hoc contra Judaeam dicitur quae miracula Redemptoris tanto superbius despicit, quanto inter supplicia mortuum recognoscit. Dicit ergo: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). Quasi mortem Redemptoris calumnianti Synagogae respondeat, dicens: Noli despicere quod mori potuit, sed mirare potius quia mortuus resurrexit, et gentis tuae saevitiem reviviscendo superavit. Et quia hoc de praeterito ostendit, non solum denuntiando ei loquitur, sed insultando. Quasi enim inaniter insultanti improperet, dicens: Quid vobis profuit occidisse quem mortis laqueus non potuit tenere? Vos occidistis, ne post eum totus mundus iret; sed idcirco post eum totus mundus vadit, quia verum se Dei Filium probavit, dum moriendo humanum genus redimeret, et dum resurgendo viventem se monstraret, et ad coelum conscenderet, et spiritum sanctum promissum discipulis destinaret. Et quia pro incredulitatis suae merito Synagoga a participatione promissae gratiae repulsa est, id ipsum sancta Ecclesia improperans ei, subdens, ait: Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. ( S1, 2, 5)
  • Liber 2, Caput 1
    • Quasi a minori culpa, subintellecta comparatione, nos terreat, dicens: Hinc otiosa loquentes cogitent quam metuere culpam locutionis debeant, si is cui loquendo delinquitur etiam cogitationum excessus ad judicii sui examen servat. Audiant item arrogantes quod sequitur: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. ( S1, 2, 4)
  • Liber 2, Caput 1
    • Et quos imitari debeant proponens, ait: Et infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). Si ob praesumptionem aestimationis mali angeli fortes vocantur, infirmorum appellatio recte beatis spiritibus convenit, qui de se nulla praesumentes, virtuti sui opificis perpetua humilitate subjecti sunt. Infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4), quia, voluntariae subjectionis merito, sancti angeli interni amoris vinculo conditori suo conjuncti sunt. Quibus apte accinctionis nomen congruit, quia accinctus quilibet, eo quo cingitur cinctorio, ex omni parte retinetur, quia videlicet beatissimi illi spiritus sic sunt in aeternitate solidati, ne ab ea cadere unquam possint. Hinc est quod ad Danielem in Babylonia praedicantem angelus mittitur, qui accinctus obrizo perhibetur (voir: Da, 10, 5) . Hinc est quod angelum cum quo in Apocalypsi Joannes colloquium habuit aurea zona ad mammillas circumdatum conspexit. Quia vero iidem beati spiritus ab humilitatis merito in amoris gloriam surrexerunt, sed quia eamdem gloriam in complexu aeternitatis habent, et in timore amissionis non habent, gloriosi siquidem ineffabiliter sunt, sed ineffabilem illam gloriam amittere nunquam possunt. Ut itaque desinat gloriari, audiat arrogans: Arcus fortium superatus est ( S1, 2, 4). Et ut damnata culpa superbiae proficiant in humilitate, dicitur sibi: Infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). Robur namque infirmis impenditur, cum subjectionis merito mitibus infunditur virtus supernae charitatis. Accingimur etiam cum ad verbi ministerium praeparamur. Bene itaque accincti robore infirmi in alta locutione gloriantibus praeponuntur, quia ii qui in ministerium mittuntur spiritus, propter eos qui haereditatem capiunt salutis, priusquam accingerentur ad ministerium humiles fuerunt. Ante enim memoratur infirmitas, post vero accinctio roboris. Hos profecto nobis accinctos Paulus insinuat, dicens: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis ( He, 1, 14)? De quibus et propheta etiam loquitur, dicens: Millia millium ministrabant ei ( Da, 7, 40). Quasi ergo dicat: Prius vos agnoscite, et sic vos ad aliorum salutem praeparate, quia bonum praedicationis tunc bene impletur, cum praedicator qui sublimis est verbo humilis esse satagit ministerio. Sed quia superbos et arrogantes praedicatores loquendo redarguit, subdit, dicens: Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. ( S1, 2, 5)
  • Liber 4, Caput 4
    • Quid est, quod cum rex constituendus ostenditur, patrum nomina praedicantur: nisi quia indigne assumitur ad principatum sanctae Ecclesiae, qui sanctorum Patrum in moribus nobilitatem non tenet? Sex autem patrum nomina assignantur, ut sanctae conversationis eorum in bona actione perfectio designetur. Sex enim diebus mundus conditus est, sex aetatibus consummatur. Sex ergo sunt patres, qui in genealogiae ordine electorum pastorum sanctae Ecclesiae nominantur: quia nimirum illorum sunt per imitationem filii, qui in forma sequentium culmen obtinent perfectionis. Pater vero regis, Cis, id est durus dicitur: quia profecto ii, quorum sancti praedicatores imitatores sunt, vita et zelo remissi non sunt. Duri namque sunt, quia peccatoribus mollia non loquuntur: duri etiam sunt, quia ut alios bene corrigant, dura quae illis praecipiunt, in sua conversatione demonstrant. Durus namque videbatur, qui Judaeos arguebat, dicens: Genimina viperarum, quis ostendit vobis effugere a ventura ira? Facite dignos fructus poenitentiae ( Mt, 3, 7) . Sed qui aliis durus erat, sibi remissus non erat. Nam ut poenitentiae duritiam, quam praedicabat, Evangelista eum tenere ostenderet, ait: Habebat vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicea cinctus lumbis: esca autem ejus locustae et mel sylvestre ( Mc, 1, 6) . Ad Ezechiel quoque dicitur: Ecce dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et silicem dedi faciem tuam ( Ez, 3, 8). Sed qui tam durus contra duros in malo veniebat, ut dura, quae ventura erant, locuturus ostenderet, diebus septem in medio eorum, antequam loqueretur, flebat. Sic enim dicit: Et sedi ubi illi sedebant, et mansi septem dies moerens in medio eorum. Quia ergo sancti praedicatores, obstinatis peccatoribus, lenes et mansueti non sunt, et quod asperum praedicant operantur, duri filius Saul recte perhibetur. Illos enim imitari electus praedicator debet, qui et acuta praedicant, et quae loquuntur, observant. Unde et de eodem regis patre subjungitur: Fortis robore ( S1, 9, 1). Sunt nonnulli intra sanctam Ecclesiam, qui elatione sunt, et arrogantia fortes. Nam magna agunt; sed cum laudare homines ea quae agunt, desinunt, eadem magna ipsi agere praetermittunt. Fortis ergo robore est, qui virtutem, quam monstrat in opere bono, habet a Spiritu sancto. De quo nimirum robore superius (voir: S1, 6, 2) Anna in cantico vaticinata est, dicens: Infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). De hoc Dominus discipulis repromittit, dicens: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto ( Lc, 24, 49). In hoc robore fortiter gradiebatur ille de quo scriptum est: Regressus est Jesus in virtute spiritus in Galilaeam ( Lc, 4, 14). Qui ergo durus dicitur, fortis robore perhibetur: quia electi viri, dum summa praedicant, ingentia demonstrant: et omne quod altum praecipiunt, omneque quod magnum agunt, in virtute sancti Spiritus operantur. De quo digne subjungitur: Et erat ei filius Saul nomine, electus et bonus ( S1, 9, 2). Nam qui talium imitator est, utilis non solum est ad laborem ministerii, sed aptus ad fructum haereditatis. Electus quippe etiam Judas ad ministerium fuit: sed quia bonus non fuit, jus amisit successionis. Qui ergo in Saul adhuc electo et bono significantur, nisi sanctorum Patrum electi imitatores, qui per doctrinam aliis utiles sunt, et per conversationem sibi: qui sic alios possunt regere, ut sibimetipsis nequaquam desinant providere? Electi namque et boni sunt, quia sic lucra aliorum expetunt, ut sui nulla damna patiantur. Pleni quippe in seipsis sunt, effluentes aliis, et de abundantia sui sic aliis tribuunt, ut suae plenitudinis aliquid non amittant. Habent quae aliis praebeant, sed habentes quae sibi possint sufficere, nulli praebent. Sic aliis praebere oleum nituntur, ut a se fomenta luminis non tollantur: ut dum illuminant alios, se non extinguant. Bene ergo electus et bonus dicitur: quia certe, qui sanctae Ecclesiae regimen suscipit, dives esse debet, et ornatus donorum spiritalium et plenitudine meritorum. Et quia de communi ordine, qui praecellant, eligendi sunt, sequitur: Et non erat de filiis Israel melior illo ( S1, 9, 2). Cujus profecto excellentia commendatur, cum subditur: Ab humero, et sursum eminebat super omnem populum ( S1, 9, 2). Hac quippe specie corporis in persona ordinandi antistitis, praesignantur acta virtutis. Quid enim in humero nisi fortitudo designatur? Sed qui ab humero, et sursum super omnem populum eminebat, tam sublimis staturae erat, ut qui altior esset in populo, capite usque ad humerum regis pertingeret: futurus vero rex collo et capite altitudinem omnium superaret. Capita vero quae sunt, nisi subjectae plebis mentes? Quae cum valde tenduntur, usque ad humerum ordinandi regis pertingunt? quia is qui ad regendum culmen sanctae Ecclesiae quaeritur, tantae debet esse perfectionis, ut quidquid populus de bono opere sibi vult proponere, in sua conversatione debeat demonstrare. Quasi enim regis humerum capita plebis tangunt, quando eorum corda, quidquid virtutis in suo pastore quaerunt, inveniunt. Sed rex praecellit collo, praecellit et capite. Quid enim in collo, nisi locutio: quid in capite, nisi mentis contemplatio designatur? Capite ergo et collo subditorum omnium capita excellit, si contemplationis altitudine mirabilis est, et sublimitate doctrinae. Quasi enim capite sublimis est, cum illa de secretis coelestibus contemplatur, quae alii contemplari non possunt. Collum quoque super alios habet, qui altitudine locutionis suae mirabilis, aequandus ab aliis non est. Quasi enim caput in sublime extulerat, qui dicebat: Veniam ad visiones et revelationes Domini. Scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit ( 2Co, 12, 1 et 2Co, 12, 3) [mauvais référencement: 2Co, 12, 2] . Sed velut electus et bonus rex, ut collum etiam super capita omnia se tenere ostenderet, ait: Audivit arcana verba, quae non licet homini loqui ( 2Co, 12, 4) . Quid vero quasi eminens collum ejus miramur in iis, quae tacuit? Adaequemus eum, si possumus, in iis quae dixit. De collo apostoli Pauli processerunt epistolae ejus, et cum ab illo tempore coeperint eas viri sapientes exponere, adhuc conantur ea quae dixit melius scire. Cumque quotidie in ejus eruditione proficiunt, quasi ad summitatem colli innitentes, pertingere nequaquam possunt. Emineat ergo rex collo, emineat capite, sit humero sublimis; ut conversatione perfectus sit, eloquio mirabilis, prae caeteris arduus in arce contemplationis. Sed, qui conversatione magnus est, eloquio praecipuus, prae omnibus contemplatione suspensus, priusquam perveniat ad culmen regiminis, signa exterius habere debet fraternae charitatis: ut videlicet sic proximorum sollicitudinem habeat, ut ad aeternam vitam lucra animarum quaerat. Bene ergo in eorum typo subjungitur: Perierant autem asinae Cis, patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et surgens vade, et quaere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim, et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant, et per terram Jemini, et minime reperere ( S1, 9, 3 et S1, 9, 4).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) Hinc enim jam manifestissime Anna in cantico suo mutationem, sicut superiuspraediximus, Veteris Testamenti, vel sacerdotii, in Novum Testamentum vel sacerdotium,qui est Christus, prophetare videtur: quanquam nonnullinon prophetasse dicant, sedtantummodo propter filium impetratum, Deum exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait, arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt fortitudine, et repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. Donec sterilis peperit septem, et quae multos habebat filios, infirmata est. ( S1, 2, 4 et S1, 2, 5) Numquid ipsa peperit septem quamvis sterilis fuerit, unicum habebat quando istadicebat, sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset Samuel, sedtres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod extremo posuit, dat virtutemregibus, et exaltabit cornu Christi sui. Unde dicebat, si non prophetabat? Conticescant ergo Judaei, taceant multi, qui hocjuxtahistoriam pro accepto filio dictum putant. Dicat Anna prophetando, prospiciens in se fecunditatem Ecclesia dicat. Dicat etiam Ecclesia Christi, civitas regis magni gratia plena, prole fecunda,dicat: Exsultavit cor meum in Domino. ( S1, 2, 1) Cor enim sanctae Ecclesiae non in rebus transitoriis exsultat: quia potest quisgaudere in carnalibus, non gloriatur ex jucunditate terrenarum rerum, sed in Domino;juxta quod Paulus commonet dicens: Qui gloriatur, in Domino glorietur. ( 1Co, 1) Hinc enim in Canticis canticorum, ex voce electorum dicitur: Exsultabimus et laetabimur in te ( Ct, 1) Ac si aperte dicatur: Non in nobis sed in te exsultabimus et laetabimur, quiadum fortiores ad contemplanda sublimia pervenisse cognoscimus,spem nos infirmi in te,de venia peccatorum, sumimus. Unde recte subinfertur, Et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) Quid igitur per cornu Ecclesiae nisi regnum ipsius accipere debemus? Sicut enimcornu carnem excedit, ita regnum sanctae Ecclesiae adversa hujus mundi et desideriacarnis transcendit. Sed hoc regnum in Domino exaltatum dicitur, quo ab ipso ubique sublimatur. Quod regnum primitiva Ecclesia intra fines Judaeae angustatum habuit, sed jamdilatatum per gentes atque sublimatum habetur. Unde per prophetam ei dicitur: Dilata locum tentorii tui, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida, et pelles tabernaculorum tuorum extende. ( Es, 54) Ad dexteram enim et ad sinistram penetrabis, et locum tuumgenteshaereditabunt. Quod per Apostolum dilatatum atque extensum est. Sed regnum Synagogae Ecclesia gentium percepit, quae de suis praedicatoribusgratulabunda in sequentibus loquitur, dicens: Dilatatum est os meum super inimicos ejus. ( S1, 2, 1) Itaque Ecclesiae praedicatores sancti intelliguntur, quorum praedicatio velfides dilatata est super inimicos ejus, quia videlicet excessit scientiam scribarum ethaereticorum, et maxime persecutorum, juxta quod per prophetam (voir: Es, 54) ei repromissum fuerat: « Et lingua resistentium tibi in judicio superabis. »Non enim in angustiis pressurarum, juxta Apostolum (voir: 2Ti, 2) , sermo Dei est alligatus, videlicet, quia laetata est Ecclesia in salutareDei. Salutare Dei, Filium Dei dicit, de quo Simeon, suscipiens in ulnas, ovans,aiebat: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, secundum verbum tuum: Quia viderunt oculi mei salutare tuum: Quod parasti, ante faciem omnium populorum. ( Lc, 2, 29) [mauvais référencement: Lc, 2] Et de quo patriarcha Jacob loquebatur, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine ( Gn, 49, 18) [mauvais référencement: Gn, 44] Cujus magnificentiam ac potentiam considerans, ait:
  • Liber 1, Caput 2
    • Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. ( S1, 2, 4) Arcus enim nomine, in sacro eloquio, aliquando dies judicii, juxta quod perPsalmistam dicitur: Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. ( Ps, 59, 5) [mauvais référencement: Ps, 59] Aliquando vero sacra eloquia designantur, sicut per eumdem Prophetam dicitur: Arcum suum tetendit et paravit illum, et in ipso paravit vasa mortis, ( Ps, 7, 13 et Ps, 7, 14) [mauvais référencement: Ps, 7] etc. Aliquando autem malorum insidiae, et intentiones figurantur perversorum, sicut inPsalmo legimus: Intenderunt arcum suum, rem amaram. ( Ps, 36, 14) [mauvais référencement: Ps, 36] Unde et in hoc loco dicitur: Arcus fortium superatus est. ( S1, 2, 4) Denique quia Judaei duritiam legis, velut cornua arcus corda Novi Testamenti,flectere noluerunt, sed carnaliter sapere, et praedicationem Salvatoris conati suntsuis perversis intentionibus superare, et prave de ipso sentire, atque Ecclesiamipsius contemnere, et parare arcum suum rem amaram, et propterea dejecti sunt atquehumiliati. Bene dictum est: Arcus fortium superatus est. ( S1, 2, 4) Id est intentio Judaeorum perversa, quia prave senserunt, ex Veteri Testamentoprolata, in Novo infirmata est. Quia ex hoc quod carnaliterin lege gloriati sunt, et ea quodammodo defenderesuperbe voluerunt, infirmati sunt, et malum quod de pharetra sui livoris intenderevoluerunt, in ipsos conversum est, juxta quod alibi scriptum est: Conversi sunt in arcum pravum. ( Ps, 77, 57) [mauvais référencement: Ps, 67] Arcus enim a quo intenditur, ad ipsum convertitur: quia pravitas malignaeintentionis, quam de pharetra sui livoris exerere Judaica perfidia voluit, in eamconversa est, quia sua malitia infidelitatis damnata exstitit, et gratiam fortitudinisqua gloriabatur posse sine adjutorio divino humana sufficientia legem implere, amisit,et eamdem gratiam valetudinis credentes, ex gentibus qui prius infirmi videbanturesse, Domino largiente, perceperunt, sicut subnectitur: Et infirmi accincti sunt robore. ( S1, 2, 4) Videlicet populi gentium,qui de suis virtutibus nihil praesumentes, in Dominisunt justitia roborati. Ex quorum voce Psalmista loquitur dicens: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. ( Ps, 6, 3) [mauvais référencement: Ps, 6] Et iterum: Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. ( Ps, 56, 2) [mauvais référencement: Ps, 56] Infirmus erat populus gentilis, quando alienus a testamento Dei fuerat. Hinc Salomon de eadem gentium infirmitate ait: Lepusculus plebs invalida, quae collocat in petra cubile suum. ( Pr, 30) Plebs est invalida natio gentium fidelis, quae in suis viribus nil fidens, sedin auxilio sui Redemptoris sperare didicit. Et hoc est illi in petra collocare cubile. Petra autem, inquit Apostolus, erat Christus. ( 1Co, 10) Cujus praesidio ut aversos vitet incursus, Domino dicerenovit cum Psalmista: Esto mihi in lapidem fortissimum, et in domum munitam, ut salves me. ( Ps, 30, 3) [mauvais référencement: Ps, 70] Unde bene de abjectione Judaeorum et salute gentium subinfertur:

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 2
    • etc. Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filiogratulantis? Tantum mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiatsupergredi modum feminae hujus dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quaejam coeperant etiam in hac terrena peregrinatione compleri, convenientermovetur, nonne intendit et aspicit et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiamnomen, id est, Anna, gratia ejus interpretatur, ipsam religionemChristianam, ipsam civitatem Dei cujus rex est et conditor Christus, ipsampostremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam; a qua superbi alienanturut cadant, qua humiles implentur ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit:nisi forte quisquam dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deumtantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti laudationelaudasse. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt virtute, pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? ( S1, 2, 4) Numquid septem ipsa pepererat? Quamvis sterilis fuerit,unicum habebat quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, sive sex,quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, Dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui; unde dicebat,si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi civitas legis magni gratiaplena, prole fecunda dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piaematris agnoscit. Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sedin Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum ( S1, 2, 1). Quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec inpraeconibus alligatis. Christus est iste Jesus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senexamplectens parvulum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum ( Lc, 2, 29 et Lc, 2, 30). Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutare tuum. Quoniam non est sanctus ut est Dominus, et non est justus sicut Deus noster. Tamquam sanctus et sanctificans, justus et justificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa. Neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit; seipsum seducit ( Ga, 6, 3). Haec dicuntur adversariis civitatis Dei, ad Babyloniam pertinentibus de suavirtute praesumentibus in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiamcarnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, Ignorantes Dei justitiam ( Rm, 10, 3), id est, quam dat Deus homini, quisolus est justus atque justificans; et suam volentes constituere ( Rm, 10, 3), idest, velut a se sibi paratam, non ab illo impartitam, justitiae Dei non sunt subjecti ( Rm, 10, 3): utique quia superbi, de suo putantes, non deDei, placere se Deo: qui est Deus scientiarum, atque ideo et arbitrorconscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominumsunt, et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinventiones suas. Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Hasquippe adinventiones exsequitur, dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi videntur,ut sine Dei dono atque adjutorio, humana sufficientia divina possint impleremandata; et praecinguntur virtute, quorum in terra vox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Pleni panibus, inquit, minorati sunt esurientes transierunt terram. Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes, id est,Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filiiminorati sunt, quod verbo minus, bene tamen expressum est, quod ex majoreminores facti sunt, quia et in ipsis panibus, id est, divinis verbis, quaeIsraelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum Testamentumad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis nonterrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc velut quaereretur causa cur factum sit. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quoest universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Joannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias; eo modo seostendens ad unius plenitudinem scribere; et in Proverbiis Salomonis hoc anteapraefigurans, Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem ( Pr, 9, 1); sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequamiste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam quae multa in filiis erat nunc infirmatam terrenam Hierusalem,quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus ejus erat: nunc veroquoniam ibi littera est, et spiritus non est amissa virtute infirmata est. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit ( S1, 2, 6). Mortificavit illam quae multa erat in filiis, et vivificavit hanc sterilem,quae peperit septem; quamvis commodius possit intelligi eosdem vivificare quosmortificaverit: id enim velut repetivit, addendo, Deducit ad inferos, et reducit; quibus enim dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens ( Co, 2, 20 et Co, 3, 1); salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adjungit, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi,qui esurientes transierunt terram: mortui enim estis, inquit. Ecce quo modo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo ( Co, 3, 3). Ecce quo modo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum capite scilicet nostro,cum quo vitam nostram Apostolus dixit absconditam in Deo (voir: Co, 3) ;nam qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum ( Rm, 8, 32), isto modo utique mortificavit eum; et quia resuscitavit amortuis, eumdem rursus vivificavit; et quia in prophetia vox ejus agnoscitur, Non derelinques animam meam in inferno, eumdem deduxit ad inferos,et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat ( S1, 2, 7) [mauvais référencement: Jb, 4] . Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat ( S1, 2, 7). Utique superbos humiliat, et humiles exaltat: quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ( Jb, 4, 6), hoc totumhabet sermo hujus, cujus nomen interpretatur, gratia ejus. Jam vero quod adjungitur, Suscitat a terra pauperem, de nullo meliusquam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset: ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur (voir: 2Co, 8) : ipsum enim de terra suscitavit, tam cito ut caro ejus nonvideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo quod additum est, Et de stercore erigit inopem. Inops quippe, idem qui pauper, stercus vero, unde erectus est, rectissimeintelliguntur Judaei persecutores; in quorum numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem. De terra ergo suscitatus est ille, supra omnes divites pauper; et de illostercore erectus supra omnes opulentos, ille inops. Et sedeat cum principibus populi ( S1, 2, 8). Quibus ait, Sedebitis super duodecim sedes ( Mt, 19, 28), sed sedem gloriae danseis haereditatem. Dixerant potentes illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te ( Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverunt. Sed unde hoc eis nisi ab illo de quo continuo dictum est, Dans votum voventi. Alioquid ex illis exi potentibus, quorum arcus infirmatus est. Dans,inquit, votum voventi. Non enim quisquam Domino quid rectum voveret, nisi quia ab illo acciperetquod voveret. Sequitur: Et benedixit dans annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est, Et anni tui non deficient ( Ps, 101, 28): ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; anteenim quam veniant, non sunt; cum enim venerint, non erunt, quia cum suo fineveniunt. Horum autem duorum, id est, Dans volum voventi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primumillud efficitur. Quia non in virtute potens est vir (voir: Jr, 9) . Dominus enim infirmum facit adversarium suum, illum scilicet qui hominivoventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo Graeco intelligi, et adversarium suum: cum enim Dominuspossidere nos coeperit, profecto adversarius qui noster fuerat, ipsius fit, etvincetur a nobis, sed non in viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus; ut vincatur asanctis quos Dominus Sanctus sanctorum efficit sanctos. Ac per hoc non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et scire Deum, et facere judicium et justitiam in medio terrae ( Jr, 9, 22 et Jr, 9, 23). Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit et scit etiamhoc a Domino sibi dari, ut intelligat et sciat Dominum: Quid enim habes , ait Apostolus: quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? ( 1Co, 4, 7) id est, quasi a te ipsotibi sit unde gloriaris. Facit autem judicium et justitiam, qui recte vivit: recte autem vivit, quiobtemperat praecipienti Deo: et finis praecepti, id est, ad quod referturpraeceptum, charitas est corde puro, et conscientia bona, et fide nonficta. Porro ista charitas , sicut Joannes apostolus testatur, ex Deo est ( 1Jn, 4, 7). Facere igitur judicium et justitiam ex Deo est. Sed quid est in medio terrae? Neque enim non debent facere judiciumet justitiam qui habitant in extremis terrae? Quis hoc dixerit? Cur ergoadditum est, In medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummododiceretur, Facere judicium et justitiam, magis hoc praeceptum adhomines utrosque pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed, ne quisquam putaret, post finem vitae, quae in hoc agitur corpore,superesse tempus judicium justitiamque faciendi, quam, dum esset in carne, nonfecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae mihi videturdictum, cum quisque vivit in corpore: in hac quippe vita, suam terram quisquecircumfert, quam moriente homine recipit terra, consurgenti utique redditura:proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditurcorpore, faciendum est judicium atque justitiam, quod nobis prosit in posterum,quando recipit quisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sivemalum. Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus quo vixit in corpore: nequeenim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullismembris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id motu corporis nongessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae ( Ps, 73, 12): ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est antesaecula, quia per ipsum facta sunt saecula; operatus est salutem in medioterrae, cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quo modo gloriaridebeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionemquae in die judicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in coelos, et intonuit; ipse judicabit extrema terrae, quia justus est.Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium: ascendit enim in coelum DominusChristus, et inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos. Nam quis ascendit , sicut dicit Apostolus, nisi qui descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia ( Ep, 4, 9 et Ep, 4, 10). Per nubes ergo suas tonuit, quia Spiritu sancto cum ascendissetimplevit. De quibus hoc illi Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est apudIsaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est. Ipse judicabit extrema terrae (voir: Es, 5) , ac si diceretur, etiam extremahominis; non enim alias partes non judicabit qui omnes homines proculdubiojudicabit. Sed melius intelliguntur extrema terrae, extrema hominis: quoniam nonjudicabuntur, quae in melius vel in deterius medio terrae commutantur, sed inquibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. Propter quod dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ( Mt, 10, 22): Qui ergo perseveranter facit judicium et justitiam inmedio terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, virtutem regibus nostris, ut non eosjudicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant, et inillo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant. Et exaltavit cornu Christi sui. Quomodo Christus exaltavit cornu Christi sui? de quo enim supra dictum est, Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus Christus,ipse, sicut hic dicitur, Exaltabit cornu Christi sui. Quis ergo est Christus Christi? An cornu exaltabit uniuscujusque fidelis sui,sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? ( S1, 2, 1) Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte Christos possumusdicere: quod tamen totum cum suo corpus: unus est Christus. Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri, multumque laudati. In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii; et nunc impleta,quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet sacerdotium inChristo, sterilis quippe peperit septem. Hoc canticum juxta Septuaginta interpretum translationem inserere compulsisumus, ut a beato Augustino positum est: pro eo quod in ipsa translationeampliorem et veriorem continet historiam. Interea Samuel erat ministrans in templo Dei, accinctus ephot (voir: S1, 2, 18) . Porro filii Heli divina sacrificia temerantes peccabant coramDomino, et deridebant per eos multi sacrificia Domini. Unde Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantesminus severa animadversione plectebat. Equidem coercuit, equidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, nonseveritate et auctoritate pontificis. Qua sententia discant sacerdotes quomodo filiorum etiam propter scelerapuniantur quique, et quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum eisdem, si noncoerceant, imputatur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). Arcus Aegyptiorum, id est, fortitudo et potentia, superata est: et infirmi, scilicet Israelitae, confortati sunt, Aliter: Arcus, id est, superbia et fortitudo Phenennae, qua in filiis gloriabatur, superata est: et Anna, quae ob sterilitatem infirma erat, accincta est robore filiorum.

Isidorus Hispalensis 565-636

  • Liber 1, Caput 29
    • Arcus potentium infirmatus. Si indutus sis armis Dei, scuto fidei, et galea salutis, et gladio spiritus, arcus potentium munimentis talibus firmabitur. Et infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4), ut est: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia ( 1Co, 1, 27) [mauvais référencement: 1Co, 12, 8] .

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperant etiam in hac peregrinatione compleri, convenienter movetur, nonne intendit, et aspicit, et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiam nomen (id est Anna ) gratia ejus interpretatur, ipsam religionem christianam, ipsam civitatem Dei, cujus rex est, et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam, cujus prophetico spiritu sic locuta est? a qua superbi alienantur, ut cadant; qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personat. Nisi quisquam forte dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait? Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute. Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. ( S1, 2, 4 et S1, 2, 5) Nunquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, cum ista dicebat: sed nec postea septem peperit, sive sex, ex quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares, et duas feminas. Demum illa in populo, cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui. ( S1, 2, 10) Unde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi, Civitas Regis magni, gratia plena, prole fecunda. Dicat quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit. Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos et meum: ( S1, 2, 1) quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. ( S1, 2, 1) Christus est iste Jesus, quem Simeon ille, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum: nunc dimittis, inquit, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. ( Lc, 2, 29) Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutari tuo. ( S1, 2, 1)
  • Liber 1, Caput 1
    • Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est justus sicut Deus noster. ( S1, 2, 2) Tanquam sanctus, et sanctificans: justus et justificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit, nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus. ( S1, 2, 3) Ipse vos scit, et ubi nemo scit, quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipse seducit. Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, ( Rm, 10, 3) (id est quam dat Deus homini, qui solus est justus, atque justificans), et suam volentes constituere, ( Rm, 10, 3) id est velut a se sibi praeparatam, non ab illo impertitam, justitiae Dei non sunt subjecti. ( Rm, 10, 3) Utique, quia superbi de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum, atque ideo, et arbiter conscientiarum. Ibi videns cogitationes hominum quia vanae sunt ( Ps, 93, 11) [mauvais référencement: Ps, 93, 11, 35] . Si hominum sunt, et ab illo non sunt Et praeparans , inquit, adinventiones suas ( S1, 2, 3). Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe adinventiones exequitur, dicens. Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus ( S1, 2, 4), id est intentio eorum, qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono, atque adjutorio, humana sufficientia, divina possint implere mandata. Et praecinguntur virtute, quorum interna vox est, Miserere mei, Domine: quoniam infirmus sum ( Ps, 6, 3)
  • Liber 1, Caput 1
    • Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit. ( S1, 2, 6) Mortificavit illam, quae multa erat in filiis, ( S1, 2, 5) et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem ( S1, 2, 5); quamvis commodius possit intelligi, eosdem vivificare, quos mortificaverat: id enim velut addendo repetivit: Deducit ad inferos, et reducit ( S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus : si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; ( Col, 3, 1) salubriter utique mortificantur a Domino. Quibus adjungit : quae sursum sunt sapite, non quae super terram ( Col, 3, 2): ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram Mortui enim estis, ( Col, 3, 3) inquit. Ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. ( Col, 3, 3) Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem ipsos deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro: cum quo vitam nostram in Deo, Apostolus dixit absconditam . Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ( Rm, 8, 32) isto modo utique mortificavit eum: et quia resuscitavit eum a mortuis, eumdem rursum vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur : non derelinques animam meam in inferno, ( Ps, 15, 10) eumdem deduxit ad inferos, et reduxit ( Ac, 2, 27). Hac ejus paupertate ditati sumus: Dominus enim pauperes facit et ditat ( S1, 2, 7): nam quid hoc sit, ut sciamus, quod sequitur, audiamus, humiliat, et exaltat: ( S1, 2, 7) utique superbos humiliat, et humiles exaltat: Quod enim alibi legitur : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, ( Jc, 4, 6 et Pr, 3, 34) haec totus habet sermo hujus Annae; quae interpretatur gratia ejus. Jam vero quod adjungitur: suscitat a terra pauperem: ( S1, 2, 8) de nullo melius, quam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem: nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. ( S1, 2, 8) Inops quippe id est, ac pauper: stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus: Ecclesiam persecutus sum ( 1Co, 15, 9 et Ph, 5, 6): quae mihi fuerunt, ( Ph, 3, 7) inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: ( Ph, 3, 7 et Ph, 3, 8) nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem ( Ph, 3, 8). De terra suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait : sedebitis super duodecim sedes ( Mt, 19, 28): sed sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te ( Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverant; sed unde hoc, eis nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est? Dans votum vovendi: ( S1, 1, 11) alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus ( S1, 2, 4). Dans , inquit, votum vovendi; non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret (v. 8.). Sequitur: Et benedixit annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est : Et anni tui non deficient: ( Ps, 101, 28) ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt, ante enim quam veniant non sunt: cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est dans votum vovendi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus, sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia (v. 9) non in virtute sua potens est vir (v. 10.). Dominus infirmum facit adversarium suum, illum scilicet, qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo graeco intelligi: et adversarium suum. cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur a nobis, sed non viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum.