V. 20 :
et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus tibi semen de
muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Sanctae Ecclesiae hostiam immolare est per eloquia praedicationis
auditorum suorum corda in amorem conditoris accendere. Tunc
itaque Samueli parva vestis delata perhibetur, quia dum adhuc per
novitatis suae incrementa proficeret, ab Ecclesia apta suae parvitati
accepit monumenta justitiae, cujus splendore radiaret.
Sequitur:
Et benedixit Heli Helcanae, et uxori suae, dicens: Reddat
tibi Dominus semen de muliere hac, pro femore quod
commendasti Domino
(
S1, 2, 20).
Liber 2, Caput 2
Quia in persona Heli sacerdotis etiam boni doctores populi veteris
designantur, Helcanae et uxori ejus benedixisse cognoscitur, quia
nimirum eorumdem veterum doctorum ordo Christi et sanctae Ecclesiae
spiritalem copulam praevidit, et eorum electorum prolem futuram coelo
dignam, cum devotione praedicavit. Quod quamvis longe ante
actum fuerit, tamen tunc se eis sic benedixisse innotuit, cum, revelata
jam nostrae redemptionis gratia, credere unusquisque fidelis poterat,
quia tot bona patres nostri veteres de hac renovatione
praecinebant. Et ut ordo quo fiebat agnoscatur, subjunctum
est:
Et abierunt in locum suum
(
S1, 2, 20).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephot
(
S1, 2, 18). quod erat ephot, usque dum dicit:
abierunt in locum suum.
(
S1, 2, 20) [mauvais référencement: S1, 2, 19]
.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Theutmirus; Claudius Taurinensis