Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 16 : dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 13. 14. :

    Hi comedunt adipem, quem iussit lex adoleri,

    Et coeunt scortis ante domum Domini.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Carnem crudam puero daret, qui coram persecutoribus humanitatem Christi puram assereret, et eam puer sacerdoti coqueret, quia perignem malitiae Judaicus populus hoc putaret, quod ejus praelati in mentis suae refectione libenter exciperent. Venit ergo puer sacerdotis, et crudam carnem petiit, quando Judaicus populus litterae legis serviens, divinitatem Redemptoris negare fidelibus suggessit. Veniens ergo dicit: Non accipiam a te carnem coctam, sed crudam. Quia quem purum hominem fidelis compulit confiteri, esse Deum nec audire voluit. Cujus profecto populi importunitas ostenditur, cum verba sacrilega in nefaria exactione geminantur. Nam sequitur: Non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. Quia Jesum Dominum ac Redemptorem nostrum, non Dominum et hominem, sed purum tantum hominem audire valde desideravit. Sed quos quasi imperfectos in carne tentavit, perfectos reperit. Nam qui divinitatem Redemptoris negare compulsi sunt, non solum Redemptorem noluerunt negare, sed compulsores suos curabant ad vitam trahere. Unde et sequitur: Dicebatque illi immolans: Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantum desiderat anima tua ( S1, 2, 16).
  • Liber 2, Caput 2
    • A bestiali siquidem appetitu cruda postulantem avertere nititur, qui ei ad libitum cocta pollicetur. Quasi male esurientibus Judaeis sancta Ecclesia responsum praebeat, et pro humanitate simplici, quam vorare per desiderium cupiunt, divinitatis cibum repromittat, dicens: Prius coqui sinite quod ad refectionem vitae habeatis in Spiritu sancto intellectum. An non tunc puer sacerdotis crudam carnem petiit, cum illuminato a Domino ei qui caecus fuerat natus diceretur: Da gloriam Deo; nos scimus quia hic homo peccator est ( Jn, 9, 24)? Quid est dicere, da gloriam Deo, nisi non huic curationis tuae laudes tribuas, quia Deus non est? et qui peccator asseritur, non solum Deus esse negatur, sed etiam homo justus. Cui profecto crudam quam petebat carnem praebere noluit, coctam obtulit, quia quem salutis suae auctorem instanter asseruit, ex ostenso tantae admirationis signo, non solum hominem sanctum, sed verum Deum esse monstravit. Qui autem sequi bestias, amissa ratione, populus coeperat, crudam sibi carnem exhiberi importune postulabat. Nam sequitur: Nunc dabis, alioquin tollam tibi vi ( S1, 2, 16). Sequitur: Erat enim peccatum puerorum grande nimis coram Domino ( S1, 2, 17). Et causam qua grande fore hoc peccatum demonstraretur adjungit, dicens: Quia de trahebant homines a sacrificio Domini ( S1, 2, 17).