Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 17 : erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • A bestiali siquidem appetitu cruda postulantem avertere nititur, qui ei ad libitum cocta pollicetur. Quasi male esurientibus Judaeis sancta Ecclesia responsum praebeat, et pro humanitate simplici, quam vorare per desiderium cupiunt, divinitatis cibum repromittat, dicens: Prius coqui sinite quod ad refectionem vitae habeatis in Spiritu sancto intellectum. An non tunc puer sacerdotis crudam carnem petiit, cum illuminato a Domino ei qui caecus fuerat natus diceretur: Da gloriam Deo; nos scimus quia hic homo peccator est ( Jn, 9, 24)? Quid est dicere, da gloriam Deo, nisi non huic curationis tuae laudes tribuas, quia Deus non est? et qui peccator asseritur, non solum Deus esse negatur, sed etiam homo justus. Cui profecto crudam quam petebat carnem praebere noluit, coctam obtulit, quia quem salutis suae auctorem instanter asseruit, ex ostenso tantae admirationis signo, non solum hominem sanctum, sed verum Deum esse monstravit. Qui autem sequi bestias, amissa ratione, populus coeperat, crudam sibi carnem exhiberi importune postulabat. Nam sequitur: Nunc dabis, alioquin tollam tibi vi ( S1, 2, 16). Sequitur: Erat enim peccatum puerorum grande nimis coram Domino ( S1, 2, 17). Et causam qua grande fore hoc peccatum demonstraretur adjungit, dicens: Quia de trahebant homines a sacrificio Domini ( S1, 2, 17).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Porro filii Heli, et filii Belial, nescientes Dominum neque officium sacerdotum ad populum, sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, ( S1, 2, 12, S1, 2, 13 et S1, 2, 14) et reliqua, usquequo ait, Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant omnes sacrificio Domini. ( S1, 2, 17) Hic enim nihil aliud juxta anagogen dicere possumus nisi secundum moralemintelligentiam, quam solers sapientiumdoctrina ethicam vocat, qualiter multi perappetitum gulae, et mucrone concupiscentiae pereunt. Quorum qualitates, ut liquidius lector cognoscere possit, quinque modos, divinarumScripturarum auctoritate freti, describere conabimur, sicut Papa Gregorius etiam suisdictis asseruit. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando vero tempus nonpraevenit, sed cibos lautiores quaerit. Aliquando quaelibet, quae sumenda sunt, praeparari accuratius expeTit. Aliquandoautem qualitatem ciborum, tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi, mensuramrefectionis excedit. Nonnunquam vero abjectum est quod desiderat, et tamen ipso aestu immensi desideriideterius peccat. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathan meruit, qui in gustu mellisconstitutumedendi tempus antecessit. Et Aegypto populus eductus in eremo occubuit, quia, despecto manna, cibos carniumpetiit, quos lautiores putavit. Et prima (sicut hic textus historiae edocet) filiorum Heli culpa suborta est, quodex eorum voto sacerdotis puer, non antiquo more coctas, vellet de sacrificio et carnesaccipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet. Et cum ad Jerusalem dicitur: Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia aquae, ( Ez, 7) aperte ostenditur, quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae vitiomensuram moderatae refectionis excessit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderii,vilem cibum, idest lenticulam, concupivit. Quam cum venditis etiam primogenitis praetulit, quo in illam appetitu anhelaret,indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sinereatu conscientiae degustamus. Hic quippe (quem diximus) Esau, primatum per lenticulam perdidit, et Elias ineremo virtutem corporis carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causamdamnationis intellexit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit, etsecundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque Adae culpa committitur etiam cum abjecta et viliasumuntur. Neque enim Adam solus, ut a vetito sepomo suspenderet, praeceptum prohibitionisaccepit: nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nosquasi per sententiam vetat. Et cum concupiscentur noxia, attingimus profecto quod aliud quam vetitadegustamus? Ea itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit, et non quaeedendi libido suggerit. Nam si quis voluptatibus gulae ineffrenate deservire studuerit, ad foveam vitiorumgravius prolabitur. Et etiam ab statu rectitudinis cadens, ad mortem animae pertrahitur, et bonum quodvidetur habere amitTit. Quod de his filiis Heli in sequentibus demonstratur, quipropter libidinem gulae ad majus peccatum sui cumulandum pervenerunt, ut dormirent cummulieribus et transgredi facerent populum Domini. Unde non soluma sacerdotio ejecti sunt, sed etiam morte mulctati. Nam sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem Domino ( S1, 2, 19). Tunica haec parva, quam Anna mater, hoc est, gratia formavit et puero tradidit, significat doctrinam facilem qua imbuendi sunt rudes animi credentium, qualibus Paulus dicit: Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. ( 1Co, 3) Perfectorum autem cibus est solidus. Nec non et superhumerale lineum significat castitatem et continentiam cum bonis operibus. Quia quisquis divino ministerio fungi appetit, necesse est ut primum caste continenterque vivat, ac sic in bonis operibus semetipsum exerceat. Porro filii Heli divina sacra temerantes peccabant coram Domino. Unde scriptum est: Filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum ( S1, 2, 12 et S1, 2, 13). Et paulo post: Erat, ergo, inquit, peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant homines a sacrificio Domini ( S1, 2, 17). Josephus, historicus Judaeorum, de his duobus filiis ita refert; « Heli sacerdoti erant filii duo, Ophni et Phinees, circa homines injuriosi, et circa Divinitatem impii, nullique iniquitati parcebant; et alia quidem munera ab oblaturis propter honorem sibimet sequestrabant, alia vero rapinae modo tollebant. Mulieribus religionis causa venientibus contumelias inferebant: aliis quidem violentias facientes, aliis vero persuadentes donis; nihilque eorum vita a tyrannide pessima differebat. Unde et Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Et quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, non severitate et auctoritate pontificis. » Qua sententia discant sacerdotes quomodo propter peccata filiorum, id est, propter scelera populi puniantur. Quique etiam, quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum eisdem, si non coerceant, reputatur. Extraneus quippe a Deo est, qui non tenet disciplinam, et filios non corrigit ut bene et juste vivant. Qui autem non corripit filios suos, ut emendent quae prave gesserunt, impie est pius, quia indulget vitiis et consensum praebet iniquis in malum suum. Ophni quidem interpretatur insania conversionis; et merito ita nuncupatur, quia differt converti in melius, et longe efficitur a vera conversione ad Dominum quae emendat hominem a vitiis et peccato. Phinees, oris obturatio, sive ori parcens, interpretatur. Duos Phinees sacerdotes legimus in Scriptura (voir: Ex, 6 et Nb, 25) : illum justum, filium Eleazar; et injustum, filium Heli. Sunt autem in sacerdotibus hodie, qui utriusque typum tenent. Sacerdotes igitur qui custodiunt os suum et compescunt a malo et pravo eloquio, secundum Apostolum, quod omnis sermo malus ex ore eorum non procedat (voir: Ep, 4) , hi Phineae filio Eleazari comparantur. Illi autem qui obturatum os habent, sive imperitia, sive vitio, sive conscientia peccatorum, ut proximis suis verbum salutis rite non impendant, ipsi Phineae, filio Heli, comparantur. Quod autem sequitur in verbis Heli: