Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 3 : nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 68. 69. :

    Nil altum sapiat tua mens, nil lingua loquatur

    Falsum; scit Dominus omnia corda probans.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi inaniter gloriantem Judaeam reprimat, dicens: Quos magna fecisse astruis, puri homines fuerunt; quem praedico, non solum homo sanctus fuit, sed etiam potens Deus. Dum ergo fortitudo respicitur, excellentia indicatur, quia nimirum omnino infirma est omnis fortitudo hominis in comparatione deitatis. Quo tamen in loco assertio divinitatis non probat excellentiam operis, sed incomparabilitas fortitudinis ostendit veritatem deitatis. Quasi dicat: In hoc cognoscitur quia vera protulit, quia deitatem quam in se asseruit incomparabilibus operibus comprobavit. Unde per semetipsum dicit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent ( Jn, 15, 24). Jam vero ipsa opera discutienda sunt. Moyses mare (voir: Ex, 14, 12) , Helias flumen divisit (voir: 4S, 2, 8) ; Dominus noster Jesus super mare ambulavit (voir: Mt, 14, 24) . Quid ergo est elegantius in sicco profundi alveo viam transeunti populo exhibere, an ipsam maris faciem viam facere? Illi quippe, quia humanitatis deprimebantur pondere, in profundi solido viam qua pergerent requirebant; sed qui infirma humanae naturae in celsitudinem divinitatis assumpsisse cognoscitur, super aquas virtute propria ferebatur. Moyses de consortio sermonis Domini splendorem vultus obtinuit (voir: Ex, 34, 29) , Josue orationibus solem fixit (voir: Js, 10, 12 et Js, 10, 13) ; sed quia Deus est Jesus, coram discipulis in solis virtute resplenduit. In illius faciem filii Israel intendere non poterant, istius gloriam qui meruerunt cernere ceciderunt, ut aperte cognosceres quia divinum existeret quo humana transiret. Huic, in monte illis assistentibus, ab aeterno Patre dicitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite ( Mt, 17, 5). Et idcirco etiam Helias, qui ne plueret coelum clausit, et ut plueret reseravit (voir: R3, 17, 1) in ejus comparatione quid est qui apertis coelis, Patrem exhibuit testem suae divinae generationis? Non est ergo fortis ut Dominus ( S1, 2, 2), quia quidquid virtutis Moyses ostendere potuit, Dominus, non ipse fecit. Jesus autem omnia quae mire gessit propria virtute exhibuit, quia Dominus etiam Moysi fuit. Non enim Moyses populo perdeserta gradienti, sed Dominus manna pluit (voir: Ex, 16, 13) . Non Moyses, sed Dominus in columna ignis per noctem, et nubis in die, populum praecessit (voir: Ex, 14, 19) . Non Moyses, sed verbum quod factum est ad eum, aquam de rupe produxit (voir: Ex, 17, 6) . Non Moyses, sed Dominus volatilia concupiscentibus exhibuit (voir: Ex, 16, 17) . Unde et Dominus Judaeos in patrum fortitudine gloriantes reprimit, dicens: Non Moyses, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo ( Jn, 6, 32). Hinc Psalmista non Moysen inaniter efferens, sed Dominum laudabiliter extollens, dicit: Fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos, interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre. Eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas. Et mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata ( Ps, 77, 12, Ps, 77, 13, Ps, 77, 14, Ps, 77, 16, Ps, 77, 23, Ps, 77, 24 et Ps, 77, 27). Dominus autem Jesus fortis incomparabiliter non in aliena virtute apparuit, sed in sua. Unde et ex seipso potens, paralytico imperans, ait: Tibi dico, surge ( Mt, 9, 6). Hinc etiam scriptum est: Quotquot tangebant eum, salvi fiebant a quocunque languore tenebantur ( Mc, 6, 56). Et iterum: Virtus de illo exibat, et sanabat omnes ( Lc, 6, 19). Hoc namque insigne fortitudinis, nec Moyses, nec Helias habere potuit, ut, dum incomparabilia signa innotescerent, adventum unigeniti apertissime designarent. Recte ergo Synagoga perpetuo silentio damnatur, cum subditur: Nolite multiplicare loqui sublimia. Recedant vetera de ore vestro. ( S1, 2, 3)
  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi dicat: Dum incomparabiliter nova cernitis, gesta antiquorum reprehensibiliter effertis. Quasi enim umbra illa praecesserant. Sed nunc palam veri fideles haec Redemptoris nostri opera venerabiliter adorant, quia quod umbrabatur ibi occultatione sacramenti, in adventu Redemptoris patuit, exspectasse corpus revelandae veritatis. Ergo si ad nova referantur, vetera non sunt, quia in Spiritu sancto intellecta, vetustatem aliquam non recipiunt. De illo quippe renovante omnia spiritu, Psalmista precatur, dicens: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae ( Ps, 103, 30). Vetera ergo sunt, si Redemptoris operibus conferantur; sed cum ad confirmanda haec spiritaliter illa proferimus, eo spiritu quo haec intelligimus illa renovantur. Sancta ergo Ecclesia dum Judaeos de veterum narratione reprehendit, quid aliud quam eos acta Patrum spiritualia carnaliter intelligere designatur? Synagoga etenim contra sanctam Ecclesiam se tanto temerius erigit, quanto legis et prophetarum scientia superbius extollitur, quam suis patribus divinitus inspiratam, sibi autem materialiter exhibitam didicit. Unde sequitur: Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes ( S1, 2, 3). Et ut tumere desinant, subjungit, dicens: Recedant vetera de ore vestro ( S1, 2, 3). Jam quippe ei vetera sunt, quae, ut dixi, per renovantem spiritum non intelliguntur. Tale est igitur ac si dicat: Dignum est ut ab eorum narratione sileas, quorum novos et splendidos sensus ignoras. Quae nimirum etsi subtiliter intelligis, tumorem arrogantiae tibi praestare non debent, quia Deus scientiarum Dominus est. Redemptor quippe humani generis, quia summi Patris est Verbum, Dominus est utique omnium scientiarum. Alta quippe, et magna locutus est Isaias, magna locutus est Jeremias; sed profecto nihil dicerent, si hoc Verbum scientiarum Dominus non eis, antequam loquerentur, scientias indicaret. Unde et frequenter in libris ejusdem Isaiae prophetae legitur: Verbum quod factum est ad Isaiam prophetam. Frequenter et in libro Jeremiae scribitur: Verbum quod factum est ad Jeremiam prophetam. Hoc Verbum scientiarum Dominum Joannes in altissimo summi Patris sinu aspiciens, ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ( Jn, 1, 1). Hinc Paulus scientiarum Dominum Redemptorem nostrum insinuans, dicit: Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ( Col, 2, 9). Dum ergo dicit: Recedant vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est ( S1, 2, 3), quid est aliud dicere, nisi Synagogae aperta ratione monstrare, ut tanto sollicite tacere debeat, quanto non solum quod sint, sed etiam a quo sint ea quae dicit ignorat? Quasi dicat: Illam scientiam, quam patrum tuorum fuisse astruis, tanto tibi dare arrogantiam non debuit, quanto non ipsorum, sed unigeniti Filii Dei fuit, et ipsam eamdem scientiam non intelligis. Dicit ergo: Recedant vetera de ore vestro ( S1, 2, 3). Ut Judaei nequaquam depravent quod intelligere recte non praevalent. Deus scientiarum, dicit, Dominus est, ut quod veraciter Dei esse comprobant, hominibus fallaciter non ascribant. Sed dum de verbis jactantiae Judaea reprehenditur, quia nullo timore compungitur, ei etiam de occultis perfidorum cordium motibus tormenta nuntiantur. Nam sequitur: Et ipsi praeparantur cogitationes. ( S1, 2, 3)
  • Liber 2, Caput 1
    • His namque Annae vocibus quaeque electa anima hoc Redemptori clamat in laude, quod ab ipso credit in munere. Sed ex hoc piae confessionis ordine ordo innuitur, quo eadem muneris bona quae seriatim protulit consequamur. Sanctus itaque Dominus et fortis asseritur, a quo sanctificamur, ad requiem ducimur, et glorificamur. Sanctificationem a Domino accipimus in virtute regenerationis; esse autem, id est quietem ab hujus mutabilitate corruptionis, in terminatione exsilii, fortitudinem in triumpho resurrectionis. Primum itaque horum munerum in ista vita consequimur, cum electi cujusque anima in carne est, sed utraque adhuc in agone operis posita; sequens autem in sola anima praeter carnem, post carnis vitam, et jam de hujus vitae laboribus assumpta; ultimum vero, in carne et anima, sed utraque jam per gloriam aeternitatis innovata. Prius itaque sanctus dicitur, quia regeneratis per salutis lavacrum charitas Dei cordibus nostris infunditur, per cujus gratiam ad aeternae patriae bona praeparamur, ut dum haec vita per decursionis suae tempus elabitur, ea nos vita suscipiat, cujus gaudio hinc electorum egredientes animae sine mortis pavore potiantur. Deinde esse ei ascribitur, quia securi consummationis nostrae diem, videlicet claritatem ultimae resurrectionis, exspectamus, dum in illo munere acceptae requiei discimus extremi examinis discussionem non metuere, sed promissae gloriae laetitiam exspectare. Ultimo autem loco fortis asseritur, quia in gaudio futurae resurrectionis infirma nostra roborantur, cum caro surgit de pulvere; sed idem carnis nostrae pulvis translatus in perpetuae incorruptionis gloriam, ad fragilitatis suae miseriam ultra non redit. Sed et notandum quia in his tribus ab altero ad alterum ducimur; sed cum habere non habitum coeperit, qui hoc accipit quod non habuit, quod ante habuerat non amittit. Nam cum de sanctificatione ad requiem perducimur, et de quiete animae perducimur ad robur aeternae incorruptionis, et sanctificatio charitatis augetur nobis in illa requie, et requies et amor excrescit valde in resurrectione. Conditorem namque suum unaquaeque anima per amorem conjuncta in tantis muneribus intuens, Annae vocibus dicat quam bene sapit sibi donum perfectae regenerationis et vis amoris. Dicat: Non est sanctus, ut est Dominus ( S1, 2, 2). Dicat quam melius munus sibi est promissio quietis in hora sui transitus: Neque est alius extra te ( S1, 2, 2). Dicat quam optimum sibi placens praemium sit ultima renovatio sua, in gaudio perfecti spiritus sui et glorificatae carnis. Dicat: Et non est fortis, sicut Deus noster ( S1, 2, 2). Et notandum quia hoc in precis cantico Anna loquitur. Electae etenim menti haec in cantico poscere est, dona tam grandia cum gaudio desiderare. Petere quippe ei desiderare est, et gaudere cantare. Sed quae tam gaudenter dignitatis suae munera conspicit, quam fortiter occultis hostibus exprobret innotescit. Sequitur enim, et dicit: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes, recedant vetera de ore vestro. ( S1, 2, 3)
  • Liber 2, Caput 1
    • Sublimia quippe et vetera spiritus maligni loquuntur, cum alta quae videntur hujus saeculi appetenda fidelibus suggerunt. Qui ergo cornu suum in Deo exaltare jam didicit, qui teneri in gaudio Majestatis novit, quidquid offertur sibi de blandimento saeculi labentis, exprobrando despicit, dicens: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes, recedant vetera de ore vestro ( S1, 2, 3). Ac si aperte loquatur, et dicat: Eo mihi ea quae offeruntur displicent, quo per desiderium alia video quae valde placent.
  • Liber 2, Caput 1
    • Quod profecto dicere, quia ei competit qui jam idoneus ad ministerium praedicationis agnoscitur, apte quoque contra arrogantes sapientes, et contra negligentes sanctae vitae professores, ista prolata sentiuntur. Alta quippe glorians loquitur, qui per scientiam quam accepit se intelligere sublimiter gloriatur. Vetera vero loquitur, qui, postpositis sanctae Scripturae eloquiis, saecularibus verbis occupatur. Dicitur itaque arrogantibus: Nolite loqui sublimia gloriantes ( S1, 2, 3). Quibus profecto verbis ostenditur quia non modum locutionis prohibet, sed affectum intentionis. Quasi aperte dicat: sublimia loquimini, sed de eo quod altum dicitur gloriari refugite. Unde et Paulus pie discipulum admonet, dicens: Noli altum sapere, sed time ( Rm, 11, 20). Non dixit Non altum loqui, sed Noli altum sapere; sicut et hic non dicitur Nolite loqui sublimia ( S1, 2, 3), sed Nolite gloriantes loqui, quia sacra eloquia altius exquirenda sunt, sed quo altius exquirens proficit, semetipsum cohibere a vanae gloriae fastu debet per custodiam humilitatis. Dicitur etiam otiose loquentibus: Recedant vetera de ore vestro ( S1, 2, 3). Vetera quippe sunt verba saeculi, quia dum in eis loquentis animus per intentionem figitur, devotionis suae decore spoliatur. Quare illi sublimia gloriantes loqui non debent, et cur ab eorum ore vetera debeant recedere, haec causa demonstrat, quae subjungitur: Quia Deus scientiarum Dominus est. ( S1, 2, 3)
  • Liber 2, Caput 1
    • Audiat itaque sciens et arrogans quia non ipse scientiarum dominus est, sed Deus. Nam recte glorians diceret, si ejus qua tumeret scientia, non omnipotens Deus, sed ipse dominus exstitisset. Audiamus et nos, quando loquimur verba saeculi, quia Deus scientiarum Dominus est. Jam quippe electorum mentes non solum Novi, sed etiam Veteris Testamenti scientia innovat; venit namque qui diceret: Ecce nova facio omnia ( Es, 43, 19). Cum ergo tot nova habeamus quae loqui possumus, vetera loqui sine culpa nullatenus valemus. Recedant igitur de ore nostro vetera, ut cum damnatae vetustatis culpa etiam a sermone compescitur, in novi hominis pulchritudinem transeamus. Quod profecto si contemnimus, audiamus: Et ipsi praeparantur cogitationes. ( S1, 2, 3)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes. Recedant vetera de ore vestro, ( S1, 2, 3) etc. Redarguit sancta Ecclesia Judaeos et sapientes hujus saeculi, extollentes secontra scientiam Dei, ne superbe sapiant, nec prave de Deo sentiant, sed humilia etsapiant et loquantur. Scriptum namque est: Dominus in coelo, et tu super terram. ( 2M, 15) Ideo pauci sint sermones tui. Recedant, inquam,vetera legis de ore ipsorum, et caetera quae ad veterem hominempertinent, id est ad carnalem conversationem. Sed scientiam quae ex Deo est, inquirere satagant, non sint humana et carnaliscientia legis gloriantes, et non exeat vaniloquium de ore ipsorum, et sciant quianemo potest habere, nisi ab ipso perceperit, scientiam veritatis: « quia ipse estscientiarum Dominus, et ipsi, necesse est, ut praeparentur bonae cogitationes. » Quiascriptum est: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. ( Sg, 1) Et spiritus scrutatur etiam profunda Dei (voir: 1Co, 2) . Verum quia Judaei gloriantesin lege, altiora se quaerentes, et nescientes quiaDeus est scientiarum, et arbiter conscientiarum, et carnaliter sapientes, ita ageredespexerunt, a fastu suae superbiae corruentes, humiliati sunt. Nam sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes ( S1, 2, 3), etc. Et Salomon dicit: Altiora te ne quaesieris. ( Ec, 3) Et alibi: Dominus in coelo, et tu super terram; ideo sint pauci sermones tui. ( Ec, 5)
  • Liber 1, Caput 2
    • Recedant vetera de ore vestro ( S1, 2, 3). Hoc est, inaniloquium non exeat de ore vestro. Omnis sermo malus, dicit Apostolus, ex ore vestro non procedat. ( Ep, 4)
  • Liber 1, Caput 2
    • Quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes ( S1, 2, 3). Ipse vos scit, et ubi nemo scit. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei ( 1Co, 2). Unde qui putat se aliquid esse cum nihil sit, seipsum seducit. ( Ga, 6) Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus. Ex quibus sunt etiam carnales Israelitae terrenae Jerusalem, cives terrigenae, qui , ut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam , id est, quam dat homini Deus, qui solus est justus atque justificans, et suam volentes constituere , id est, velut a se sibi paratam, non ab illo impertitam, justitiae Dei non sunt subjecti, ( Rm, 10) utique quia superbi de suo putantes, non de Dei posse placere. Sed qui est Deus scientiarum, ipse videt cogitationes hominum quoniam vanae sunt. ( Ps, 93, 11) [mauvais référencement: Ps, 93] Unde vanae sunt, nisi quia propriae hominum sunt, et ab illo non sunt a quo ipsi homines sunt?

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Recedant vetera de ore vestro ( S1, 2, 3). In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera, etc. Et est sensus: Exeant humilia de ore vestro, de quo antea grandia et superba exibant. Quibus verbis Phenennam et filios ejus increpat, quae ob fecunditatem sibi concessam, contra Annam elevabatur.

Isidorus Hispalensis 565-636

  • Liber 1, Caput 26
    • Nolite multiplicare loqui excelsa ( S1, 2, 3). Ut Salomon dicit: Altiora te ne quaesiveris ( Si, 3, 22). De quibus praecipitur tibi haec intelligere: Nolite multiplicare loqui ( S1, 2, 3), nisi de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, ut plenius manifestum fiat, quod loquimur? Post haec tria nihil loquaris.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est justus sicut Deus noster. ( S1, 2, 2) Tanquam sanctus, et sanctificans: justus et justificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit, nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus. ( S1, 2, 3) Ipse vos scit, et ubi nemo scit, quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipse seducit. Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, ( Rm, 10, 3) (id est quam dat Deus homini, qui solus est justus, atque justificans), et suam volentes constituere, ( Rm, 10, 3) id est velut a se sibi praeparatam, non ab illo impertitam, justitiae Dei non sunt subjecti. ( Rm, 10, 3) Utique, quia superbi de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum, atque ideo, et arbiter conscientiarum. Ibi videns cogitationes hominum quia vanae sunt ( Ps, 93, 11) [mauvais référencement: Ps, 93, 11, 35] . Si hominum sunt, et ab illo non sunt Et praeparans , inquit, adinventiones suas ( S1, 2, 3). Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe adinventiones exequitur, dicens. Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus ( S1, 2, 4), id est intentio eorum, qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono, atque adjutorio, humana sufficientia, divina possint implere mandata. Et praecinguntur virtute, quorum interna vox est, Miserere mei, Domine: quoniam infirmus sum ( Ps, 6, 3)