V. 19 :
et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum
viro suo ut immolaret hostiam sollemnem
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 123. 124. : Cinctus ephod Samuel Domini studet esse minister,
Cui paruam tunicam texuit Anna parens.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Subtilior quam lanea vestis linea esse cognoscitur. Apte
autem Samuel lineo ephod indutus asseritur, per quem sacerdotum ordo
electus ex gentibus designatur. Nam in comparatione legalis
vitae nova Evangelii conversatio lini subtilitas est. Ibi
enim aliquid animale praeceptum est, ibi omnis maledicitur a quo semina
propaginis in Sion nulla relinquuntur. In Novo autem
Testamento, quia subtiliora sunt omnia, quisquis ejus praeceptis utitur,
velut delicatiori lini veste decoratur: ibi quippe connubii abstinentia
damnatur, hic miris laudibus colitur; illic sacerdotes carnaliter
generant, hic fructum spiritalis propaginis tanto copiosius afferunt,
quanto etiam per conjugale bonum pudicitiae detrimenta sentire non
possunt. Bene autem dum Samuelis vestis exponitur linea
fuisse perhibetur, ut novi sacerdotii gloriam aperte ostenderet, quod
novae pudicitiae nitoribus splenderet. Sed dum in conspectu
Domini esse minister Samuel dicitur, ephod lineo accinctus memoratur,
quia divina obsequia tunc bene exhibentur, cum exhibentis persona
carnalis voluptatis sordibus non foedatur; et acceptum Deo tunc est
munus ministerii, cum per sanctae conversationis munditiam Deo placita
est persona ministri. Et quia inter primordia novitatis suae
proficiebat, adhuc sequitur:
Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat
ei, cum ascendebat cum viro suo, ut immolaret Domino hostiam
solemnem
(
S1, 2, 19).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Et tunicam parvam faciebat ei mater sua,
(
S1, 2, 19) et reliqua. Tunica enim parva, quam faciebat ei mater, significat
doctrinam facilem, quaminduendi sunt rudes animi credentium; qualibus Paulus dicit:
Lac vobis potum dedi,
(
1Co, 5) et reliqua. Superhumerale vero lineum significat castitatemet
continentiam cum bonisoperibus. Quia quisquis divino ministerio fungi
appetit, necesse est ut primum castecontinenterque vivat, ac sic in bonis operibus
semetipsum exerceat.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat
statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam
solemnem Domino
(
S1, 2, 19). Tunica haec parva, quam Anna mater, hoc est, gratia formavit et
puero tradidit, significat doctrinam facilem qua imbuendi sunt rudes
animi credentium, qualibus Paulus dicit:
Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim
poteratis.
(
1Co, 3) Perfectorum autem cibus est solidus. Nec non et
superhumerale lineum significat castitatem et continentiam cum bonis
operibus. Quia quisquis divino ministerio fungi appetit,
necesse est ut primum caste continenterque vivat, ac sic in bonis
operibus semetipsum exerceat. Porro filii Heli divina sacra
temerantes peccabant coram Domino. Unde scriptum est:
Filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque
officium sacerdotum ad populum
(
S1, 2, 12 et
S1, 2, 13). Et paulo post:
Erat, ergo, inquit, peccatum puerorum grande nimis coram
Domino, quia detrahebant homines a sacrificio Domini
(
S1, 2, 17). Josephus, historicus Judaeorum, de his duobus filiis ita refert;
« Heli sacerdoti erant filii duo, Ophni et Phinees, circa homines
injuriosi, et circa Divinitatem impii, nullique iniquitati parcebant; et
alia quidem munera ab oblaturis propter honorem sibimet sequestrabant,
alia vero rapinae modo tollebant. Mulieribus religionis causa
venientibus contumelias inferebant: aliis quidem violentias facientes,
aliis vero persuadentes donis; nihilque eorum vita a tyrannide pessima
differebat. Unde et Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est,
quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Et
quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine
patris, non severitate et auctoritate pontificis. » Qua sententia
discant sacerdotes quomodo propter peccata filiorum, id est, propter
scelera populi puniantur. Quique etiam, quamvis sancti sint,
culpa tamen subditorum eisdem, si non coerceant, reputatur. Extraneus
quippe a Deo est, qui non tenet disciplinam, et filios non corrigit ut
bene et juste vivant. Qui autem non corripit filios suos, ut
emendent quae prave gesserunt, impie est pius, quia indulget vitiis et
consensum praebet iniquis in malum suum. Ophni quidem
interpretatur insania conversionis; et merito ita nuncupatur,
quia differt converti in melius, et longe efficitur a vera conversione
ad Dominum quae emendat hominem a vitiis et peccato. Phinees,
oris obturatio, sive ori parcens, interpretatur.
Duos Phinees sacerdotes legimus in Scriptura
(voir:
Ex, 6 et
Nb, 25)
: illum justum, filium Eleazar; et injustum, filium Heli.
Sunt autem in sacerdotibus hodie, qui utriusque typum tenent.
Sacerdotes igitur qui custodiunt os suum et compescunt a malo
et pravo eloquio, secundum Apostolum, quod omnis sermo malus ex ore
eorum non procedat
(voir:
Ep, 4)
, hi Phineae filio Eleazari comparantur. Illi autem qui
obturatum os habent, sive imperitia, sive vitio, sive conscientia
peccatorum, ut proximis suis verbum salutis rite non impendant, ipsi
Phineae, filio Heli, comparantur. Quod autem sequitur in
verbis Heli:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)