Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 8 : suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 100. 101. :

    Cardinibus partes bis binas accipe mundi;

    Est orbis celum, continet ista Deus.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Quae est sterilis, nisi sancta Ecclesia, ut supra latius in Annae typo jam diximus? Quid est ergo famelicos saturari, donec sterilis pariat, nisi usque in mundi finem panem vitae possidere? Quod et ipse repromittit, dicens: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi ( Mt, 28, 20). Non enim sunt nisi famelici quos sancta Ecclesia parit. Ergo donec parit, famelici saturantur, quia usque in mundi finem Deo filios generat, qui dum venisse in carne Redemptorem credunt, panem vitae, quem desiderant, comedunt, et plenitudine replentur. Sed donec sterilis plurimos parit, ea quae multos habebat filios infirmatur. Infirmari Synagogae est institutione legis veteris parere non posse. Quae enim fidem viri prioris perdidit, diabolo jam et non Deo parit. Bene autem dicitur: Quae multos habebat filios, quia dum in veritate Scripturarum subjectum sibi populum antiquitus erudiret venturi Redemptoris adventum concupiscere, de complexu coelestis sponsi filios pariebat. Nunc autem quae habebat filios infirmata est, et filios non habet. Scripturas quidem suis auditoribus exhibet, sed quia Redemptorem negat, Deo filios nunquam generat. Infirmari ergo dicitur, cui spiritualis fecunditas negatur. Et quia tam Synagogae repulsio quam electio gentilitatis incomprehensibili Dei judicio facta est, sequitur: Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit; Dominus pauperem facit, et ditat; humiliat et sublevat. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. ( S1, 2, 6, S1, 2, 7 et S1, 2, 8)
  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi obstupescenti alicui de tam electae gentis repulsione respondeat, dicens: Quid in his rationem quaeris, quae summa ratio incomprehensibiliter facit? Quod etiam genus quaerendi doctor egregius reprehendens, ait: Homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum factori suo: Quid me fecisti sic? Aut non habet potestatem figulus ex eodem luto aliud quidem vas facere in honorem, aliud vero in contumeliam ( Rm, 9, 20 et Rm, 9, 21)? Tale est ergo ac si dicat: Quia omnium Dominus recte cognoscitur, opus illius, et in Judaeae abjectione, et in gentium electione, venerandum et non discutiendum esse sentiamus. Mortificat quidem Dominus, quia incomprehensibili judicio quondam electum Judaeorum populum a cognitione veritatis separat, et in perpetuum damnat. Vivificat, quia gentilitatem ad agnitionem sui unigeniti temporaliter per fidem recipit, et ad ejus contemplandam gloriam aeternaliter perducit. Ad inferos ducit, quia districto ejus judicio ultrix gehenna eos puniendos in perpetuum recipit qui per culpam perfidiae a veneratione se dividunt Redemptoris. Reducit ab inferis, quia gentilem populum ad filii sui fidem devote accedentem suscipit, cui, velut altus abyssi carcer, exstitit immensa obscuritas erroris. Pauperem facit et ditat, quia et repulsam Judaeam spiritalibus virtutibus spoliat, et electam gentilitatem, tam pretio fidei quam bonorum operum fulgoribus exornat. Qui etiam humiliare et sublimare dicitur. Etenim Synagoga, a Redemptore recedendo, sublimitatis suae alta deposuit, et sancta Ecclesia, Redemptorem venerando, ab imo infidelitatis, ubi projecta jacuerat, in altitudinem rectae fidei et Christianae potestatis celsitudinem surrexit. Quia ergo Dei Filium Judaea contempsit, gentilitas promeruit, recte et illa humiliata, et ista creditur exaltata. Sequitur: Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat ( S1, 2, 8).
  • Liber 1, Caput 3
    • Ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat ( S1, 2, 8). Qui vero principes hoc in loco nisi sancti apostoli designantur? De quibus nimirum principibus, Deo per Psalmistam dicitur: Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine ( Ps, 44, 17 et Ps, 44, 18). Quid est quod pauper cum principibus sedet, nisi quia ordo praedicatorum, de gentibus electus, in sancta Ecclesia culmen apostolicae auctoritatis obtinet? Cum principibus quippe sedet, quia de throno coelestis magisterii doctrinam salutis exhibet. Et solium gloriae tenet, quia bonae famae odorem spargit, quibus dignitate praeeminet. Vel certe solium gloriae tenet, et cum principibus sedet, quia et sublimitatis honore radiat, et miraculis coruscat. Sed qui tam sublimi dignitate sustollitur, qualiter uti ea debeat indicat, cum subjungit: Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. ( S1, 2, 8)
  • Liber 2, Caput 1
    • Quia in contemplatione coelestium quam abjecti sunt in terra conspiciunt, sed in eadem abjectione temporalis inopiae per Dei gratiam meritorum se pennis sublevant ad gaudia perennis vitae. Humilitatem ergo percipiunt in aestimatione exsilii, sublimitatem vero in praeparatione sanctae operationis. Sequitur: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus. ( S1, 2, 8)
  • Liber 2, Caput 1
    • Pulvis namque est subtilis deliberatio cogitationis illicitae, quae eam mentem cui insederit foedam reddit. Quid namque in stercore nisi foeda perpetratique flagitii audacia designatur? Unde et propheta vitam carnalium coeno foedi operis obrutam intuens, ait: Computruerunt jumenta in stercore suo ( Jl, 1, 17). Apta igitur serie dona Dei in flagitiosorum conversione numerantur. Prius namque suscitatur de pulvere egenus quam pauper de stercore; quia a corde ante deliberatio immundae cogitationis abscinditur, et postmodum ab actione culpa resecatur. Apte quoque suscitari de pulvere egenus dicitur, pauper de stercore erigi, quia intus prava deliberans dormit a contemplatione justitiae, foris illicita perpetrans in iniquitate per actum jacet. Et quia jam cum fortibus de malignis spiritibus trophaea consequitur, suscitatus egenus et erectus pauper quid mereatur exponit, dicens: Ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat ( S1, 2, 8).
  • Liber 2, Caput 1
    • Sedere quippe triumphantis est. Unde et in Apocalypsi Joannis victoriae nostrae dignitatem Dominus ostendit, dicens: Qui vicerit, faciam eum sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus ( Ap, 3, 21). Quod et Paulus intuens, suscitationis, atque sessionis nostrae dona in Dei laudibus numerans, ait: Conresuscitavit, et consedere nos fecit in coelestibus in Christo Jesu ( Ep, 2, 6). Cum eo itaque principes sedent, quia qui ejus auxilio malignorum spirituum vires reprimunt, in eorum triumpho dignitatem sessionis habent quibus ex praesidentis sibi virtute dominantur. Cum eo item principes sedent, quia etsi stare per corpus in hac vitae labentis aerumna cernuntur, meritorum tamen sedem cum Redemptore in sublimibus habent, a cujus conformitate claritatis nec in ista foeditatis valle separantur. Egeni quoque rebus et pauperes sunt qui propter Evangelium ea quae in saeculo habere poterant, cuncta reliquerunt. Qui certe ut cum principibus possint sedere, de pulvere suscitari debent, et de stercore erigi. Quid enim favores linguae, quid sunt aliud labentium dignitatum infulae, nisi pulvis? Nam eam quam blandiendo sordidant a veris splendoribus mentem caecant. Et quid divitiae pereuntes, et transitoriae facultates, nisi stercora aeterna diligentibus sunt? Stercora quippe sunt quae sanctae animae in contemptu humilitatis habent, non in appetitu desiderii. Unde et Salomon in amissione bonorum temporalium contristatum saeculi divitem intuens, ait: De stercore boum lapidandus est piger ( Ec, 22, 2). Quasi dicat: De eo verbera doloris sustinet, quod is qui pro aeterna vita laborare appetit velut stercora contemnit. Hinc Paulus ait: Omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. De pulvere itaque egenus suscitatur, et de stercore pauper erigitur, cum mens, saeculo abrenuntians, quidquid sibi placere solebat de linguae humanae favoribus, de honore dignitatum, et de abundantia rerum, calcat, dum ad sola aeterna respicit, quae sola ardenter amat. Ei namque suscitari, et erigi, est ea quae corpore derelinquit mentis sublimitate despicere. Et cum principibus ei sedere est, supernae patriae civibus per gaudium aeternae quietis interesse. Qui certe tunc gloriae solium tenet, quia qui tam sublimiter praesidet a conditoris sui laudibus nunquam silet. Hanc namque gloriae sedem Psalmista admirans Domino loquitur, dicens: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te ( Ps, 83, 5). Hanc sedem gloriae Isaias praedicat, dicens: Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis ( Es, 51, 3). Hanc item sanctus Tobias ostendens, ait: Et omni lapide pretioso et mundo plateae ejus sternentur, et per omnes vicos ejus Alleluia cantabitur ( Tb, 13, 22). Sed ea quae sequuntur ereptus pauper aspiciat, quia ad principum sessionem, ad gloriae solium non statim ut fuerit erectus adducitur: Domini, inquit, sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. ( S1, 2, 8)
  • Liber 2, Caput 1
    • Quia terrae nomine peccatores in sacro eloquio designantur, cardines terrae hi accipi convenienter possunt in quibus per inepta desideria saeculum circuit, et de alio ad alium ducit. Cum igitur conversos peccatores aspicimus, in laudem Creatoris his Annae verbis erumpamus. Quasi enim aliis verbis tunc dicimus: Jam Domini esse per ejus gratiam coeperunt, qui diu in rota rerum transeuntium per mundi concupiscentiam tenti sunt. Et cum, jam derelictis vitae saecularis blandimentis, fortia tentamenta fortiter tolerant, dicamus: Posuit super eos orbem ( S1, 2, 8). Orbem quippe super eos posuit, qui, antequam eis imponeretur, sub eis fuit. Nam eum jam in onere tentationum habent, qui eis blandiendo velut subjectus serviebat, cum in eo delicias et voluptates sequendo recumberent. Et quia magnas ex eo tentationes habent, qui magna in illo oblectamenta habuerunt, adjungitur: Pedes sanctorum suorum servabit. ( S1, 2, 9)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem. ( S1, 2, 8) Pater videlicet de terrae pulvere Filium tam cito suscitavit, juxta quod ipseper Psalmistam postulat, dicens: Resuscita me et retribuameis, ut caro ejus non videret corruptionem, ( Ps, 40, 11) [mauvais référencement: Ps, 40] secundum quod per eumdem Psalmistam dicitur: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. ( Ps, 15, 10) [mauvais référencement: Ps, 4] Ipse etiam, sicut supra dictum est, cum pauper apparuisset, atque egenus incarne ut supra paupertate atque humilitate superaret diabolum superbum, qui rexdicitur super omnes filios superbiae, tamen majestas Dei Patris, de stercore eumsublimavit ineffabiliter, et hoc quare? Quaeris quare? Audi quare: Ut sedeat , inquit, cum principibus et solium gloriae teneat. ( S1, 2, 8) [mauvais référencement: Mt, 19] Principes, sancti apostoli intelliguntur, qui sedebunt cum Christo superduodecim sedes. SedDominus solium gloriae retinet non solum videlicet in aequalitate Patris,sedendo ad dexteram majestatis: juxta quod Apostolus dicit: Sedet ad dexteram majestatis in excelsis; ( He, 1) Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomenhaereditavit, verumetiam solium gloriae tenebit secundum quod ipse ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. ( Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5] Ipse enim in gloria Patris sui venturus est ad judicium, cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, et sedebit in sede gloriae majestatis suae, judicans orbem in aequitate. ( Mt, 16, 27) [mauvais référencement: Mc, 8] Sedebunt etiam et principes super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel. ( Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19] Hinc Isaias dicit: Dominus ad judicium veniet cum senioribuspopuli sui. ( Es, 3) Hinc Salomon ait: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus. ( Pr, 31) Nobilis ergo erit Dominus, vir sanctae Ecclesiae, in portis suae civitatis, quividebatur ignobilis, ante tribunal praesidis. Quia etiam nunc a multis contemnendus putatur, quia ubi saeculi finis advenerit,ubi patriae coelestis ingressum aperuerit electis, jam cunctis parebit sublimis. Et solium gloriae tenebit sine fine, quia regni ejus non erit finis (voir: Lc, 1) . Nam sequitur: Quia ipse dominabitur a mari usque ad mare, ( Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 71] etc. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. ( S1, 2, 8) Cardines terrae quatuor climata mundi intelliguntur, videlicet oriens,occidens, septentrio, atque meridies, super quae posuit orbem, quia videlicetubiquedilatavit Ecclesiam suam. Hinc Psalmista ait: Ab ortu solis usque ad occasum, laudabile nomen Domini. ( Ps, 112, 3) [mauvais référencement: Ps, 112] Hinc iterum scriptum est: A finibus terrae audivimus laudes justi. ( Es, 24) Et iterum de sanctis praedicatoribus: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum . ( Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 28] Quanquam cardines terrae, ut quibusdam placet, ipsi praedicatoresintelligantur, super quorum fidem stabilita est Ecclesia. De quibus scriptum est: Sub quo curvantur, qui portant orbem ( Jb, 19) Ipsi quidem sunt qui alibi columnae dicuntur, sicut scriptum est: Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus, ( Jb, 26) videlicet sancti Ecclesiae praedicatores, super quos fabricae Ecclesiaestructuraconsurgit, sicut alia Scriptura testatur, dicens: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. ( Ap, 3) Nam quisquis in Dei opere, recta intentione firmatur, columna in structurafabricae spiritalis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia positus, etutilitate prosit, et decore. Unde de sanctorum praedicatione subinfertur:
  • Liber 2, Caput 9
    • Et dixit David: Putasne est aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Domini? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonatham debilis pedibus. ( S2, 9, 3) David non immemor erat foederis quod habuerat cum Jonatham et olim pepigerat,sed misericordiam quam ei promiserat implere curavit, filiumque ejus requirit, etmisericordiam cum eo fecit. Non enim erat David ex eorum societate, de quibus alias scriptum est: Qui tollitab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Quaeres et fidelitatem probavit secundum historiam in viro, et sacramentum juxtaallegoriam ostendit in facto. Saepe enim dictum est David personam Christi figurare, necnon et in superioribuscommemoratum est: Jonathan qui interpretatur columbae donum, typum teneregratiae Spiritus sancti. Habuit ergo Jonathas filium parvulum nomine Miphiboseth, utroque pede claudum, utScriptura testatur, quem David ad se accersiri jussit: cum praedestinatio etpraescientia Dei, eum quem ad saeculi ministeria et mundana negotia exercenda, sermoneet actione debilem conspicit, ad divinum ministerium eligit: quia quem mundus perfastum elationis spernit, hunc Deus propter devotionem humilitatis acquirit. Interpretatur enim Miphiboseth decor ignominiae: is ergo cujus loquelamet praescientiam superbia mundi despicit, Dei dono utilis ad spiritale mysterium inEcclesia apparebit. Quid est ergo quod David Sibam servum Saul de stirpe Saul quaerens, eo revelante,Miphiboseth invenit, nisi quia Redemptor noster electorum numerum discutiendo intereos qui contempti mundum reliquerunt, ad se venire fecit? Siba enim egressus, venit intempore. Interrogatus ergo Siba a rege, Miphiboseth filium Jonathae, in domo Machir filiiAmiel in Lodobar esse respondit. Quae res praesenti expositioni bene convenit: Interpretatur enim Machir, vendens vel de infirmitate: Amiel, populus ejus dicitur:Lodobar ipse verbum. Denique David noster contemptibiles hujus mundi, et eaquae non sunt eligens, ut ea quae sunt destruat,eos vendibiles mundo, et ininfirmitate constitutos reperiendo, populo suo dignos verbo praedicationis ascivit,eisque regium honorem inter filios habere concessit. Unde et David agros Saul servituti Miphiboseth donans, ipsum Miphiboseth convivamsuum super mensam suam simul cum filiis esse praecepit: quia mediatoris nostri gratia,quae secundum Mariae vocem: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. ( Lc, 1, 52) [mauvais référencement: Lc, 1] Et juxta prophetiam Annae: Suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. ( S1, 2, 8) Contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum efficit, etscientia spiritali super mensam Scripturarum sanctarum quotidie secum reficit. Unde evenit ut tales sobolem gignant, qui vocetur Micha. Micha enim quis est Latine resonat, quia frequenter et in admirationempopuli tales veniunt: qui nuper e despectu mundi ablati, gloriosi in Ecclesia Dei donoapparebunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Humiliat et exaltat ( S1, 2, 7). Utique superbos humiliat et humiles exaltat Quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam; ( 1P, 5) hoc totus habet sermo, cujus nomen interpretatur gratia ejus. Jam vero adjungitur: Suscitat a terra pauperem ( S1, 2, 8), de nullo melius quam de illo intelligo qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate (sicut paulo ante dictum est) ditaremur. ( 2Co, 8) Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo quod dictum est:
  • Liber 1, Caput 2
    • Et de stercore erigit inopem ( S1, 2, 8). Inops quippe idem qui pauper. Stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem. ( Ph, 3) De terra ergo suscitatus est ille, supra omnes divites pauper erectus est, et de illo stercore supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: Sedebitis super duodecim sedes. ( Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 30] et sedem gloriae haereditatem dans eis.
  • Liber 1, Caput 2
    • Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem ( S1, 2, 8). Quia ipse dominatur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae ( Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 72]. Domini , inquit, sunt cardines terrae ( S1, 2, 8), hoc est, quatuor plagae mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiae suae, quae a solis ortu usque ad occasum laudat nomen ejus. Pedes sanctorum suorum servabit ( S1, 2, 9), hoc est, electorum suorum opera in viam justitiae diriget. Et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium; ( Mt, 22, 13) [mauvais référencement: Mt, 22] ubi conticescent, id est, ab arrogantia superbiae suae cessabunt. Quia non in fortitudine sua roborabitur vir ( S1, 2, 9), hoc est, non fortitudine propria, sed in virtute divina potens est vir, id est, populus credentium.
  • Liber 2, Caput 9
    • Quia mediatoris nostri gratia, quae secundum Mariae vocem, deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles, ( Lc, 1, 52) [mauvais référencement: Lc, 1] et, juxta prophetiam Annae, suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat, ( S1, 2, 8) contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum efficit, et scientia spirituali super mensam Scripturarum sanctarum quotidie secum reficit. Unde evenit, ut tales sobolem gignant, quae interpretatur Micha. Micha enim quis est iste Latine resonat: quia frequenter in admirationem populi tales veniunt, qui nuper de despectu mundi ablati gloriosi in Ecclesia Dei dono apparebunt.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 2
    • etc. Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filiogratulantis? Tantum mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiatsupergredi modum feminae hujus dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quaejam coeperant etiam in hac terrena peregrinatione compleri, convenientermovetur, nonne intendit et aspicit et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiamnomen, id est, Anna, gratia ejus interpretatur, ipsam religionemChristianam, ipsam civitatem Dei cujus rex est et conditor Christus, ipsampostremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam; a qua superbi alienanturut cadant, qua humiles implentur ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit:nisi forte quisquam dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deumtantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti laudationelaudasse. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt virtute, pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? ( S1, 2, 4) Numquid septem ipsa pepererat? Quamvis sterilis fuerit,unicum habebat quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, sive sex,quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, Dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui; unde dicebat,si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi civitas legis magni gratiaplena, prole fecunda dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piaematris agnoscit. Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sedin Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum ( S1, 2, 1). Quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec inpraeconibus alligatis. Christus est iste Jesus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senexamplectens parvulum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum ( Lc, 2, 29 et Lc, 2, 30). Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutare tuum. Quoniam non est sanctus ut est Dominus, et non est justus sicut Deus noster. Tamquam sanctus et sanctificans, justus et justificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa. Neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit; seipsum seducit ( Ga, 6, 3). Haec dicuntur adversariis civitatis Dei, ad Babyloniam pertinentibus de suavirtute praesumentibus in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiamcarnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, Ignorantes Dei justitiam ( Rm, 10, 3), id est, quam dat Deus homini, quisolus est justus atque justificans; et suam volentes constituere ( Rm, 10, 3), idest, velut a se sibi paratam, non ab illo impartitam, justitiae Dei non sunt subjecti ( Rm, 10, 3): utique quia superbi, de suo putantes, non deDei, placere se Deo: qui est Deus scientiarum, atque ideo et arbitrorconscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominumsunt, et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinventiones suas. Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Hasquippe adinventiones exsequitur, dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi videntur,ut sine Dei dono atque adjutorio, humana sufficientia divina possint impleremandata; et praecinguntur virtute, quorum in terra vox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Pleni panibus, inquit, minorati sunt esurientes transierunt terram. Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes, id est,Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filiiminorati sunt, quod verbo minus, bene tamen expressum est, quod ex majoreminores facti sunt, quia et in ipsis panibus, id est, divinis verbis, quaeIsraelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum Testamentumad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis nonterrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc velut quaereretur causa cur factum sit. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quoest universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Joannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias; eo modo seostendens ad unius plenitudinem scribere; et in Proverbiis Salomonis hoc anteapraefigurans, Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem ( Pr, 9, 1); sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequamiste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam quae multa in filiis erat nunc infirmatam terrenam Hierusalem,quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus ejus erat: nunc veroquoniam ibi littera est, et spiritus non est amissa virtute infirmata est. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit ( S1, 2, 6). Mortificavit illam quae multa erat in filiis, et vivificavit hanc sterilem,quae peperit septem; quamvis commodius possit intelligi eosdem vivificare quosmortificaverit: id enim velut repetivit, addendo, Deducit ad inferos, et reducit; quibus enim dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens ( Co, 2, 20 et Co, 3, 1); salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adjungit, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi,qui esurientes transierunt terram: mortui enim estis, inquit. Ecce quo modo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo ( Co, 3, 3). Ecce quo modo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum capite scilicet nostro,cum quo vitam nostram Apostolus dixit absconditam in Deo (voir: Co, 3) ;nam qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum ( Rm, 8, 32), isto modo utique mortificavit eum; et quia resuscitavit amortuis, eumdem rursus vivificavit; et quia in prophetia vox ejus agnoscitur, Non derelinques animam meam in inferno, eumdem deduxit ad inferos,et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat ( S1, 2, 7) [mauvais référencement: Jb, 4] . Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat ( S1, 2, 7). Utique superbos humiliat, et humiles exaltat: quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ( Jb, 4, 6), hoc totumhabet sermo hujus, cujus nomen interpretatur, gratia ejus. Jam vero quod adjungitur, Suscitat a terra pauperem, de nullo meliusquam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset: ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur (voir: 2Co, 8) : ipsum enim de terra suscitavit, tam cito ut caro ejus nonvideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo quod additum est, Et de stercore erigit inopem. Inops quippe, idem qui pauper, stercus vero, unde erectus est, rectissimeintelliguntur Judaei persecutores; in quorum numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem. De terra ergo suscitatus est ille, supra omnes divites pauper; et de illostercore erectus supra omnes opulentos, ille inops. Et sedeat cum principibus populi ( S1, 2, 8). Quibus ait, Sedebitis super duodecim sedes ( Mt, 19, 28), sed sedem gloriae danseis haereditatem. Dixerant potentes illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te ( Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverunt. Sed unde hoc eis nisi ab illo de quo continuo dictum est, Dans votum voventi. Alioquid ex illis exi potentibus, quorum arcus infirmatus est. Dans,inquit, votum voventi. Non enim quisquam Domino quid rectum voveret, nisi quia ab illo acciperetquod voveret. Sequitur: Et benedixit dans annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est, Et anni tui non deficient ( Ps, 101, 28): ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; anteenim quam veniant, non sunt; cum enim venerint, non erunt, quia cum suo fineveniunt. Horum autem duorum, id est, Dans volum voventi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primumillud efficitur. Quia non in virtute potens est vir (voir: Jr, 9) . Dominus enim infirmum facit adversarium suum, illum scilicet qui hominivoventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo Graeco intelligi, et adversarium suum: cum enim Dominuspossidere nos coeperit, profecto adversarius qui noster fuerat, ipsius fit, etvincetur a nobis, sed non in viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus; ut vincatur asanctis quos Dominus Sanctus sanctorum efficit sanctos. Ac per hoc non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et scire Deum, et facere judicium et justitiam in medio terrae ( Jr, 9, 22 et Jr, 9, 23). Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit et scit etiamhoc a Domino sibi dari, ut intelligat et sciat Dominum: Quid enim habes , ait Apostolus: quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? ( 1Co, 4, 7) id est, quasi a te ipsotibi sit unde gloriaris. Facit autem judicium et justitiam, qui recte vivit: recte autem vivit, quiobtemperat praecipienti Deo: et finis praecepti, id est, ad quod referturpraeceptum, charitas est corde puro, et conscientia bona, et fide nonficta. Porro ista charitas , sicut Joannes apostolus testatur, ex Deo est ( 1Jn, 4, 7). Facere igitur judicium et justitiam ex Deo est. Sed quid est in medio terrae? Neque enim non debent facere judiciumet justitiam qui habitant in extremis terrae? Quis hoc dixerit? Cur ergoadditum est, In medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummododiceretur, Facere judicium et justitiam, magis hoc praeceptum adhomines utrosque pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed, ne quisquam putaret, post finem vitae, quae in hoc agitur corpore,superesse tempus judicium justitiamque faciendi, quam, dum esset in carne, nonfecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae mihi videturdictum, cum quisque vivit in corpore: in hac quippe vita, suam terram quisquecircumfert, quam moriente homine recipit terra, consurgenti utique redditura:proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditurcorpore, faciendum est judicium atque justitiam, quod nobis prosit in posterum,quando recipit quisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sivemalum. Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus quo vixit in corpore: nequeenim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullismembris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id motu corporis nongessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae ( Ps, 73, 12): ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est antesaecula, quia per ipsum facta sunt saecula; operatus est salutem in medioterrae, cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quo modo gloriaridebeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionemquae in die judicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in coelos, et intonuit; ipse judicabit extrema terrae, quia justus est.Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium: ascendit enim in coelum DominusChristus, et inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos. Nam quis ascendit , sicut dicit Apostolus, nisi qui descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia ( Ep, 4, 9 et Ep, 4, 10). Per nubes ergo suas tonuit, quia Spiritu sancto cum ascendissetimplevit. De quibus hoc illi Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est apudIsaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est. Ipse judicabit extrema terrae (voir: Es, 5) , ac si diceretur, etiam extremahominis; non enim alias partes non judicabit qui omnes homines proculdubiojudicabit. Sed melius intelliguntur extrema terrae, extrema hominis: quoniam nonjudicabuntur, quae in melius vel in deterius medio terrae commutantur, sed inquibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. Propter quod dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ( Mt, 10, 22): Qui ergo perseveranter facit judicium et justitiam inmedio terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, virtutem regibus nostris, ut non eosjudicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant, et inillo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant. Et exaltavit cornu Christi sui. Quomodo Christus exaltavit cornu Christi sui? de quo enim supra dictum est, Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus Christus,ipse, sicut hic dicitur, Exaltabit cornu Christi sui. Quis ergo est Christus Christi? An cornu exaltabit uniuscujusque fidelis sui,sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? ( S1, 2, 1) Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte Christos possumusdicere: quod tamen totum cum suo corpus: unus est Christus. Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri, multumque laudati. In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii; et nunc impleta,quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet sacerdotium inChristo, sterilis quippe peperit septem. Hoc canticum juxta Septuaginta interpretum translationem inserere compulsisumus, ut a beato Augustino positum est: pro eo quod in ipsa translationeampliorem et veriorem continet historiam. Interea Samuel erat ministrans in templo Dei, accinctus ephot (voir: S1, 2, 18) . Porro filii Heli divina sacrificia temerantes peccabant coramDomino, et deridebant per eos multi sacrificia Domini. Unde Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantesminus severa animadversione plectebat. Equidem coercuit, equidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, nonseveritate et auctoritate pontificis. Qua sententia discant sacerdotes quomodo filiorum etiam propter scelerapuniantur quique, et quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum eisdem, si noncoerceant, imputatur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem ( S1, 2, 8). In Hebraeo ita habetur: Domini enim sunt afflicti terrae. Afflictos terrae, Hebraei pauperes spiritu et humiles corde intelligunt: super quos Dominum orbem posuisse dicunt: quia eorum meritis terram stare autumant.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit. ( S1, 2, 6) Mortificavit illam, quae multa erat in filiis, ( S1, 2, 5) et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem ( S1, 2, 5); quamvis commodius possit intelligi, eosdem vivificare, quos mortificaverat: id enim velut addendo repetivit: Deducit ad inferos, et reducit ( S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus : si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; ( Col, 3, 1) salubriter utique mortificantur a Domino. Quibus adjungit : quae sursum sunt sapite, non quae super terram ( Col, 3, 2): ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram Mortui enim estis, ( Col, 3, 3) inquit. Ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. ( Col, 3, 3) Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem ipsos deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro: cum quo vitam nostram in Deo, Apostolus dixit absconditam . Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ( Rm, 8, 32) isto modo utique mortificavit eum: et quia resuscitavit eum a mortuis, eumdem rursum vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur : non derelinques animam meam in inferno, ( Ps, 15, 10) eumdem deduxit ad inferos, et reduxit ( Ac, 2, 27). Hac ejus paupertate ditati sumus: Dominus enim pauperes facit et ditat ( S1, 2, 7): nam quid hoc sit, ut sciamus, quod sequitur, audiamus, humiliat, et exaltat: ( S1, 2, 7) utique superbos humiliat, et humiles exaltat: Quod enim alibi legitur : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, ( Jc, 4, 6 et Pr, 3, 34) haec totus habet sermo hujus Annae; quae interpretatur gratia ejus. Jam vero quod adjungitur: suscitat a terra pauperem: ( S1, 2, 8) de nullo melius, quam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem: nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. ( S1, 2, 8) Inops quippe id est, ac pauper: stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus: Ecclesiam persecutus sum ( 1Co, 15, 9 et Ph, 5, 6): quae mihi fuerunt, ( Ph, 3, 7) inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: ( Ph, 3, 7 et Ph, 3, 8) nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem ( Ph, 3, 8). De terra suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait : sedebitis super duodecim sedes ( Mt, 19, 28): sed sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te ( Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverant; sed unde hoc, eis nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est? Dans votum vovendi: ( S1, 1, 11) alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus ( S1, 2, 4). Dans , inquit, votum vovendi; non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret (v. 8.). Sequitur: Et benedixit annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est : Et anni tui non deficient: ( Ps, 101, 28) ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt, ante enim quam veniant non sunt: cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est dans votum vovendi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus, sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia (v. 9) non in virtute sua potens est vir (v. 10.). Dominus infirmum facit adversarium suum, illum scilicet, qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo graeco intelligi: et adversarium suum. cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur a nobis, sed non viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum.