Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 28 : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. ( S1, 1, 18, S1, 1, 19 et S1, 1, 20) Post circulum ergo dierum, id est post anni reditum, peperit Anna puerum,vocavitque nomen ejus Samuel. Samuel qui interpretatur postulatio Dei, sive nomen ejus Deus,quia auctor nativitatis ejus Deus erat, qui ab sterili exoratus concessit haberefilium, quidignus haberetur in templo Dei cunctis diebus assistere ad servitiumejus. Qui superius non solum vir, sed vir unus appellatur, quia videlicet non in diversavagabundus, vel mobilis atque instabilis, sed firmus atque inconcussus persistens virunus erat. Et non solum vir unus dicitur ille, qui firmus perseverat, sed omnes competentesunus dicuntur, unam sapientiam omnes habentes, qui unum Christum Jesum confitentur, inuno Spiritu Dei replentur. Unusquisque insipientium non est unus, sed multi. Unde Scriptura: Stultus ut luna mutatur. ( Ec, 27) Luna cum videtur una esse per substantiam, per mutationem dierum semper ipsaalia est et diversa. Sic et peccatores, qui mutantur asapientia et scientia, et diversa concupiscunt,instabiles efficiuntur in omnibus viis suis. Ecce historiam praelibavimus, sed spiritualem intellectum necesse est ut brevitertandem tangamus: Vir enim iste Elcana, qui interpretatur Dei possessio,figuram gestavit unici Filii Dei, qui vera et specialis est Dei Patrispossessio. De ipso namque per Salomonem dicitur: Dominus possedit me initio viarum suarum. ( Pr, 8) Et Pater de ipso: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. ( Mt, 3, 17 et Mt, 17, 5) [mauvais référencement: Mt, 3 et Mt, 17] Et idem Filius in Evangelio: Pater in me manens, ipse facit opera: qui bene vir unus dicitur. ( Jn, 14, 10) [mauvais référencement: Jn, 14] Unus autem appellatur Deus, non de numero, sed quia nunquam a semetipso alterefficitur, ideo nunquam mutatur. UndePsalmista: Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient. ( Ps, 101, 28) [mauvais référencement: Ps, 104] Armathaim Sophim, quae interpretatur excelsa vel specula,coelestem significat Jerusalem. De qua ad nos veniens, eamdem speculationem et docuit, imo et ad eamdempossidendam sua morte reparavit. In qua ipse sedens ad dexteram Patris, interpellat pro nobis secundum quodApostolus ait: Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, ( 1Jn, 2) etc. Qui bene filius dicitur, filii Jeroham, filii Eliu, filii Suph Ephrataeus. Jeroham quippe misericors interpretatur: Eliu vero, Deus meus:Suph, effundens: quae nomina, sicut nobis videtur, jure ad Deum Patremreferuntur. Ipse est misericordia nostra, quia sua miseratione actum est, ut unigenitus Filiusad nos veniens, suocruore nos redimeret, juxta quod Apostolus ait: Sic enim dilexitDeus mundum, ut Unigenitum suum daret pro nobis (voir: Jn, 3) . Qui in passione, pro nobis laborans, aiebat: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti?. ( Ps, 21, 2) [mauvais référencement: Ps, 21] Unde Suph effundens dicitur, quia ad nos sinus suae pietatis eum decoelestibus effudit, ut semetipsum exinaniret, atque quodammodo effunderet, et genushumanum liberaret. Unde per Salomonem in Canticis canticorum dicitur: Unguentum effusum est nomen tuum. ( Ct, 1) Nomen ergo Dei unguentum effusum est, quando ab immensitate divinitatis suae,ad naturam nostram se exterius effudit, et ab eo quod erat invisibilis, visibilem sereddidit. Si enim se non effunderet, nequaquam nobis se innotesceret. De quaeffusione Paulus ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, ( Ph, 2) et reliqua. Quod Paulus ait exinanivit, hoc Salomon dixit, effudit. Qui jureEphrataeus dicitur, Ephrataeus frugifer interpretatur. Quod bene eidem unigenito Dei Filio convenit: ipse enim omnibus donis Spiritussancti et virtutibus abundans habetur. Hinc Isaias ait: Requievit super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, ( Es, 2) et reliqua. Sequitur: Habuitque uxores duas, nomen uni Phenenna, et nomen secundae Anna. Fueruntque Phenennae filii. Annae autem non erant liberi, ( S1, 1, 12) et reliqua. Istae duae uxores,Anna videlicet, quae interpretatur gratia, et Phenenna,quae dicitur conversio, geminae plebis, hoc est Ecclesiae gentium etSynagogae, praetenderunt imaginem. Phenenna namque Synagogae typum praelibabat quae fecunda primum in filiisexstitit, quos Deo per praedicationem legis generare videbatur. Sed quia conversa est a fide patriarcharum et prophetarum ad infidelitatem,infecunda permanet. Anna vero sterilis, quae interpretatur gratia, Ecclesiam significabatgentium, quae gratia sancti Salvatoris cognoscitur esse redempta. Juxta quod Apostolus ait: Gratia enim Dei salvi facti estis per fidem, et non ex vobis, donum Dei est. ( Ep, 2) Et iterum: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam misericordiamconsecutam, ( Rm, 9) etc. Quae sterilis dicitur, juxta quod scriptum est: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. ( Es, 54) De qua etiam Psalmista ait: Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. ( Ps, 112, 9) [mauvais référencement: Ps, 112] Quae olim sterilis a fecunditate prolis spiritualis, nunc Deo spiritualesfilios per fontem baptismatis, et gratiam Spiritus sancti gignere non desisTit. De quain Canticis canticorum Apostoli dicunt: Soror nostra parvula est, et ubera non habet. ( Ct, 8) Quid faciemus sorori nostrae, in die quando alloquenda est: Parvula, inquiunt,est quia mysterium praedicationis nondum sufficit subire, ut filios generans abintimis mysteriis,vel ut ex uberibus nutrire possit. Quid ergo tibi videtur, o Synagoga, de sorore nostra faciendum, quando alloquendaest, id est per verbi mysterium ducenda ad fidem, ut quae modo sterilis videtur possitfecunda spiritualiter filios generare? Synagoga tacente, ipse sponsus sive Apostoliquid fieri debeat, respondent: Si murus est, aedificemus super eum propugnaculaargentea, id est scientiam divinarum Scripturarum, ut possit non solum protegereinfirmos, sed etiam docere indoctos, ne semper sterilis permaneat. Ista enim quanquam tunc uxor esset in praedestinatione divinae gratiae, juxta quodsponsus loquitur de ea: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea, ( Ct, 1) id est, tu adhuc in curribus Pharaonis subintus serviebas,subintus currebas ingentilitate, sed ego attendi quid de te per praedestinationem fecit: Equitatui meo te assimilavi, ( Ct, 1, 8) id est electis meis te similem attendi. Tamen quia nondum sponsus eam proprio sanguine redemerat, nec desponsaverat,sterilis habebatur, quia ei per fidem conjuncta non erat, sed Synagoga ei quodammodofilios per legem, ut diximus, parere videbatur. Haec enim breviter tangendo, ut diximus, sed in consequentibus post aliqua quaeinterpolata videntur, in historia prolata plenius describere conabimur. Erant alibi duo filii Heli, Hophni et Phinees, sacerdotes Domini. Quia historia luce clarius patet, ad spiritalem intellectum transducimur. Hophni namque, qui interpretatur discalceatus sine insania conversionis: et Phinees quoque, qui dicitur os mutum, scribas etPharisaeos significant Judaeorum. Qui bene filii Heli dicuntur, qui typum tenebat sacerdotii Judaeorum proptersacrificia carnalia legis et sacerdotii ipsorum. Ipsi enim scribae et Pharisaei dum suam, juxta Apostolum (voir: Rm, 10) , voluerunt statuere justitiam, et justitiae Dei contemnentes, noluerunt essesubjecti, nec ipsum recipere quem lex et prophetae praedixerunt esse venturum,degenerantes a fide patriarcharum et prophetarum, ad insaniam infidelitatis conversi,os mutum meruerunt habere, a vero sacerdotio Christi et confessione veri sacerdotis,de quo scriptum est: Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundumordinem Melchisedeh. ( Ps, 109, 4) [mauvais référencement: Ps, 109] Et quia Ecclesiam sibi, proprie quae Christo debebatur, qui erat verus sponsus,tanquam propriam vindicare voluerunt, et noluerunt suscitare semen fidei in nominedefuncti fratris, id est Christi, juxta quod in lege scriptum erat, non meruerunt essein sorte eorum. De quibus ait Apostolus: Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. ( Ep, 6) Et de quibus per prophetam dicitur: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant bona. ( Rm, 10) Et ideo nudi et discalceati a vera fide et dignitate sacerdotiiremanserunt. Quod pertimescebat agere Joannes quando dicebat eis, Non sum ego Christus: venit enim fortior me post me, cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti ejus. ( Jn, 1, 27) [mauvais référencement: Jn, 1] Ac si diceret: Ego redemptorisvestigia denudare non valeo, quia nomen sponsimihi immeritus non usurpo. Quod quia scribae et Pharisaei indebite usurpare conati sunt videlicet nomensponsi sibi et non Christo tribuere, et insuper e contrario contempserunt, imo infaciem conspuere non dubitaverunt: jure nomen illorum dicitur domus discalceati, sicut in lege scriptum est (voir: Dt, 25) . Ac per hoc nudi remanserunt ab omni dignitate, et discalceati ab exemplispatriarcharum et prophetarum. Unde Silo quidem eis congruit, ubi sacerdotes fuisse leguntur. Silo namque dimissio ejus, vel petitio interpretatur: quia enimipsi expetierunt Pilatum, ut dimitteret Barabbam, et Jesum traderet eis (voir: Mt, 27) . Unde ad insaniam crudelitatis conversi, clamabant dicentes: Si dimittis eum, non esamicus Caesaris. ( Jn, 19, 12) [mauvais référencement: Jn, 19] Et item: Crucifige, crucifige eum. ( Lc, 23, 21) [mauvais référencement: Lc, 23] Merito dimissi fuerunt, et derelicti a Deo, exuti ab omni bonitate, traditisunt gentibus, et amiserunt sacerdotium et regnum, et torpore infidelitatis nudi,frigescunt inter gentes. Sequitur: Dedit ergo Elcana Phenennae et filiis ejus et filiabus partes. Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. ( S1, 1, 4 et S1, 1, 5) Jam enim superius inculcavimus quod Phenenna typum tenuit Synagogae, quae a Deoquidem partes cum filiis et filiabus (quantum juxta anagogen pertinet) percepit,videlicet temporalia bona terrae promissionis. Juxta quod per Psalmistam dicitur: Dedit eis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiantjustificationes ejus, et legem ejus requirant: ( Ps, 104, 44 et Ps, 104, 45) [mauvais référencement: Ps, 104] et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, et legislatio, et testamentum,et repromissio, et reliqua. Quanquam ingrata fuisset, Annae autem dedit partem unam tristis. Pars enim ista quam conditor rerum Annae, hoc est Ecclesiae gentium contulit,naturale ingenium possumus accipere, per quod Deum agnoscere poterat. De quo praedicator egregius ad Romanos describens ait: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. ( Rm, 1) Sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas: unde de sapientibus hujus mundipraemisit, dicens: Quia quod notum est Dei, manifestum est illis. ( Rm, 1) Deus enim illis manifestavit, sed bene ait, tristis, quia Dominusconcluserat vulvam ejus. Denique quia spiritualiter Deo generare filios non poterat anxie ferebat, scilicetquia nondum advenerat tempus miserendi ejus, ut a sua sterilitate aperiretur, etspirituali gratia fecundaretur. Cujus fecunditatem longe considerans Isaias, clamabat: Laetare, sterilis, quae non paris, ( Es, 54) et reliqua. Post hanc sterilitatem, tristis erat Ecclesia, quia non solum non pariebat filios,verum etiam a gratia Dominicae incarnationis, et ab amissione legis sterilem sevidebat. Sed ut hoc perpendere potuisset, per naturale ingenium intellexit. Quia ipsam Dominus diligebat, scilicet non qualis tunc erat, sed qualis inpraedestinatione futura erat. Sed quia hanc praedestinationem et futuram gratiam Synagoga ignorabat,gentilitatem despiciebat,et insuper etiam odio insequebatur. Nam sequitur: Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, intantum, ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus. ( S1, 1, 6) Nulli igitur legenti dubium est, quod Synagoga Judaeorum Ecclesiam gentiumpersecuta est, et propter idololatriae cultum contemnebat et exprobrabat. Denique etiam ipsa primitiva Ecclesia ignorans mysterium salvationis ipsius,Petrum redarguere volebat, quare ingressus esset ad Cornelium et manducaret cumgentilibus. Sed Petrus cum divinam gratiam eis retulisset, glorificaverunt Deum (voir: Ac, 2) . De qua etiam despectione idololatriae, Ecclesia ex gentibus Synagogae respondit,dicens: Noli me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. ( Ct, 1) Ac si apertedixisset: Inde fusca sum, unde peccatrix, quia me sol decoloravit,id est creator meus in errore positam me deseruit, et radios suae districtionissubtraxit. Ego in errorem lapsa sum, unde et subjungit: Filii matris meae pugnaverunt contra me. ( Ct, 1) Filii matris, immundi intelliguntur spiritus, quia ab una gratia benignitatiset potentiae Dei, nos et angeli conditi sumus. Et ex eo quod rationales sumus, quasi quamdam societatem fraternitatis habemus:quia tamen cadentes angeli, et ante adventum Salvatoris, et quotidie contra Ecclesiamgentium bellum gerunt, dicat: Filii matris meae pugnaverunt contra me. ( Ct, 1) Ac si dicat, quia creator meus in gentilitate me deseruit, filii matris meae pugnaverunt contra me. ( Ct, 1) Noli me despicere, o Synagoga, quia si nigra sum per meritum, formosa sum perdivinae praedestinationis gratiam. Sed ideo Synagoga contemnit Ecclesiam, quia attendebat qualis erat, sed ignorabat,ut diximus, qualis futura erat. Verum postea considerans Ecclesiam per naturale ingenium ornatam, divina scilicetillustratam gratia venire ad Christum, ait: Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? ( Ct, 111) Nam admiratur quomodo gentium populus, nullo circumcisionis mysterio emundatus,nullis prophetarum admonitionibus instructus, subito ab infimis voluptatibus perdesertum gentilitatis et idololatriae, ad alta virtutum culmina, et ad amplexus sponsiascendisset.Et bene ait: Sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii, ( Ct, 3) id est igne amoris accensa, vel omni nisu virtutum ad coelestia tendit. Per myrrham, mortificatio carnalium voluptatum. Per thus, puritas orationum: et in diversis pulveribus pigmentarii omnium virtutumodor accipitur. Unde alibi stupens Synagoga dicit, Nescivi, anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab . ( Ct, 6) Ac si dixisset, Nescivi, o Ecclesia gentium, dona gratiae spiritualis in teesse, sed anima mea conturbavit me propter inductionem Novi Testamenti, et evangelicaequadrigae. Aminadab quippe interpretatur populus meus spontaneus, id est Christusqui sponte gratiam suam contulit Ecclesiae, qui per totum jam vehitur orbem.Sed quia eamdem gratiam nondum adhuc perceperat Ecclesia, sed sterilis permanebatet tristabatur, recte subinfertur: Porro illa flebat, et non capiebat cibum. Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quamobrem affligitur cor tuum: Nunquid non ego melior sum tibi quam decem filii? ( S1, 1, 7 et S1, 1, 8) Ait enim: Porro illa flebat et non capiebat cibum. ( S1, 1, 7) Hoc est quod beatus Job ex eadem Ecclesia gentium, quae adventum suiRedemptoris desiderabat loquitur, dicens: Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam? ( Jb, 6) Quid per onagrum, id est agrestem asinum, nisi gentilis populus designatur?quem sicut natura extra stabula disciplinae edidit, ita vagus in voluptatum suarumcampo permansit. VIta namque beati Job attestante, cognoscimusexspectasse Redemptorisadventum multos etiam ex gentilibus. Herba ergo onagri est haec ipsa mediatoris incarnatio, per quam ipsa gentilitasjam satiatur. Quia enim per prophetam dicitur: Omnis caro fenum, universitatis conditor ex nostra substantia carnem sumens fenum fieri voluit, ne nostra in perpetuum fenum caro remaneret. ( Es, 90) Tunc ergo herbam onage. invenit, cum gentilis populus gratiam divinae incarnationis accepit. Sed quia diu vota electorum gentilium dilata sunt, longo tempore redemptionem suamexspectando gemuerunt, et non meruerunt eamdem gratiam percipere, qua fecundarentur etsaturarentur illo cibo de quo Dominus ait: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinemmeum, in me manet, et ego in eo. ( Jn, 6, 57) [mauvais référencement: Jn, 6] Bene dictum est: Porro Anna flebat, et non capiebat cibum. ( S1, 1, 7) Et quia Ecclesia perseveravit in prece pro eadem Redemptoris gratia, tandemipse per mysterium suae incarnationis consolationem adhibuit. Unde et dicitur: Anna, cur fles? nunquid non ego melior tibi quam decem filii? ( S1, 1, 8) Verum est, inquam, verum quod loquitur sermo divinae consolationis: melior estEcclesiae vir suus, Dominus scilicet Christus, quam decem filii. Decem namque filii illi significantur, quos per legem Synagoga Deo ederevidebatur, sed multoties plus eum diligit, imo gratiam Evangelicae praedicationis,quae per ipsum data est, quam illos quos carnaliter pariebat. Diligit ipse Ecclesiam, et diligitur. Scriptum namque est: Dilectus meusmihi, et ego illi (voir: Ct, 2) . Adeo diligit Ecclesia Christum, ut non solum omnia contemnat pro ipso, adversascilicet et prospera mundi, verumetiam mori non formidet pro dilectione ejus. De cujus dilectione (quanquam aliter intelligatur) in Canticis canticorum dicitur, Fortis est ut mors dilectio, ( ct, 8) sed quia Ecclesia in eadem gratia atque dilectione quam percepit, perseveravit,recte quibusdam interpositis de ipsa dicitur, vultusque ejus non sunt amplius indiversa mutati. Nequaquam enim Ecclesia a cognitione fidei, et dilectione sui Redemptoris immutataest, neque evelli in diversa declinando potuit, ab ipsa devotionis gratia quampercepit. Caeterum quantum ad historiae fidem pertinet, bene ait: Vultusque ejus non sunt ampliusin diversa mutati. ( S1, 1, 18) Videlicet quia quod ad Deum postulavit, ex fide credens, adipisci se nondubitavit: sive quia in vero affectu compunctionis permansit, usque dum adepta essetquod postulavit. Hic enim datur exemplum orandi, quia videlicet quisquis exaudiri desiderat, talisdebet perseverare, qualis in oratione inveniri se exoptat. Et si semel compunctionis gratiam percipit per puritatem mentis, debet in eademmunditia mentis persistere, et a nullo deviare per lasciviam, donec ad affectumvoluntatis, quod petit, perveniat. Imo donec prolem divinae contemplationis consequatur. Et si hoc voluerit non sufficit semel compungi, sed sedulo per compunctionisgratiam emundari, juxta quod per Psalmistam dicitur: Constituite diem solemnem in confrequentatione,usque ad cornu altaris. ( Ps, 117, 27) [mauvais référencement: Ps, 117] Dies solemnis est Domino, compunctio cordis nostri. Sed tunc in confrequentatione dies constituitur, cum ad lacrymas pro amore Dominiassidue mens movetur. Cui velut si diceremus, quandiu? subjungit, dicens usque ad cornu altaris. ( Ps, 117, 27) [mauvais référencement: Ps, 117] Cornu altaris est exaltatio sacrificii interioris, hoc est contemplatio divinaevisionis. Inde est quod anima quae jam per amorem compungi desiderat, in Canticiscanticorum, ait: Osculetur me osculo oris sui. ( Ct, 1) Toties enim anima osculatur Deum, quoties in ejus amore compungitur. Ait enim, Osculetur me osculo oris sui. ( Ct, 1) Ac si aperte dicat: « Tangat me gratia compunctionis suae, » vel certe, «osculum oris ejusest » perfectio pacis intimae, ad quam cum pervenerimus, nihilremanebit amplius quod quaeramus. Et ideo debemus in eadem gratia compunctionis tanquam Anna permanere, et nonvultum in diversa mutare, donec perveniamus ad prolem divinae contemplationis. Nos hactenus ista de Elcana, et duabus uxoribus ejus, ac partibus earum, etcaetera quae inseruimus, prout intelligere potuimus, et a traditore didicimus,describere conati sumus. Quae si cui displicuerint, et melius invenire potuerit: nos sequenda judicavimus,quia magis decrevimus alterius sensum sequi, quam pertinaciae deservire. Caeterum, his descriptis, ad ea quae sequuntur, Domino favente, stylum vertereconabimur: sed prius notandum quia nonnulli juxta ethicam disciplinam, id estmoralemquam aliter tropologiam nominant, Elcanam, qui interpretatur Domini possessio, sanctum quemlibet et perfectum praedicatorem intelligi volunt, cujusmentem Dominus possidet. Per duas vero uxores, Phenennam videlicet et Annam, activam et contemplativamvitam designant, Phenenna namque fecunda in filiis, quae dicitur conversio,activam; Anna vero sterilis, quae interpretatur gratia ejus, contemplativamdesignat vitam. Activa enim vita est, panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientemdocere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare,infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant, dispensare. Quae non immerito significatur per Phenennam fecundam, quae interpretatur conversio, quia activamultas habet actiones quibus subvenire potestproximis. Ad quas necesse est, ut sollicite convertatur. Est enim fecunda in filiis et filiabus, quia fortia licet infirma videantur, incomparatione contemplationis gignit opera pariter infirma, quae significantur perfilios et filias. Contemplativa vita est vero, charitatem Dei quidem et proximi, tota menteretinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere, utnihil jam agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui conditorisanimus inardescat. Haec enim significatur per Annam, quae interpretatur gratia, sedsterilem. Bene itaque sterilis dicitur, quia contemplativa vita prout est nullus penetrarevalet. Sive quia nullus eam perfecte praedicare sufficit quod sentit, ut eampraedicandoplures filios gignere possit. Unde non immerito per Annam, quae interpretatur gratia, figuratur: quianemo ad ipsam pervenire sufficit, nisi per divinam gratiam. Sed bene duas uxores habuisse describitur, quia perfectus quilibet praedicator nonest, nisi utramque vitam exercere noverit. Debet ex amplexibus Phenennae, transire ad complexus Annae: quia debet se priusexercere in activa, ut dum multos filios generaverit, possit postmodum adcontemplativam vitam arctius accingi, et toto desiderio in ejus contemplationeimmorari, et perfecta opera gignere. Quibus uxoribus et filiis et filiabus partes tribuet: quia summus vir siveinfirma, seu creaverit fortia opera, semper studet et in activa et in contemplativavita desudansamplius laborando, virtutibus virtutes subnectere ut perfectus inveniaturquandoque in contemplatione. Et ideo qui vult effici possessio Dei, has duas ducat uxores: activam scilicetprimum, ac deinceps transeat ad contemplativam. Seu, ut aliter dicamus, conjungat sibi eam, quae nobilior est, Annam, hoc estgratiam. Haec enim prima conjungitur homini per fidem, ubi Apostolus ait: Gratia enim Dei salvi facti estis per fidem. ( Ep, 2) Secundo conjungatur Phenennae, id est conversioni, quia post gratiamcredulitatis, sequi debet emendatio morum. Prima filios generat Phenenna, quia primi fructus proferuntur perconversionem. Nisi enim convertamur a malo, non poterimus effici patres de Anna, et generareSamuelem, qui hic interpretari potest, ubiipse Deus. Ubi enim spiritusgratiae est, ibi dicitur Deus. Unde Paulus ait: Et cadens in faciem, adorabit Deum, dicens: Vere, Deus in vobis est. ( 1Co, 14) Et ideo nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona divini Spiritusgenerare. Et hoc orandum est sed sciendum est quia Deus non voce tantum invenitur, sedcorde. Unde beatus Job loquitur, dicens: Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat? ( Jb, 31) Non ait, preces, sed desiderium meum. ( Jb, 31) Vere quippe postulatio non in voce oris est, sed in cogitationibuscordis. Hinc est quod ad Moysen dicitur: Quid clamas ad me? ( Ex, 4) cum penitus nihil loqueretur. Hinc est quod Anna superius ore quidem tacuit, et tamen tot sui desiderii vocesemisit. Sicut scriptumest: Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur. ( S1, 1, 13) Hinc Dominus in Evangelio dicit: Intra in cubiculum tuum et, clauso ostio, ora Patrem tuum, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. ( Mt, 6, 6) [mauvais référencement: Mt, 6] Clauso quippe ostio, petit in cubiculo, qui tacenti ore in conspectusupernae pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter exauditur. Unde dicitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus. ( Ps, 9, 38) [mauvais référencement: Ps, 9] Et quia Anna ita Dominum postulavit, exaudiri pro filio promeruit. Quae concepit et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. ( S1, 1, 20) [mauvais référencement: Ps, 9] Sic nimirum sancta Ecclesia orans per naturalem intellectum, gratiam fidei etmysterium incarnationis,cPs_9orde concepit, et ore confessionis gignere promeruit. Nam, juxta Apostolum: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. ( Rm, 10) Hinc est quod ad Cornelium angelus ait: Corneli, exauditae sunt orationes tuae, et eleemosynae tuae in conspectu Dei, ( Ac, 10) etc.-- « Quem filium vocavit (inquit) Samuelem. » Samuel, qui interpretatur nomen ejus Deus, Annae videlicet primogenitus et prophetiae gratia decoratus, quisalius intelligendus est, nisi Dominicus homo, Dominus scilicet ac Redemptor noster? Deipso enim scriptum est: Omnipotens ipse veniet et salvabit nos. ( Es, 35) Ipse etiam propheta dictus est, juxta quod Moyses ait: Prophetam suscitabitDominus Deus, tanquam me ipsum audietis (voir: Dt, 18 et Ac, 3, 7) , et reliquis denique ipse de semetipso dicit: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua. ( Mt, 13, 57) [mauvais référencement: Mt, 13] Cui itaque Samuelis valde congruit interpretatio nominis, quia ipsum Deum ethominem confitetur omnis Ecclesia. De qua subnectitur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati. Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum, ( S1, 1, 18, S1, 1, 19 et S1, 1, 20) et reliqua. Post circulum ergo dierum, id est, post anni reditum, peperit Anna filium, vocavitque nomen ejus Samuel, qui interpretatur postulatio Dei, sive nomen ejus Deus, quia auctor nativitatis ejus Deus erat, qui ab sterili exoratus, concessit habere filium, qui dignus haberetur in templo Dei cunctis diebus assistere ad servitium ejus. Mystice autem Elcana, pater venerabilis Samuelis, qui erat « possessio Dei » (Elcana quippe in possessionem Dei transfertur) animi virtute vir dicitur. Et non solum vir, verum etiam vir unus appellatur. Non enim in diversa vagabundus, vel mobilis atque instabilis ferebatur, sed firmus atque inconcussus persistens vir unus erat. Et non solum ille vir unus dicitur, sed omnes competenter unus dicuntur, unam sapientiam omnes habentes, qui unum Christum Jesum confitentur, in uno Spiritu Dei replentur. Inde dicit Apostolus: Omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam. ( 1Co, 9) Unusquisque insipientium non est unus, sed multi. Unde per Scripturam dicitur: Insipiens sicut luna mutatur. ( Ec, 17) Luna, cum videtur una esse per substantiam, per mutationem dierum semper a semetipsa alia est et diversa; sic et peccatores, qui mutantur semper scientia et cupiunt diversa, instabiles sunt in omnibus viis suis. Unus autem dicitur Deus, non de numero; sed quia nunquam a semetipso alter efficitur, ideo nunquam mutatur, ut est illud. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. ( Ps, 101, 28) [mauvais référencement: Ps, 101] Fuit, inquit, vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim. ( Hebr, sl) Ramatha, sive Armatha, ut in aliquibus exemplaribus habetur, altitudo eorum interpretatur; Sophim, specula sive scopulus: Ephraim, fructificatio. Qui in monte Ephraim et in Ramatha Sophim commorasse dicitur, in alta scilicet contemplatione virtutum, ut a nullis subjacentibus et circumlatrantibus vitiorum cogitationibus mentis ejus sublimitas dejiceretur vel unitas scinderetur; et idcirco non de vallibus, neque de campis, non de collibus, sed de monte Ephraim esse dicitur, hoc est, de monte frugifero, in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur. Habuit vir ille duas uxores. Quarum prima, ut praediximus, nobilior, Anna, sterilis erat, ut fuit prima uxor Abrahae Sara nobilior (voir: Gn, 16) , secunda quidem, hoc est, Phenenna, fecunda fuit, sicut Abrahae secunda uxor, id est, Agar Aegyptia, sed ignobilior. Et effectus est Abraham primum pater de ignobili, postea de nobili conjugio. Ita Elcana, qui possessio Dei est, primum de secunda uxore efficitur pater, quia concluserat Dominus vulvam Annae, ut primum vulvam Sarae, post partum Phenennae aperuit vulvam Annae. Phenenna interpretatur conversio; Anna gratia interpretatur. Qui vult effici possessio Dei, ducat has duas uxores, et jungat sibi primum eam quae nobilior est, hoc est, gratiam. Haec enim prima per fidem conjungitur homini, ut Apostolus ait: Gratia enim Dei salvati estis per fidem. ( Ep, 2) Secundo conjungatur Phenennae, id est, conversioni, quia post gratiam credulitatis, morum emendatio sequi debet. Prima filios nobis generat Phenenna, quia primos nobis fructus proferimus per conversionem. Nisi enim convertamur a malo, non poterimus effici patres de Anna. Phenenna filios habet, sed qui non assistunt altari semper, nec tamen inanes fiunt, nam de sacrificiis divinis edunt. Unusquisque ergo qui convertitur a peccato, ex conversione generat opera justitiae, et postea excitata Anna, id est, anima fidelis, per zelum bonam precem fundit Domino, ut ipsa filios generet qui assistant Deo, hoc est, filios gratiae. Qui enim Deo vacat, et semper legem Domini die ac nocte meditatur, ( Ps, 1, 2) [mauvais référencement: Ps, 1] hic est filius gratiae. In Evangelio hujus historiae forma ostenditur, unde Martha satagit circa frequens ministerium, ( Lc, 10, 40) [mauvais référencement: Lc, 10] explet opera justitiae, et per haec velut filios conversionis generat; et Maria sedens secus pedes Domini, audiens verbum illius, optimam partem dicitur elegisse, et intelligitur velut gratiae sobolem procreare, quae semper dicat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. ( Ps, 72, 28) [mauvais référencement: Ps, 72] Anna generat filium Samuel, de quo dicitur: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus. ( Ps, 98, 6) [mauvais référencement: Ps, 98] Qui dicitur ubi ipse Deus; ubi enim Spiritus gratiae, ibi dicitur Deus. Unde Paulus dicit: Et cadens in faciem, adorabit Deum, dicens: vere Deus in vobis est. ( 1Co, 14) Sic ergo nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona divini Spiritus generare.
  • Liber 3, Caput 4
    • Salomon autem erat in ditione sua habens omnia regna terrae Philisthiim: a flumine usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus. ( R3, 4, 21) Et quis in hoc melius significatur quam Pacificus noster, quem praefigurabat idem Salomon? Ipse enim omnia regna terrae a solis ortu usque ad occasum in ditione sua habet, Scriptura teste: A mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae ( Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 71] ipsi servient omnes populi, linguae et tribus, offerentes ei munera, scilicet rectae fidei et bonorum operum. Reges , inquit, Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. ( Ps, 71, 10 et Ps, 71, 11) [mauvais référencement: Ps, 71] Quod autem subditur: Cunctis diebus vitae ejus, ( R3, 4, 21) hoc est, in saeculum saeculi, quia ipse permanebit semper: ejusque potestas, potestas est aeterna, cujus anni non deficient, et regni ejus non erit finis. ( Da, 7, Ps, 101, 28 et Lc, 1, 33) [mauvais référencement: Ps, 101 et Lc, 1]

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 2
    • etc. Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filiogratulantis? Tantum mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiatsupergredi modum feminae hujus dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quaejam coeperant etiam in hac terrena peregrinatione compleri, convenientermovetur, nonne intendit et aspicit et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiamnomen, id est, Anna, gratia ejus interpretatur, ipsam religionemChristianam, ipsam civitatem Dei cujus rex est et conditor Christus, ipsampostremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam; a qua superbi alienanturut cadant, qua humiles implentur ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit:nisi forte quisquam dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deumtantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti laudationelaudasse. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt virtute, pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? ( S1, 2, 4) Numquid septem ipsa pepererat? Quamvis sterilis fuerit,unicum habebat quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, sive sex,quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, Dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui; unde dicebat,si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi civitas legis magni gratiaplena, prole fecunda dicat, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piaematris agnoscit. Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sedin Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum ( S1, 2, 1). Quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec inpraeconibus alligatis. Christus est iste Jesus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senexamplectens parvulum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum ( Lc, 2, 29 et Lc, 2, 30). Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutare tuum. Quoniam non est sanctus ut est Dominus, et non est justus sicut Deus noster. Tamquam sanctus et sanctificans, justus et justificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa. Neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit; seipsum seducit ( Ga, 6, 3). Haec dicuntur adversariis civitatis Dei, ad Babyloniam pertinentibus de suavirtute praesumentibus in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiamcarnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, Ignorantes Dei justitiam ( Rm, 10, 3), id est, quam dat Deus homini, quisolus est justus atque justificans; et suam volentes constituere ( Rm, 10, 3), idest, velut a se sibi paratam, non ab illo impartitam, justitiae Dei non sunt subjecti ( Rm, 10, 3): utique quia superbi, de suo putantes, non deDei, placere se Deo: qui est Deus scientiarum, atque ideo et arbitrorconscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominumsunt, et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinventiones suas. Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Hasquippe adinventiones exsequitur, dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi videntur,ut sine Dei dono atque adjutorio, humana sufficientia divina possint impleremandata; et praecinguntur virtute, quorum in terra vox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Pleni panibus, inquit, minorati sunt esurientes transierunt terram. Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes, id est,Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filiiminorati sunt, quod verbo minus, bene tamen expressum est, quod ex majoreminores facti sunt, quia et in ipsis panibus, id est, divinis verbis, quaeIsraelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum Testamentumad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis nonterrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc velut quaereretur causa cur factum sit. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quoest universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Joannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias; eo modo seostendens ad unius plenitudinem scribere; et in Proverbiis Salomonis hoc anteapraefigurans, Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem ( Pr, 9, 1); sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequamiste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam quae multa in filiis erat nunc infirmatam terrenam Hierusalem,quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus ejus erat: nunc veroquoniam ibi littera est, et spiritus non est amissa virtute infirmata est. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit ( S1, 2, 6). Mortificavit illam quae multa erat in filiis, et vivificavit hanc sterilem,quae peperit septem; quamvis commodius possit intelligi eosdem vivificare quosmortificaverit: id enim velut repetivit, addendo, Deducit ad inferos, et reducit; quibus enim dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens ( Co, 2, 20 et Co, 3, 1); salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adjungit, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi,qui esurientes transierunt terram: mortui enim estis, inquit. Ecce quo modo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo ( Co, 3, 3). Ecce quo modo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum capite scilicet nostro,cum quo vitam nostram Apostolus dixit absconditam in Deo (voir: Co, 3) ;nam qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum ( Rm, 8, 32), isto modo utique mortificavit eum; et quia resuscitavit amortuis, eumdem rursus vivificavit; et quia in prophetia vox ejus agnoscitur, Non derelinques animam meam in inferno, eumdem deduxit ad inferos,et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat ( S1, 2, 7) [mauvais référencement: Jb, 4] . Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat ( S1, 2, 7). Utique superbos humiliat, et humiles exaltat: quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ( Jb, 4, 6), hoc totumhabet sermo hujus, cujus nomen interpretatur, gratia ejus. Jam vero quod adjungitur, Suscitat a terra pauperem, de nullo meliusquam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset: ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur (voir: 2Co, 8) : ipsum enim de terra suscitavit, tam cito ut caro ejus nonvideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo quod additum est, Et de stercore erigit inopem. Inops quippe, idem qui pauper, stercus vero, unde erectus est, rectissimeintelliguntur Judaei persecutores; in quorum numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem. De terra ergo suscitatus est ille, supra omnes divites pauper; et de illostercore erectus supra omnes opulentos, ille inops. Et sedeat cum principibus populi ( S1, 2, 8). Quibus ait, Sedebitis super duodecim sedes ( Mt, 19, 28), sed sedem gloriae danseis haereditatem. Dixerant potentes illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te ( Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverunt. Sed unde hoc eis nisi ab illo de quo continuo dictum est, Dans votum voventi. Alioquid ex illis exi potentibus, quorum arcus infirmatus est. Dans,inquit, votum voventi. Non enim quisquam Domino quid rectum voveret, nisi quia ab illo acciperetquod voveret. Sequitur: Et benedixit dans annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est, Et anni tui non deficient ( Ps, 101, 28): ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; anteenim quam veniant, non sunt; cum enim venerint, non erunt, quia cum suo fineveniunt. Horum autem duorum, id est, Dans volum voventi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primumillud efficitur. Quia non in virtute potens est vir (voir: Jr, 9) . Dominus enim infirmum facit adversarium suum, illum scilicet qui hominivoventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo Graeco intelligi, et adversarium suum: cum enim Dominuspossidere nos coeperit, profecto adversarius qui noster fuerat, ipsius fit, etvincetur a nobis, sed non in viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus; ut vincatur asanctis quos Dominus Sanctus sanctorum efficit sanctos. Ac per hoc non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et scire Deum, et facere judicium et justitiam in medio terrae ( Jr, 9, 22 et Jr, 9, 23). Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit et scit etiamhoc a Domino sibi dari, ut intelligat et sciat Dominum: Quid enim habes , ait Apostolus: quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? ( 1Co, 4, 7) id est, quasi a te ipsotibi sit unde gloriaris. Facit autem judicium et justitiam, qui recte vivit: recte autem vivit, quiobtemperat praecipienti Deo: et finis praecepti, id est, ad quod referturpraeceptum, charitas est corde puro, et conscientia bona, et fide nonficta. Porro ista charitas , sicut Joannes apostolus testatur, ex Deo est ( 1Jn, 4, 7). Facere igitur judicium et justitiam ex Deo est. Sed quid est in medio terrae? Neque enim non debent facere judiciumet justitiam qui habitant in extremis terrae? Quis hoc dixerit? Cur ergoadditum est, In medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummododiceretur, Facere judicium et justitiam, magis hoc praeceptum adhomines utrosque pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed, ne quisquam putaret, post finem vitae, quae in hoc agitur corpore,superesse tempus judicium justitiamque faciendi, quam, dum esset in carne, nonfecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae mihi videturdictum, cum quisque vivit in corpore: in hac quippe vita, suam terram quisquecircumfert, quam moriente homine recipit terra, consurgenti utique redditura:proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditurcorpore, faciendum est judicium atque justitiam, quod nobis prosit in posterum,quando recipit quisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sivemalum. Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus quo vixit in corpore: nequeenim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullismembris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id motu corporis nongessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae ( Ps, 73, 12): ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est antesaecula, quia per ipsum facta sunt saecula; operatus est salutem in medioterrae, cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quo modo gloriaridebeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionemquae in die judicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in coelos, et intonuit; ipse judicabit extrema terrae, quia justus est.Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium: ascendit enim in coelum DominusChristus, et inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos. Nam quis ascendit , sicut dicit Apostolus, nisi qui descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia ( Ep, 4, 9 et Ep, 4, 10). Per nubes ergo suas tonuit, quia Spiritu sancto cum ascendissetimplevit. De quibus hoc illi Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est apudIsaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est. Ipse judicabit extrema terrae (voir: Es, 5) , ac si diceretur, etiam extremahominis; non enim alias partes non judicabit qui omnes homines proculdubiojudicabit. Sed melius intelliguntur extrema terrae, extrema hominis: quoniam nonjudicabuntur, quae in melius vel in deterius medio terrae commutantur, sed inquibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. Propter quod dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ( Mt, 10, 22): Qui ergo perseveranter facit judicium et justitiam inmedio terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, virtutem regibus nostris, ut non eosjudicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant, et inillo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant. Et exaltavit cornu Christi sui. Quomodo Christus exaltavit cornu Christi sui? de quo enim supra dictum est, Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus Christus,ipse, sicut hic dicitur, Exaltabit cornu Christi sui. Quis ergo est Christus Christi? An cornu exaltabit uniuscujusque fidelis sui,sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? ( S1, 2, 1) Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte Christos possumusdicere: quod tamen totum cum suo corpus: unus est Christus. Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri, multumque laudati. In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii; et nunc impleta,quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet sacerdotium inChristo, sterilis quippe peperit septem. Hoc canticum juxta Septuaginta interpretum translationem inserere compulsisumus, ut a beato Augustino positum est: pro eo quod in ipsa translationeampliorem et veriorem continet historiam. Interea Samuel erat ministrans in templo Dei, accinctus ephot (voir: S1, 2, 18) . Porro filii Heli divina sacrificia temerantes peccabant coramDomino, et deridebant per eos multi sacrificia Domini. Unde Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantesminus severa animadversione plectebat. Equidem coercuit, equidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, nonseveritate et auctoritate pontificis. Qua sententia discant sacerdotes quomodo filiorum etiam propter scelerapuniantur quique, et quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum eisdem, si noncoerceant, imputatur.

Isidorus Hispalensis 565-636

  • Liber 1, Caput 3
    • Unus autem dicitur Deus, non de numero, sed quia nunquam a semetipso alter efficitur. Ideo nunquam mutatur, ut est: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient ( Ps, 101, 28).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit. ( S1, 2, 6) Mortificavit illam, quae multa erat in filiis, ( S1, 2, 5) et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem ( S1, 2, 5); quamvis commodius possit intelligi, eosdem vivificare, quos mortificaverat: id enim velut addendo repetivit: Deducit ad inferos, et reducit ( S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus : si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; ( Col, 3, 1) salubriter utique mortificantur a Domino. Quibus adjungit : quae sursum sunt sapite, non quae super terram ( Col, 3, 2): ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram Mortui enim estis, ( Col, 3, 3) inquit. Ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. ( Col, 3, 3) Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem ipsos deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro: cum quo vitam nostram in Deo, Apostolus dixit absconditam . Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ( Rm, 8, 32) isto modo utique mortificavit eum: et quia resuscitavit eum a mortuis, eumdem rursum vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur : non derelinques animam meam in inferno, ( Ps, 15, 10) eumdem deduxit ad inferos, et reduxit ( Ac, 2, 27). Hac ejus paupertate ditati sumus: Dominus enim pauperes facit et ditat ( S1, 2, 7): nam quid hoc sit, ut sciamus, quod sequitur, audiamus, humiliat, et exaltat: ( S1, 2, 7) utique superbos humiliat, et humiles exaltat: Quod enim alibi legitur : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, ( Jc, 4, 6 et Pr, 3, 34) haec totus habet sermo hujus Annae; quae interpretatur gratia ejus. Jam vero quod adjungitur: suscitat a terra pauperem: ( S1, 2, 8) de nullo melius, quam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem: nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. ( S1, 2, 8) Inops quippe id est, ac pauper: stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus: Ecclesiam persecutus sum ( 1Co, 15, 9 et Ph, 5, 6): quae mihi fuerunt, ( Ph, 3, 7) inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: ( Ph, 3, 7 et Ph, 3, 8) nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem ( Ph, 3, 8). De terra suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait : sedebitis super duodecim sedes ( Mt, 19, 28): sed sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te ( Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverant; sed unde hoc, eis nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est? Dans votum vovendi: ( S1, 1, 11) alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus ( S1, 2, 4). Dans , inquit, votum vovendi; non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret (v. 8.). Sequitur: Et benedixit annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est : Et anni tui non deficient: ( Ps, 101, 28) ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt, ante enim quam veniant non sunt: cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est dans votum vovendi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus, sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia (v. 9) non in virtute sua potens est vir (v. 10.). Dominus infirmum facit adversarium suum, illum scilicet, qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo graeco intelligi: et adversarium suum. cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur a nobis, sed non viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum.