v. 1 : Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
v. 2 : Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
v. 3 : Dixitque Dominus: Proiice eam in terram. Proiecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
v. 4 : Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.
v. 5 : Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob.
v. 6 : Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
v. 7 : Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
v. 8 : Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
v. 9 : Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
v. 10 : Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum.
v. 11 : Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego?
v. 12 : Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.
v. 13 : At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.
v. 14 : Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde.
v. 15 : Loquere ad eum, et pone verba mea in ore eius: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
v. 16 : Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent.
v. 17 : Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
v. 18 : Abiit Moyses, et reversus est ad Iethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Iethro: Vade in pace.
v. 19 : Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Aegyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam.
v. 20 : Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua.
v. 21 : Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.
v. 22 : Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
v. 23 : Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
v. 24 : Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
v. 25 : Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
v. 26 : Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
v. 27 : Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.
v. 28 : Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quae mandaverat.
v. 29 : Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.
v. 30 : Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,
v. 31 : et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.