Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 27 : Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem vir Dei ad Eli, et dixit ad eum: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis? et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem ( S1, 2, 27 et S1, 2, 28), et caetera. Hunc virum Dei, Judaei Phinees dicunt: quem et Eliam autumant. Revelatus vero Dominus fuisse dicitur domui patris ejus, id est, Aaron: in eo loco ubi ait: Dixit enim Dominus ad Aaron. Vade in occursum Moysi in deserto ( Ex, 4, 27) , et caetera. Et in hoc loco primum Dominus ei revelatus dicitur. In sacerdotem vero electus est ex omnibus tribubus Israel: sicut habes in Elle Smoth et in Vajecra. Quod vero ait: Venit vir Dei ad Eli, et caetera quae sequuntur, ante tempus Elcanae dicta fuisse arbitrantur: sed hic ob gloriam Samuelis interposita dicuntur.