V. 28 :
et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum
et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia
de
sacrificiis filiorum Israhel
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 138. 139. : Quidam uir ueniens ad Heli denuntiat illi
Quis dolor expectet se puerosque suos.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Quid per hunc virum Dei, nisi sanctorum apostolorum ille coetus
venerandus exprimitur? Qui certe vir Dei dicitur, pro
excellentia sanctitatis, quia culmen ordinis, quod in universi orbis
praelatione conscenderat, aequali sublimitate virtutis
disponebat. Qui profecto ad Heli tunc venit, quando ad
annuntiandam repulsionem Synagogae ejus pontificibus
accessit. Sequitur:
Et ait ad eum: Nunquid non aperte revelatus sum
domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et
elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi sacerdotem, ut
ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et
portaret ephod coram me, et dedi domui patris tui cuncta de
sacrificiis filiorum Israel
(
S1, 2, 27 et
S1, 2, 28)?
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Et elegi eum ex omnibus tribuous Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad
altare meum: et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me.
Et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.
Quare calce abjecistis victimammeam et munera mea quae praecepi ut
offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis
primitias omnis sacrificii populi mei Israel? Propterea, ait Dominus Deus
Israel, loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in
conspectu meo, usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum.
Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum domus patris tui,
(
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30 et
S1, 2, 31) id est dignitatem et robur sacerdotii et summum sacerdotem. Unde et
dicitur:
Ut non sit senex in domo tua,
(
S1, 2, 31) id est, sacerdos magnus.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec
dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris
tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum
ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet
ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod
coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis
filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et
munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis
honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias
omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus
Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus
patris tui ministraret in conspectu meo usque in
sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum.
Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et
brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua.
Et videbis aemulum tuum in templo in universis
prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus
diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex
te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat
anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem
aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod
venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die
uno morientur ambo
(
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31,
S1, 2, 32,
S1, 2, 33 et
S1, 2, 34), etc.
Ecce
, inquit,
dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus
patris tui
(
S1, 2, 31). Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii.
Ut non sit
, inquit,
senex in domo tua
(
S1, 2, 31). Per senem sacerdotem magnum ostendit.
Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis
Israel
(
S1, 2, 32). Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto
Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur:
Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut
impleretur verbum Domini quod locutus est super domum
Heli.
(
R3, 2, 27)
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut
deficiant oculi tui, et tabescat anima tua
(
S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab
altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in
dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate
privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 3
Post haec evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei,
cujusquidem nomen tacetur, sed intelligitur officio ministerioque suo
sinedubitatione esse propheta: sic enim scriptum est:
Christum
Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris
tantamanifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse
completa; quamquamenim esset de tali tribu Samuel quae constituta fuerat
a Domino ut serviretaltari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus
progenies fuerat deputata undefierent sacerdotes; ac per hoc in ea
quoque re gesta eadem mutatio quae perChristum Jesum futura erat,
adumbrata est, et ad vetus Testamentum propriepertinebat, figurate vero
ad novum, prophetia facti etiam ipsa non verbi, idscilicet facto
significans quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est perprophetam: nam
fuerunt postea sacerdotes regnante David ex genere Aaron, sicutSadoch et
Abiathar, et alii deinceps antequam tempus veniret quo ista quae
desacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per
Christumoportebat.
Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non videbat esse
completa,quandoquidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum
altare, nullumsacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis,
quibus ut de semineAaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum, quod
et hic commemoratum est,illo dicente propheta:
Haec dicit Dominus Deus Israel, Loquens locutus sum, ut domus
tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in
aeternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed
quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem
contemnunt me, erunt ignobiles
(
S1, 2, 30); quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximopatre
dicere; sed illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de
cujusprogenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait:
Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto
in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi
in sacerdotem
(
S1, 2, 27 et
S1, 2, 28).
Quis patrum fuit hujus in illa Aegyptia servitute? Unde cum liberati
essent,quis electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe
isto locodixit futurum fuisse ut non essent ulterius sacerdotes, quod
jam videmusimpletum.
Vigilet fides, praesto sunt tres, cernuntur, tenentur, et videre
nolentiumoculis ingeruntur.
Ecce
, inquit,
dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus
tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis
Christum
aemulum tuum in templo, in universis prosperis
Israel
(
S1, 2, 31 et
S1, 2, 32).
Ecce dies qui praenuntiati sunt jam venerunt; nullus sacerdos
secundumordinem Aaron; et quicumque ex ejus genere est homo, cum videt
sacrificiumChristianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum
magnum essesubtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe
moeroris.
Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod
sequiturpertinet:
Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii domui hujus quo
signosignificatum est mutandum sacerdotium domus Aaron: mors quippe
filiorum hujussignificavit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de
filiis Aaron.
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 1, Caput 2
Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit
Dominus, Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in
Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in
sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et
portaret ephod coram me: et dedi tibi et domui patris tui omnia de sacrificiis
filiorum Israel? Quare ergo calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae
praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut
comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea haec dicit
Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui
ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me,
erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui:
ut non sit senex in domo tua, et videbis aemulum tuum in templo in universis
prosperis Israel
(voir:
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31 et
S1, 2, 32)
.
Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in
Domino Jesu Christo exstitit adumbrata.
Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut
Sadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret
quo ista de sacerdotio mutando per Christum effici oportebat.
Nam cum diceret,
Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in
conspectu meo usque in sempiternum
(
S1, 2, 30): nunc autem dicit Dominus,
Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui
autem contemnunt me, erunt ignobiles
(
S1, 2, 30); ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt.
Nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron.
Nam et illud quod ibi sequitur,
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem
(
S1, 2, 35), de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicitur.
Quod vero adjungitur:
Et erit, qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36), non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque
ad adventum Christi homines remanserunt.
De quo genere etiam huc usque non desunt qui convertantur.
De quibus alius propheta dixit:
Reliquiae salvae fient
(
Rm, 9, 27).
Unde et Apostolus:
Sic ergo
, inquit,
et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae
sunt
(
Rm, 11, 15).
De talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est,
Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36).
Profecto qui credit in Christum, sicut temporibus apostolorum, ex ipsa gente
primi venerunt et crediderunt.
Neque nunc desunt qui, licet rarissime, tamen credant, ut impleatur in his
quod hic homo Dei locutus est.
Quod vero continuo secutus adjunxit,
Et offert nummum argenteum, et tortam panis
(
S1, 2, 36).
Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit
credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista
testante, ubi canitur:
Eloquia Domini, eloquio casta: argentum igne examinatum.
probatum terrae, purgatum septuplum
(
Ps, 11, 7). Ergo dicit iste qui venit,
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam
buccellam panis
(
S1, 2, 36).
Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit, cujus plebis ille
sacerdos mediator Dei et hominum homo est, Christus Jesus.
Cui plebi dicit apostolus Petrus:
Plebs sancta, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9) [mauvais référencement: 1P, 1, 9]
.
In hac parte sacerdotali, postulat comedere buccellam panis.
Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est; de quo
dicit Sacerdos ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita
(
Jn, 6, 52).
Ipsum est quippe sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum
ordinem Melchisedech.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 2
Venit autem vir Dei ad Eli, et dixit ad eum: Haec dicit
Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in
Aegypto in domo Pharaonis? et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi
in sacerdotem
(
S1, 2, 27 et
S1, 2, 28), et caetera.
Hunc virum Dei, Judaei Phinees dicunt: quem et Eliam autumant.
Revelatus vero Dominus fuisse dicitur domui patris ejus, id est, Aaron: in eo
loco ubi ait:
Dixit enim Dominus ad Aaron.
Vade in occursum Moysi in deserto
(
Ex, 4, 27)
, et caetera.
Et in hoc loco primum Dominus ei revelatus dicitur.
In sacerdotem vero electus est ex omnibus tribubus Israel: sicut habes in
Elle Smoth et in Vajecra.
Quod vero ait:
Venit vir Dei ad Eli, et caetera quae sequuntur, ante tempus Elcanae
dicta fuisse arbitrantur: sed hic ob gloriam Samuelis interposita
dicuntur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem
nomen
tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta:
Sic enim
scriptum est.
Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte
revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum
ex omni
Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum,
et
portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel?
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur
in
templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii
Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus
tua, et
domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit
Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem
contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et
brachium
domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum,
in templo
in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen
non
auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat
anima
tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem
erit tibi
signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur
ambo, et
suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat.
(
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31,
S1, 2, 32,
S1, 2, 33,
S1, 2, 34 et
S1, 2, 35)
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Auctor incertus (Beda ?)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis